Print Page Options Listen to Reading
Previous Prev Day Next DayNext

The Daily Audio Bible

This reading plan is provided by Brian Hardin from Daily Audio Bible.
Duration: 731 days

Today's audio is from the NIV. Switch to the NIV to read along with the audio.

Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Exodus 23:14-25:40

14 Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis.

15 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut praecepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de AEgypto: non apparebis in conspectu meo vacuus.

16 Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quaecumque seminaveris in agro: solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro.

17 Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo.

18 Non immolabis super fermento sanguinem victimae meae, nec remanebit adeps solemnitatis meae usque mane.

19 Primitias frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui. Non coques haedum in lacte matris suae.

20 Ecce ego mittam angelum meum, qui praecedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi.

21 Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes: quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo.

22 Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia quae loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te.

23 Praecedetque te angelus meus, et introducet te ad Amorrhaeum, et Hethaeum, et Pherezaeum, Chananaeumque, et Hevaeum, et Jebusaeum, quos ego conteram.

24 Non adorabis deos eorum, nec coles eos: non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum.

25 Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui.

26 Non erit infoecunda, nec sterilis in terra tua: numerum dierum tuorum implebo.

27 Terrorem meum mittam in praecursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris: cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam:

28 emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevaeum, et Chananaeum, et Hethaeum, antequam introeas.

29 Non ejiciam eos a facie tua anno uno: ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te bestiae.

30 Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, et possideas terram.

31 Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palaestinorum, et a deserto usque ad fluvium: tradam in manibus vestris habitatores terrae, et ejiciam eos de conspectu vestro.

32 Non inibis cum eis foedus, nec cum diis eorum.

33 Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum: quod tibi certe erit in scandalum.

24 Moysi quoque dixit: Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta senes ex Israel, et adorabitis procul.

Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt: nec populus ascendet cum eo.

Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque judicia: responditque omnis populus una voce: Omnia verba Domini, quae locutus est, faciemus.

Scripsit autem Moyses universos sermones Domini: et mane consurgens, aedificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israel.

Misitque juvenes de filiis Israel, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos.

Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras: partem autem residuam fudit super altare.

Assumensque volumen foederis, legit audiente populo: qui dixerunt: Omnia quae locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes.

Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait: Hic est sanguis foederis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his.

Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta de senioribus Israel:

10 et viderunt Deum Israel: et sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini, et quasi caelum, cum serenum est.

11 Nec super eos qui procul recesserant de filiis Israel, misit manum suam, videruntque Deum, et comederunt, ac biberunt.

12 Dixit autem Dominus ad Moysen: Ascende ad me in montem, et esto ibi: daboque tibi tabulas lapideas, et legem, ac mandata quae scripsi: ut doceas eos.

13 Surrexerunt Moyses et Josue minister ejus: ascendensque Moyses in montem Dei,

14 senioribus ait: Expectate hic donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum: si quid natum fuerit quaestionis, referetis ad eos.

15 Cumque ascendisset Moyses, operuit nubes montem,

16 et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus: septimo autem die vocavit eum de medio caliginis.

17 Erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israel.

18 Ingressusque Moyses medium nebulae, ascendit in montem: et fuit ibi quadraginta diebus, et quadraginta noctibus.

25 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

Loquere filiis Israel, ut tollant mihi primitias: ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas.

Haec sunt autem quae accipere debeatis: aurum, et argentum, et aes,

hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,

et pelles arietum rubricatas, pellesque janthinas, et ligna setim:

oleum ad luminaria concinnanda: aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris:

lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale.

Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum:

juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus. Sicque facietis illud:

10 arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos: latitudo, cubitum et dimidium: altitudo, cubitum similiter ac semissem.

11 Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris: faciesque supra, coronam auream per circuitum:

12 et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcae angulos: duo circuli sint in latere uno, et duo in altero.

13 Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro.

14 Inducesque per circulos qui sunt in arcae lateribus, ut portetur in eis:

15 qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis.

16 Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi.

17 Facies et propitiatorium de auro mundissimo: duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum ac semissem latitudo.

18 Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi.

19 Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero.

20 Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca,

21 in qua pones testimonium quod dabo tibi.

22 Inde praecipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quae mandabo per te filiis Israel.

23 Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem.

24 Et inaurabis eam auro purissimo: faciesque illi labium aureum per circuitum,

25 et ipsi labio coronam interrasilem altam quatuor digitis: et super illam, alteram coronam aureolam.

26 Quatuor quoque circulos aureos praeparabis, et pones eis in quatuor angulis ejusdem mensae per singulos pedes.

27 Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari.

28 Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam.

29 Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo.

30 Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.

31 Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sphaerulas, ac lilia ex ipso procedentia.

32 Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero.

33 Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphaerulaque simul, et lilium: et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphaerulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili:

34 in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphaerulaeque per singulos, et lilia.

35 Sphaerulae sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno.

36 Et sphaerulae igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo.

37 Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso.

38 Emunctoria quoque, et ubi quae emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo.

39 Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi.

40 Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.

Matthaeus 24:29-51

29 Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur:

30 et tunc parebit signum Filii hominis in caelo: et tunc plangent omnes tribus terrae: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et majestate.

31 Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna: et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum.

32 Ab arbore autem fici discite parabolam: cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est aestas:

33 ita et vos cum videritis haec omnia, scitote quia prope est, in januis.

34 Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia haec fiant.

35 Caelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt.

36 De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum, nisi solus Pater.

37 Sicut autem in diebus Noe, ita erit et adventus Filii hominis:

38 sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noe in arcam,

39 et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis.

40 Tunc duo erunt in agro: unus assumetur, et unus relinquetur.

41 Duae molentes in mola: una assumetur, et una relinquetur.

42 Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.

43 Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.

44 Ideo et vos estote parati: quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.

45 Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore?

46 Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem.

47 Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum.

48 Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram fecit dominus meus venire:

49 et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis:

50 veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat:

51 et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis: illic erit fletus et stridor dentium.

Psalmi 30

30 In finem. Psalmus David, pro extasi.

In te, Domine, speravi; non confundar in aeternum: in justitia tua libera me.

Inclina ad me aurem tuam; accelera ut eruas me. Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii, ut salvum me facias:

quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu; et propter nomen tuum deduces me et enutries me.

Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi, quoniam tu es protector meus.

In manus tuas commendo spiritum meum; redemisti me, Domine Deus veritatis.

Odisti observantes vanitates supervacue; ego autem in Domino speravi.

Exsultabo, et laetabor in misericordia tua, quoniam respexisti humilitatem meam; salvasti de necessitatibus animam meam.

Nec conclusisti me in manibus inimici: statuisti in loco spatioso pedes meos.

10 Miserere mei, Domine, quoniam tribulor; conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus.

11 Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Infirmata est in paupertate virtus mea, et ossa mea conturbata sunt.

12 Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium, et vicinis meis valde, et timor notis meis; qui videbant me foras fugerunt a me.

13 Oblivioni datus sum, tamquam mortuus a corde; factus sum tamquam vas perditum:

14 quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu. In eo dum convenirent simul adversum me, accipere animam meam consiliati sunt.

15 Ego autem in te speravi, Domine; dixi: Deus meus es tu;

16 in manibus tuis sortes meae: eripe me de manu inimicorum meorum, et a persequentibus me.

17 Illustra faciem tuam super servum tuum; salvum me fac in misericordia tua.

18 Domine, non confundar, quoniam invocavi te. Erubescant impii, et deducantur in infernum;

19 muta fiant labia dolosa, quae loquuntur adversus justum iniquitatem, in superbia, et in abusione.

20 Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te; perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum!

21 Abscondes eos in abscondito faciei tuae a conturbatione hominum; proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum.

22 Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita.

23 Ego autem dixi in excessu mentis meae: Projectus sum a facie oculorum tuorum: ideo exaudisti vocem orationis meae, dum clamarem ad te.

24 Diligite Dominum, omnes sancti ejus, quoniam veritatem requiret Dominus, et retribuet abundanter facientibus superbiam.

25 Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino.

Proverbia 7:24-27

24 Nunc ergo, fili mi, audi me, et attende verbis oris mei.

25 Ne abstrahatur in viis illius mens tua, neque decipiaris semitis ejus;

26 multos enim vulneratos dejecit, et fortissimi quique interfecti sunt ab ea.

27 Viae inferi domus ejus, penetrantes in interiora mortis.