The Daily Audio Bible
Today's audio is from the NLT. Switch to the NLT to read along with the audio.
11 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
12 Quando tuleris summam filiorum Israel juxta numerum, dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino, et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti.
13 Hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen, dimidium sicli juxta mensuram templi (siclus viginti obolos habet); media pars sicli offeretur Domino.
14 Qui habetur in numero, a viginti annis et supra, dabit pretium.
15 Dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet.
16 Susceptamque pecuniam, quae collata est a filiis Israel, trades in usus tabernaculi testimonii, ut sit monimentum eorum coram Domino, et propitietur animabus eorum.
17 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
18 Facies et labrum aeneum cum basi sua ad lavandum: ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare. Et missa aqua,
19 lavabunt in ea Aaron et filii ejus manus suas ac pedes,
20 quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii, et quando accessuri sunt ad altare, ut offerant in eo thymiama Domino,
21 ne forte moriantur; legitimum sempiternum erit ipsi, et semini ejus per successiones.
22 Locutusque est Dominus ad Moysen,
23 dicens: Sume tibi aromata, primae myrrhae et electae quingentos siclos, et cinnamomi medium, id est, ducentos quinquaginta siclos, calami similiter ducentos quinquaginta,
24 casiae autem quingentos siclos, in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin:
25 faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii,
26 et unges ex eo tabernaculum testimonii, et arcam testamenti,
27 mensamque cum vasis suis, et candelabrum, et utensilia ejus, altaria thymiamatis,
28 et holocausti, et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinet.
29 Sanctificabisque omnia, et erunt Sancta sanctorum; qui tetigerit ea, sanctificabitur.
30 Aaron et filios ejus unges, sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi.
31 Filiis quoque Israel dices: Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras.
32 Caro hominis non ungetur ex eo, et juxta compositionem ejus non facietis aliud, quia sanctificatum est, et sanctum erit vobis.
33 Homo quicumque tale composuerit, et dederit ex eo alieno, exterminabitur de populo suo.
34 Dixitque Dominus ad Moysen: Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris, et thus lucidissimum; aequalis ponderis erunt omnia:
35 faciesque thymiama compositum opere unguentarii, mistum diligenter, et purum, et sanctificatione dignissimum.
36 Cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis, pones ex eo coram tabernaculo testimonii, in quo loco apparebo tibi. Sanctum sanctorum erit vobis thymiama.
37 Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia sanctum est Domino.
38 Homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis.
31 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
2 Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Juda,
3 et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere,
4 ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro, et argento, et aere,
5 marmore, et gemmis, et diversitate lignorum.
6 Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam: ut faciant cuncta quae praecepi tibi,
7 tabernaculum foederis, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi,
8 mensamque et vasa ejus, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaris thymiamatis,
9 et holocausti, et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua,
10 vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti, et filiis ejus, ut fungantur officio suo in sacris:
11 oleum unctionis, et thymiama aromatum in sanctuario, omnia quae praecepi tibi, facient.
12 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
13 Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Videte ut sabbatum meum custodiatis: quia signum est inter me et vos in generationibus vestris: ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos.
14 Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis: qui polluerit illud, morte morietur; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui.
15 Sex diebus facietis opus: in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino; omnis qui fecerit opus in hac die, morietur.
16 Custodiant filii Israel sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum
17 inter me et filios Israel, signumque perpetuum; sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram, et in septimo ab opere cessavit.
18 Deditque Dominus Moysi, completis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei.
47 Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi.
48 Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum.
49 Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave Rabbi. Et osculatus est eum.
50 Dixitque illi Jesus: Amice, ad quid venisti? Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum.
51 Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus.
52 Tunc ait illi Jesus: Converte gladium tuum in locum suum: omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt.
53 An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum?
54 Quomodo ergo implebuntur Scripturae, quia sic oportet fieri?
55 In illa hora dixit Jesus turbis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me: quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis.
56 Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturae prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.
57 At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribae et seniores convenerant.
58 Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem.
59 Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quaerebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent:
60 et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes,
61 et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reaedificare illud.
62 Et surgens princeps sacerdotum, ait illi: Nihil respondes ad ea, quae isti adversum te testificantur?
63 Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei.
64 Dicit illi Jesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus caeli.
65 Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens: Blasphemavit: quid adhuc egemus testibus? ecce nunc audistis blasphemiam:
66 quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt: Reus est mortis.
67 Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt,
68 dicentes: Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit?
32 Psalmus David. Exsultate, justi, in Domino; rectos decet collaudatio.
2 Confitemini Domino in cithara; in psalterio decem chordarum psallite illi.
3 Cantate ei canticum novum; bene psallite ei in vociferatione.
4 Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide.
5 Diligit misericordiam et judicium; misericordia Domini plena est terra.
6 Verbo Domini caeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.
7 Congregans sicut in utre aquas maris; ponens in thesauris abyssos.
8 Timeat Dominum omnis terra; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.
9 Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit et creata sunt.
10 Dominus dissipat consilia gentium; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.
11 Consilium autem Domini in aeternum manet; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.
12 Beata gens cujus est Dominus Deus ejus; populus quem elegit in haereditatem sibi.
13 De caelo respexit Dominus; vidit omnes filios hominum.
14 De praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram:
15 qui finxit sigillatim corda eorum; qui intelligit omnia opera eorum.
16 Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae.
17 Fallax equus ad salutem; in abundantia autem virtutis suae non salvabitur.
18 Ecce oculi Domini super metuentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus:
19 ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame.
20 Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adjutor et protector noster est.
21 Quia in eo laetabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus.
22 Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.
27 Quando praeparabat caelos, aderam; quando certa lege et gyro vallabat abyssos;
28 quando aethera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum;
29 quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos; quando appendebat fundamenta terrae:
30 cum eo eram, cuncta componens. Et delectabar per singulos dies, ludens coram eo omni tempore,
31 ludens in orbe terrarum; et deliciae meae esse cum filiis hominum.
32 Nunc ergo, filii, audite me: beati qui custodiunt vias meas.