Print Page Options Listen to Reading
Previous Prev Day Next DayNext

The Daily Audio Bible

This reading plan is provided by Brian Hardin from Daily Audio Bible.
Duration: 731 days

Today's audio is from the NIV. Switch to the NIV to read along with the audio.

Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Exodus 26-27

26 Tabernaculum vero ita facies: decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies.

Longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos: latitudo, quatuor cubitorum erit. Unius mensurae fient universa tentoria.

Quinque cortinae sibi jungentur mutuo, et aliae quinque nexu simili cohaerebunt.

Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum, ut possint invicem copulari.

Quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte, ita insertas ut ansa contra ansam veniat, et altera alteri possit aptari.

Facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela jungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat.

Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi.

Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos, et latitudo, quatuor: aequa erit mensura sagorum omnium.

E quibus quinque junges seorsum, et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices.

10 Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius, ut conjungi cum altero queat, et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur.

11 Facies et quinquaginta fibulas aeneas quibus jungantur ansae, ut unum ex omnibus operimentum fiat.

12 Quod autem superfuerit in sagis quae parantur tecto, id est unum sagum quod amplius est, ex medietate ejus operies posteriora tabernaculi.

13 Et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine, utrumque latus tabernaculi protegens.

14 Facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis: et super hoc rursum aliud operimentum de janthinis pellibus.

15 Facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setim,

16 quae singulae denos cubitos in longitudine habeant, et in latitudine singulos ac semissem.

17 In lateribus tabulae, duae incastraturae fient, quibus tabula alteri tabulae connectatur: atque in hunc modum cunctae tabulae parabuntur.

18 Quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum.

19 Quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binae bases singulis tabulis per duos angulos subjiciantur.

20 In latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem, viginti tabulae erunt,

21 quadraginta habentes bases argenteas, binae bases singulis tabulis supponentur.

22 Ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas,

23 et rursum alias duas quae in angulis erigantur post tergum tabernaculi.

24 Eruntque conjunctae a deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis quae in angulis ponendae sunt, similis junctura servabitur.

25 Et erunt simul tabulae octo, bases earum argenteae sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis.

26 Facies et vectes de lignis setim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi,

27 et quinque alios in altero, et ejusdem numeri ad occidentalem plagam:

28 qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum.

29 Ipsas quoque tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos aureos per quos vectes tabulata contineant: quos operies laminis aureis.

30 Et eriges tabernaculum juxta exemplar quod tibi in monte monstratum est.

31 Facies et velum de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario et pulchra varietate contextum:

32 quod appendes ante quatuor columnas de lignis setim, quae ipsae quidem deauratae erunt, et habebunt capita aurea, sed bases argenteas.

33 Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et sanctuarium, et sanctuarii sanctuaria dividentur.

34 Pones et propitiatorium super arcam testimonii in Sancto sanctorum,

35 mensamque extra velum, et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano: mensa enim stabit in parte aquilonis.

36 Facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii.

37 Et quinque columnas deaurabis lignorum setim, ante quas ducetur tentorium: quarum erunt capita aurea, et bases aeneae.

27 Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine.

Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt: et operies illud aere.

Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula; omnia vasa ex aere fabricabis.

Craticulamque in modum retis aeneam: per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli aenei.

Quos pones subter arulam altaris: eritque craticula usque ad altaris medium.

Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis aeneis:

et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.

Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est.

Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine.

10 Et columnas viginti cum basibus totidem aeneis, quae capita cum caelaturis suis habebunt argentea.

11 Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnae viginti, et bases aeneae ejusdem numeri, et capita earum cum caelaturis suis argentea.

12 In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnae decem, basesque totidem.

13 In ea quoque atrii latitudine, quae respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt.

14 In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnaeque tres et bases totidem:

15 et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnae tres, et bases totidem.

16 In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii: columnas habebit quatuor, cum basibus totidem.

17 Omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus aeneis.

18 In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit: fietque de bysso retorta, et habebit bases aeneas.

19 Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et caeremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex aere facies.

20 Praecipe filiis Israel ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper

21 in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israel.

Matthaeus 25:1-30

25 Tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus: quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsae.

Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes:

sed quinque fatuae, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum:

prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.

Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.

Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei.

Tunc surrexerunt omnes virgines illae, et ornaverunt lampades suas.

Fatuae autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae extinguuntur.

Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis.

10 Dum autem irent emere, venit sponsus: et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua.

11 Novissime vero veniunt et reliquae virgines, dicentes: Domine, domine, aperi nobis.

12 At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos.

13 Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.

14 Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua.

15 Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem: et profectus est statim.

16 Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque.

17 Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo.

18 Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui.

19 Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis.

20 Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens: Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum.

21 Ait illi dominus ejus: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui.

22 Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum.

23 Ait illi dominus ejus: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui.

24 Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: Domine, scio quia homo durus es; metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti:

25 et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra: ecce habes quod tuum est.

26 Respondens autem dominus ejus, dixit ei: Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi:

27 oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura.

28 Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta:

29 omni enim habenti dabitur, et abundabit: ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo.

30 Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores: illic erit fletus, et stridor dentium.

Psalmi 31:1-8

31 Ipsi David intellectus. Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.

Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus.

Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.

Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina.

Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei.

Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt.

Tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.

Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris; firmabo super te oculos meos.

Proverbia 8:1-11

Numquid non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam?

In summis excelsisque verticibus supra viam, in mediis semitis stans,

juxta portas civitatis, in ipsis foribus loquitur, dicens:

O viri, ad vos clamito, et vox mea ad filios hominum.

Intelligite, parvuli, astutiam, et insipientes, animadvertite.

Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum, et aperientur labia mea ut recta praedicent.

Veritatem meditabitur guttur meum, et labia mea detestabuntur impium.

Justi sunt omnes sermones mei: non est in eis pravum quid, neque perversum;

recti sunt intelligentibus, et aequi invenientibus scientiam.

10 Accipite disciplinam meam, et non pecuniam; doctrinam magis quam aurum eligite:

11 melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis, et omne desiderabile ei non potest comparari.