The Daily Audio Bible
Today's audio is from the CSB. Switch to the CSB to read along with the audio.
7 Et dixit ad Aaron: Accede ad altare, et immola pro peccato tuo: offer holocaustum, et deprecare pro te et pro populo: cumque mactaveris hostiam populi, ora pro eo, sicut praecepit Dominus.
8 Statimque Aaron accedens ad altare, immolavit vitulum pro peccato suo:
9 cujus sanguinem obtulerunt ei filii sui: in quo tingens digitum, tetigit cornua altaris, et fudit residuum ad basim ejus.
10 Adipemque, et renunculos, ac reticulum jecoris, quae sunt pro peccato, adolevit super altare, sicut praeceperat Dominus Moysi:
11 carnes vero et pellem ejus extra castra combussit igni.
12 Immolavit et holocausti victimam: obtuleruntque ei filii sui sanguinem ejus, quem fudit per altaris circuitum.
13 Ipsam etiam hostiam in frusta concisam, cum capite et membris singulis obtulerunt; quae omnia super altare cremavit igni,
14 lotis aqua prius intestinis et pedibus.
15 Et pro peccato populi offerens, mactavit hircum: expiatoque altari,
16 fecit holocaustum,
17 addens in sacrificio libamenta, quae pariter offeruntur, et adolens ea super altare, absque caeremoniis holocausti matutini.
18 Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi: obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitum.
19 Adipem autem bovis, et caudam arietis, renunculosque cum adipibus suis, et reticulum jecoris,
20 posuerunt super pectora: cumque cremati essent adipes super altare,
21 pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut praeceperat Moyses.
22 Et extendens manus ad populum, benedixit ei. Sicque completis hostiis pro peccato, et holocaustis, et pacificis, descendit.
23 Ingressi autem Moyses et Aaron in tabernaculum testimonii, et deinceps egressi, benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni multitudini:
24 et ecce egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, et adipes qui erant super altare. Quod cum vidissent turbae, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas.
10 Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron thuribulis, posuerunt ignem, et incensum desuper, offerentes coram Domino ignem alienum: quod eis praeceptum non erat.
2 Egressusque ignis a Domino, devoravit eos, et mortui sunt coram Domino.
3 Dixitque Moyses ad Aaron: Hoc est quod locutus est Dominus: Sanctificabor in iis qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis populi glorificabor. Quod audiens tacuit Aaron.
4 Vocatis autem Moyses Misaele et Elisaphan filiis Oziel, patrui Aaron, ait ad eos: Ite, et tollite fratres vestros de conspectu sanctuarii, et asportate extra castra.
5 Confestimque pergentes, tulerunt eos sicut jacebant, vestitos lineis tunicis, et ejecerunt foras, ut sibi fuerat imperatum.
6 Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus: Capita vestra nolite nudare, et vestimenta nolite scindere, ne forte moriamini, et super omnem coetum oriatur indignatio. Fratres vestri, et omnis domus Israel, plangant incendium quod Dominus suscitavit:
7 vos autem non egrediemini fores tabernaculi, alioquin peribitis: oleum quippe sanctae unctionis est super vos. Qui fecerunt omnia juxta praeceptum Moysi.
8 Dixit quoque Dominus ad Aaron:
9 Vinum, et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intratis in tabernaculum testimonii, ne moriamini: quia praeceptum sempiternum est in generationes vestras:
10 et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum;
11 doceatisque filios Israel omnia legitima mea quae locutus est Dominus ad eos per manum Moysi.
12 Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus, qui erant residui: Tollite sacrificium, quod remansit de oblatione Domini, et comedite illud absque fermento juxta altare, quia Sanctum sanctorum est.
13 Comedetis autem in loco sancto: quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus Domini, sicut praeceptum est mihi.
14 Pectusculum quoque quod oblatum est, et armum qui separatus est, edetis in loco mundissimo tu et filii tui, et filiae tuae tecum: tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israel:
15 eo quod armum et pectus, et adipes qui cremantur in altari, elevaverunt coram Domino, et pertineant ad te, et ad filios tuos, lege perpetua, sicut praecepit Dominus.
16 Inter haec, hircum, qui oblatus fuerat pro peccato, cum quaereret Moyses, exustum reperit: iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron, qui remanserant, ait:
17 Cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto, quae Sancta sanctorum est, et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis, et rogetis pro ea in conspectu Domini,
18 praesertim cum de sanguine illius non sit illatum intra sancta, et comedere debueritis eam in Sanctuario, sicut praeceptum est mihi?
19 Respondit Aaron: Oblata est hodie victima pro peccato, et holocaustum coram Domino: mihi autem accidit quod vides; quomodo potui comedere eam, aut placere Domino in caeremoniis mente lugubri?
20 Quod cum audisset Moyses, recepit satisfactionem.
26 Et dicebat: Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo jaciat sementem in terram,
27 et dormiat, et exsurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille.
28 Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica.
29 Et cum produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis.
30 Et dicebat: Cui assimilabimus regnum Dei? aut cui parabolae comparabimus illud?
31 Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quae sunt in terra:
32 et cum seminatum fuerit, ascendit, et fit majus omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra ejus aves caeli habitare.
33 Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire:
34 sine parabola autem non loquebatur eis: seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.
35 Et ait illis in illa die, cum sero esset factum: Transeamus contra.
36 Et dimittentes turbam, assumunt eum ita ut erat in navi: et aliae naves erant cum illo.
37 Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis.
38 Et erat ipse in puppi super cervical dormiens: et excitant eum, et dicunt illi: Magister, non ad te pertinet, quia perimus?
39 Et exsurgens comminatus est vento, et dixit mari: Tace, obmutesce. Et cessavit ventus: et facta est tranquillitas magna.
40 Et ait illis: Quid timidi estis? necdum habetis fidem? et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum: Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei?
5 Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum.
2 Et exeunti ei de navi, statim occurrit de monumentis homo in spiritu immundo,
3 qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis jam quisquam poterat eum ligare:
4 quoniam saepe compedibus et catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare:
5 et semper die ac nocte in monumentis, et in montibus erat, clamans, et concidens se lapidibus.
6 Videns autem Jesum a longe, cucurrit, et adoravit eum:
7 et clamans voce magna dixit: Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi? adjuro te per Deum, ne me torqueas.
8 Dicebat enim illi: Exi spiritus immunde ab homine.
9 Et interrogabat eum: Quod tibi nomen est? Et dicit ei: Legio mihi nomen est, quia multi sumus.
10 Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem.
11 Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens.
12 Et deprecabantur eum spiritus, dicentes: Mitte nos in porcos ut in eos introeamus.
13 Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos: et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari.
14 Qui autem pascebant eos, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum:
15 et veniunt ad Jesum: et vident illum qui a daemonio vexabatur, sedentem, vestitum, et sanae mentis, et timuerunt.
16 Et narraverunt illis, qui viderant, qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat, et de porcis.
17 Et rogare coeperunt eum ut discederet de finibus eorum.
18 Cumque ascenderet navim, coepit illum deprecari, qui a daemonio vexatus fuerat, ut esset cum illo,
19 et non admisit eum, sed ait illi: Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui.
20 Et abiit, et coepit praedicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Jesus: et omnes mirabantur.
6 Benedictio Domini super caput justi; os autem impiorum operit iniquitas.
7 Memoria justi cum laudibus, et nomen impiorum putrescet.