Print Page Options Listen to Reading
Previous Prev Day Next DayNext

The Daily Audio Bible

This reading plan is provided by Brian Hardin from Daily Audio Bible.
Duration: 731 days

Today's audio is from the NLT. Switch to the NLT to read along with the audio.

Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Exodus 37-38

37 Fecit autem Beseleel et arcam de lignis setim, habentem duos semis cubitos in longitudine, et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii: vestivitque eam auro purissimo intus ac foris.

Et fecit illi coronam auream per gyrum,

conflans quatuor annulos aureos per quatuor angulos ejus: duos annulos in latere uno, et duos in altero.

Vectes quoque fecit de lignis setim, quos vestivit auro,

et quos misit in annulos, qui erant in lateribus arcae ad portandum eam.

Fecit et propitiatorium, id est, oraculum, de auro mundissimo, duorum cubitorum et dimidii in longitudine, et cubiti ac semis in latitudine.

Duos etiam cherubim ex auro ductili, quos posuit ex utraque parte propitiatorii:

cherub unum in summitate unius partis, et cherub alterum in summitate partis alterius: duos cherubim in singulis summitatibus propitiatorii,

extendentes alas, et tegentes propitiatorium, seque mutuo et illud respicientes.

10 Fecit et mensam de lignis setim in longitudine duorum cubitorum, et in latitudine unius cubiti, quae habebat in altitudine cubitum ac semissem.

11 Circumdeditque eam auro mundissimo, et fecit illi labium aureum per gyrum,

12 ipsique labio coronam auream interrasilem quatuor digitorum, et super eamdem, alteram coronam auream.

13 Fudit et quatuor circulos aureos, quos posuit in quatuor angulis per singulos pedes mensae

14 contra coronam: misitque in eos vectes, ut possit mensa portari.

15 Ipsos quoque vectes fecit de lignis setim, et circumdedit eos auro.

16 Et vasa ad diversos usus mensae, acetabula, phialas, et cyathos, et thuribula, ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina.

17 Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo, de cujus vecte calami, scyphi, sphaerulaeque, ac lilia procedebant:

18 sex in utroque latere, tres calami ex parte una, et tres ex altera:

19 tres scyphi in nucis modum per calamos singulos, sphaerulaeque simul et lilia: et tres scyphi instar nucis in calamo altero, sphaerulaeque simul et lilia. AEquum erat opus sex calamorum, qui procedebant de stipite candelabri.

20 In ipso autem vecte erant quatuor scyphi in nucis modum, sphaerulaeque per singulos simul et lilia:

21 et sphaerulae sub duobus calamis per loca tria, qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno.

22 Et sphaerulae igitur, et calami ex ipso erant, universa ductilia ex auro purissimo.

23 Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis, et vasa ubi ea, quae emuncta sunt, extinguantur, de auro mundissimo.

24 Talentum auri appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis.

25 Fecit et altare thymiamatis de lignis setim, per quadrum singulos habens cubitos, et in altitudine duos: e cujus angulis procedebant cornua.

26 Vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus.

27 Fecitque ei coronam aureolam per gyrum, et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et possit altare portari.

28 Ipsos autem vectes fecit de lignis setim, et operuit laminis aureis.

29 Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum, et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii.

38 Fecit et altare holocausti de lignis setim, quinque cubitorum per quadrum, et trium in altitudine:

cujus cornua de angulis procedebant, operuitque illum laminis aeneis.

Et in usus ejus paravit ex aere vasa diversa, lebetes, forcipes, fuscinulas, uncinos, et ignium receptacula.

Craticulamque ejus in modum retis fecit aeneam, et subter eam in altaris medio arulam,

fusis quatuor annulis per totidem retiaculi summitates, ad immittendos vectes ad portandum:

quos et ipsos fecit de lignis setim, et operuit laminis aeneis:

induxitque in circulos, qui in lateribus altaris eminebant. Ipsum autem altare non erat solidum, sed cavum ex tabulis, et intus vacuum.

Fecit et labrum aeneum cum basi sua de speculis mulierum, quae excubabant in ostio tabernaculi.

Fecit et atrium, in cujus australi plaga erant tentoria de bysso retorta, cubitorum centum,

10 columnae aeneae viginti cum basibus suis, capita columnarum, et tota operis caelatura, argentea.

11 AEque ad septentrionalem plagam tentoria columnae, basesque et capita columnarum ejusdem mensurae, et operis ac metalli, erant.

12 In ea vero plaga, quae ad occidentem respicit, fuerunt tentoria cubitorum quinquaginta, columnae decem cum basibus suis aeneae, et capita columnarum, et tota operis caelatura, argentea.

13 Porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria:

14 e quibus, quindecim cubitos columnarum trium, cum basibus suis, unum tenebat latus:

15 et in parte altera (quia inter utraque introitum tabernaculi fecit) quindecim aeque cubitorum erant tentoria, columnaeque tres, et bases totidem.

16 Cuncta atrii tentoria byssus retorta texuerat.

17 Bases columnarum fuere aeneae, capita autem earum cum cunctis caelaturis suis argentea: sed et ipsas columnas atrii vestivit argento.

18 Et in introitu ejus opere plumario fecit tentorium ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta, quod habebat viginti cubitos in longitudine, altitudo vero quinque cubitorum erat juxta mensuram, quam cuncta atrii tentoria habebant.

19 Columnae autem in ingressu fuere quatuor cum basibus aeneis, capitaque earum et caelaturae argenteae.

20 Paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit aeneos.

21 Haec sunt instrumenta tabernaculi testimonii, quae enumerata sunt juxta praeceptum Moysi in caeremoniis Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis:

22 quae Beseleel filius Uri filii Hur de tribu Juda, Domino per Moysen jubente, compleverat,

23 juncto sibi socio Ooliab filio Achisamech de tribu Dan: qui et ipse artifex lignorum egregius fuit, et polymitarius atque plumarius ex hyacintho, purpura, vermiculo et bysso.

24 Omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii, et quod oblatum est in donariis, viginti novem talentorum fuit, et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii.

25 Oblatum est autem ab his qui transierunt ad numerum a viginti annis et supra, de sexcentis tribus millibus et quingentis quinquaginta armatorum.

26 Fuerunt praeterea centum talenta argenti e quibus conflatae sunt bases sanctuarii, et introitus, ubi velum pendet.

27 Centum bases factae sunt de talentis centum, singulis talentis per bases singulas supputatis.

28 De mille autem septingentis et septuaginta quinque, fecit capita columnarum, quas et ipsas vestivit argento.

29 AEris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo millia, et quadringenti supra sicli,

30 ex quibus fusae sunt bases in introitu tabernaculi testimonii, et altare aeneum cum craticula sua, omniaque vasa quae ad usum ejus pertinent,

31 et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu ejus, et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum.

Matthaeus 28

28 Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum.

Et ecce terraemotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de caelo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum:

erat autem aspectus ejus sicut fulgur: et vestimentum ejus sicut nix.

Prae timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui.

Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quaeritis.

Non est hic: surrexit enim, sicut dixit: venite, et videte locum ubi positus erat Dominus.

Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit: et ecce praecedit vos in Galilaeam: ibi eum videbitis: ecce praedixi vobis.

Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus.

Et ecce Jesus occurrit illis, dicens: Avete. Illae autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum.

10 Tunc ait illis Jesus: Nolite timere: ite, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam; ibi me videbunt.

11 Quae cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant.

12 Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus,

13 dicentes: Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus.

14 Et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus.

15 At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judaeos, usque in hodiernum diem.

16 Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituerat illis Jesus.

17 Et videntes eum adoraverunt: quidam autem dubitaverunt.

18 Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra:

19 euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti:

20 docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi.

Psalmi 34:11-22

11 Surgentes testes iniqui, quae ignorabam interrogabant me.

12 Retribuebant mihi mala pro bonis, sterilitatem animae meae.

13 Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio; humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur.

14 Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam; quasi lugens et contristatus sic humiliabar.

15 Et adversum me laetati sunt, et convenerunt; congregata sunt super me flagella, et ignoravi.

16 Dissipati sunt, nec compuncti; tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione; frenduerunt super me dentibus suis.

17 Domine, quando respicies? Restitue animam meam a malignitate eorum; a leonibus unicam meam.

18 Confitebor tibi in ecclesia magna; in populo gravi laudabo te.

19 Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique, qui oderunt me gratis, et annuunt oculis.

20 Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur; et in iracundia terrae loquentes, dolos cogitabant.

21 Et dilataverunt super me os suum; dixerunt: Euge, euge! viderunt oculi nostri.

22 Vidisti, Domine: ne sileas; Domine, ne discedas a me.

Proverbia 9:9-10

Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia; doce justum, et festinabit accipere.

10 Principium sapientiae timor Domini, et scientia sanctorum prudentia.