The Daily Audio Bible
Today's audio is from the CSB. Switch to the CSB to read along with the audio.
13 Locutusque est Dominus ad Moysen, et Aaron, dicens:
2 Homo, in cujus cute et carne ortus fuerit diversus color, sive pustula, aut quasi lucens quippiam, id est, plaga leprae, adducetur ad Aaron sacerdotem, vel ad unum quemlibet filiorum ejus.
3 Qui cum viderit lepram in cute, et pilos in album mutatos colorem, ipsamque speciem leprae humiliorem cute et carne reliqua: plaga leprae est, et ad arbitrium ejus separabitur.
4 Sin autem lucens candor fuerit in cute, nec humilior carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus:
5 et considerabit die septimo: et si quidem lepra ultra non creverit, nec transierit in cute priores terminos, rursum recludet eum septem diebus aliis.
6 Et die septimo contemplabitur: si obscurior fuerit lepra, et non creverit in cute, mundabit eum, quia scabies est: lavabitque homo vestimenta sua, et mundus erit.
7 Quod si postquam a sacerdote visus est, et redditus munditiae, iterum lepra creverit: adducetur ad eum,
8 et immunditiae condemnabitur.
9 Plaga leprae si fuerit in homine, adducetur ad sacerdotem,
10 et videbit eum. Cumque color albus in cute fuerit, et capillorum mutaverit aspectum, ipsa quoque caro viva apparuerit:
11 lepra vetustissima judicabitur, atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos, et non recludet, quia perspicuae immunditiae est.
12 Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute, et operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectum oculorum cadit,
13 considerabit eum sacerdos, et teneri lepra mundissima judicabit: eo quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit.
14 Quando vero caro vivens in eo apparuerit,
15 tunc sacerdotis judicio polluetur, et inter immundos reputabitur: caro enim viva, si lepra aspergitur, immunda est.
16 Quod si rursum versa fuerit in alborem, et totum hominem operuerit,
17 considerabit eum sacerdos, et mundum esse decernet.
18 Caro autem et cutis in qua ulcus natum est, et sanatum,
19 et in loco ulceris cicatrix alba apparuerit, sive subrufa, adducetur homo ad sacerdotem.
20 Qui cum viderit locum leprae humiliorem carne reliqua, et pilos versos in candorem, contaminabit eum: plaga enim leprae orta est in ulcere.
21 Quod si pilus coloris est pristini, et cicatrix subobscura, et vicina carne non est humilior, recludet eum septem diebus:
22 et si quidem creverit, adjudicabit eum leprae;
23 sin autem steterit in loco suo, ulceris est cicatrix, et homo mundus erit.
24 Caro autem et cutis, quam ignis exusserit, et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem,
25 considerabit eam sacerdos: et ecce versa est in alborem, et locus ejus reliqua cute est humilior, contaminabit eum, quia plaga leprae in cicatrice orta est.
26 Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior plaga carne reliqua, et ipsa leprae species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus,
27 et die septimo contemplabitur: si creverit in cute lepra, contaminabit eum.
28 Sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus, plaga combustionis est, et idcirco mundabitur, quia cicatrix est combusturae.
29 Vir, sive mulier, in cujus capite vel barba germinaverit lepra, videbit eos sacerdos.
30 Et si quidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus, solitoque subtilior, contaminabit eos, quia lepra capitis ac barbae est.
31 Sin autem viderit locum maculae aequalem vicinae carni, et capillum nigrum: recludet eum septem diebus,
32 et die septimo intuebitur. Si non creverit macula, et capillus sui coloris est, et locus plagae carni reliquae aequalis:
33 radetur homo absque loco maculae, et includetur septem diebus aliis.
34 Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo, nec humilior carne reliqua, mundabit eum: lotisque vestibus suis, mundus erit.
35 Sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute,
36 non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit immutatus, quia aperte immundus est.
37 Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit hominem sanatum esse, et confidenter eum pronuntiet mundum.
38 Vir, sive mulier, in cujus cute candor apparuerit,
39 intuebitur eos sacerdos. Si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute, sciat non esse lepram, sed maculam coloris candidi, et hominem mundum.
40 Vir, de cujus capite capilli fluunt, calvus et mundus est:
41 et si a fronte ceciderint pili, recalvaster et mundus est.
42 Sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus,
43 et hoc sacerdos viderit, condemnabit eum haud dubiae leprae, quae orta est in calvitio.
44 Quicumque ergo maculatus fuerit lepra, et separatus est ad arbitrium sacerdotis,
45 habebit vestimenta dissuta, caput nudum, os veste contectum, contaminatum ac sordidum se clamabit.
46 Omni tempore quo leprosus est et immundus, solus habitabit extra castra.
47 Vestis lanea sive linea, quae lepram habuerit,
48 in stamine atque subtegmine, aut certe pellis, vel quidquid ex pelle confectum est,
49 si alba vel rufa macula fuerit infecta, lepra reputabitur, ostendeturque sacerdoti:
50 qui consideratam recludet septem diebus:
51 et die septimo rursus aspiciens, si deprehenderit crevisse, lepra perseverans est: pollutum judicabit vestimentum, et omne in quo fuerit inventa:
52 et idcirco comburetur flammis.
53 Quod si eam viderit non crevisse,
54 praecipiet, et lavabunt id in quo lepra est, recludetque illud septem diebus aliis.
55 Et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam, nec tamen crevisse lepram, immundum judicabit, et igne comburet, eo quod infusa sit in superficie vestimenti, vel per totum, lepra.
56 Sin autem obscurior fuerit locus leprae, postquam vestis est lota, abrumpet eum, et a solido dividet.
57 Quod si ultra apparuerit in his locis, quae prius immaculata erant, lepra volatilis et vaga, debet igne comburi.
58 Si cessaverit, lavabit aqua ea, quae pura sunt, secundo, et munda erunt.
59 Ista est lex leprae vestimenti lanei et linei, staminis, atque subtegminis, omnisque supellectilis pelliceae, quomodo mundari debeat, vel contaminari.
6 Et egressus inde, abiit in patriam suam: et sequebantur eum discipuli sui:
2 et facto sabbato coepit in synagoga docere: et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes: Unde huic haec omnia? et quae est sapientia, quae data est illi, et virtutes tales, quae per manus ejus efficiuntur?
3 Nonne hic est faber, filius Mariae, frater Jacobi, et Joseph, et Judae, et Simonis? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt? Et scandalizabantur in illo.
4 Et dicebat illis Jesus: Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua.
5 Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit:
6 et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens.
7 Et vocavit duodecim: et coepit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum.
8 Et praecepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum: non peram, non panem, neque in zona aes,
9 sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis.
10 Et dicebat eis: Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde:
11 et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis.
12 Et exeuntes praedicabant ut poenitentiam agerent:
13 et daemonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos aegros, et sanabant.
14 Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat: Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis: et propterea virtutes operantur in illo.
15 Alii autem dicebant: Quia Elias est; alii vero dicebant: Quia propheta est, quasi unus ex prophetis.
16 Quo audito Herodes ait: Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit.
17 Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.
18 Dicebat enim Joannes Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui.
19 Herodias autem insidiabatur illi: et volebat occidere eum, nec poterat.
20 Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum: et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat.
21 Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui coenam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilaeae:
22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellae: Pete a me quod vis, et dabo tibi:
23 et juravit illi: Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei.
24 Quae cum exisset, dixit matri suae: Quid petam? At illa dixit: Caput Joannis Baptistae.
25 Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistae.
26 Et contristatus est rex: propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare:
27 sed misso spiculatore praecepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere,
28 et attulit caput ejus in disco: et dedit illud puellae, et puella dedit matri suae.
29 Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus: et posuerunt illud in monumento.
39 In finem. Psalmus ipsi David.
2 Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi.
3 Et exaudivit preces meas, et eduxit me de lacu miseriae et de luto faecis. Et statuit super petram pedes meos, et direxit gressus meos.
4 Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro. Videbunt multi, et timebunt, et sperabunt in Domino.
5 Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas.
6 Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua; et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Annuntiavi et locutus sum: multiplicati sunt super numerum.
7 Sacrificium et oblationem noluisti; aures autem perfecisti mihi. Holocaustum et pro peccato non postulasti;
8 tunc dixi: Ecce venio. In capite libri scriptum est de me,
9 ut facerem voluntatem tuam. Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei.
10 Annuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna; ecce labia mea non prohibebo: Domine, tu scisti.
11 Justitiam tuam non abscondi in corde meo; veritatem tuam et salutare tuum dixi; non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo.
12 Tu autem, Domine, ne longe facias miserationes tuas a me; misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me.
13 Quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus; comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui ut viderem. Multiplicatae sunt super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me.
14 Complaceat tibi, Domine, ut eruas me; Domine, ad adjuvandum me respice.
15 Confundantur et revereantur simul, qui quaerunt animam meam ut auferant eam; convertantur retrorsum et revereantur, qui volunt mihi mala.
16 Ferant confestim confusionem suam, qui dicunt mihi: Euge, euge!
17 Exsultent et laetentur super te omnes quaerentes te; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.
18 Ego autem mendicus sum et pauper; Dominus sollicitus est mei. Adjutor meus et protector meus tu es; Deus meus, ne tardaveris.
10 Qui annuit oculo dabit dolorem; et stultus labiis verberabitur.