The Daily Audio Bible
Today's audio is from the NIV. Switch to the NIV to read along with the audio.
1 Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a caede Amalec, et maneret in Siceleg duos dies.
2 In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa, et pulvere conspersus caput: et ut venit ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit.
3 Dixitque ad eum David: Unde venis? Qui ait ad eum: De castris Israel fugi.
4 Et dixit ad eum David: Quod est verbum quod factum est? indica mihi. Qui ait: Fugit populus ex praelio, et multi corruentes e populo mortui sunt: sed et Saul et Jonathas filius ejus interierunt.
5 Dixitque David ad adolescentem qui nuntiabat ei: Unde scis quia mortuus est Saul, et Jonathas filius ejus?
6 Et ait adolescens qui nuntiabat ei: Casu veni in montem Gelboe, et Saul incumbebat super hastam suam: porro currus et equites appropinquabant ei,
7 et conversus post tergum suum, vidensque me, vocavit. Cui cum respondissem: Adsum:
8 dixit mihi: Quisnam es tu? Et aio ad eum: Amalecites ego sum.
9 Et locutus est mihi: Sta super me, et interfice me: quoniam tenent me angustiae, et adhuc tota anima mea in me est.
10 Stansque super eum, occidi illum: sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam: et tuli diadema quod erat in capite ejus, et armillam de brachio illius, et attuli ad te dominum meum huc.
11 Apprehendens autem David, vestimenta sua scidit, omnesque viri qui erant cum eo,
12 et planxerunt, et fleverunt, et jejunaverunt usque ad vesperam super Saul, et super Jonathan filium ejus, et super populum Domini, et super domum Israel, eo quod corruissent gladio.
13 Dixitque David ad juvenem qui nuntiaverat ei: Unde es tu? Qui respondit: Filius hominis advenae Amalecitae ego sum.
14 Et ait ad eum David: Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini?
15 Vocansque David unum de pueris suis, ait: Accedens irrue in eum. Qui percussit illum, et mortuus est.
16 Et ait ad eum David: Sanguis tuus super caput tuum: os enim tuum locutum est adversum te, dicens: Ego interfeci christum Domini.
17 Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul, et super Jonathan filium ejus
18 (et praecepit ut docerent filios Juda arcum, sicut scriptum est in libro justorum), et ait: Considera, Israel, pro his qui mortui sunt, super excelsa tua vulnerati.
19 Inclyti Israel super montes tuos interfecti sunt: quomodo ceciderunt fortes?
20 Nolite annuntiare in Geth, neque annuntietis in compitis Ascalonis: ne forte laetentur filiae Philisthiim; ne exultent filiae incircumcisorum.
21 Montes Gelboe, nec ros, nec pluvia veniant super vos, neque sint agri primitiarum: quia ibi abjectus est clypeus fortium: clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo.
22 A sanguine interfectorum, ab adipe fortium, sagitta Jonathae numquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis.
23 Saul et Jonathas amabiles, et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi: aquilis velociores, leonibus fortiores.
24 Filiae Israel, super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro.
25 Quomodo ceciderunt fortes in praelio? Jonathas in excelsis tuis occisus est?
26 Doleo super te, frater mi Jonatha, decore nimis, et amabilis super amorem mulierum. Sicut mater unicum amat filium suum, ita ego te diligebam.
27 Quomodo ceciderunt robusti, et perierunt arma bellica?
2 Igitur post haec consuluit David Dominum, dicens: Num ascendam in unam de civitatibus Juda? Et ait Dominus ad eum: Ascende. Dixitque David: Quo ascendam? Et respondit ei: In Hebron.
2 Ascendit ergo David, et duae uxores ejus, Achinoam Jezraelites, et Abigail uxor Nabal Carmeli:
3 sed et viros, qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua: et manserunt in oppidis Hebron.
4 Veneruntque viri Juda, et unxerunt ibi David ut regnaret super domum Juda. Et nuntiatum est David quod viri Jabes Galaad sepelissent Saul.
5 Misit ergo David nuntios ad viros Jabes Galaad, dixitque ad eos: Benedicti vos Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul, et sepelistis eum.
6 Et nunc retribuet vobis quidem Dominus misericordiam et veritatem: sed et ego reddam gratiam, eo quod fecistis verbum istud.
7 Confortentur manus vestrae, et estote filii fortitudinis: licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen me unxit domus Juda in regem sibi.
8 Abner autem filius Ner, princeps exercitus Saul, tulit Isboseth filium Saul, et circumduxit eum per castra,
9 regemque constituit super Galaad, et super Gessuri, et super Jezrael, et super Ephraim, et super Benjamin, et super Israel universum.
10 Quadraginta annorum erat Isboseth filius Saul cum regnare coepisset super Israel, et duobus annis regnavit: sola autem domus Juda sequebatur David.
11 Et fuit numerus dierum quos commoratus est David imperans in Hebron super domum Juda, septem annorum et sex mensium.
20 Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo.
21 Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum, dicentes: Domine, volumus Jesum videre.
22 Venit Philippus, et dicit Andreae; Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu.
23 Jesus autem respondit eis, dicens: Venit hora, ut clarificetur Filius hominis.
24 Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit,
25 ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam.
26 Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.
27 Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc:
28 Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de caelo: Et clarificavi, et iterum clarificabo.
29 Turba ergo, quae stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant: Angelus ei locutus est.
30 Respondit Jesus, et dixit: Non propter me haec vox venit, sed propter vos.
31 Nunc judicium est mundi: nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.
32 Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.
33 (Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.)
34 Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in aeternum: et quomodo tu dicis: Oportet exaltari Filium hominis? quis est iste Filius hominis?
35 Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebrae comprehendant; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.
36 Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Haec locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis.
37 Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum;
38 ut sermo Isaiae prophetae impleretur, quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est?
39 Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias:
40 Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos.
41 Haec dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo.
42 Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum: sed propter pharisaeos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur.
43 Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.
44 Jesus autem clamavit, et dixit: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me.
45 Et qui videt me, videt eum qui misit me.
46 Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat.
47 Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non judico eum; non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum.
48 Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die.
49 Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.
50 Et scio quia mandatum ejus vita aeterna est: quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor.
19 Incola ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua.
20 Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore.
21 Increpasti superbos; maledicti qui declinant a mandatis tuis.
22 Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi.
23 Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur; servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis.
24 Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum justificationes tuae.
25 [Daleth.] Adhaesit pavimento anima mea: vivifica me secundum verbum tuum.
26 Vias meas enuntiavi, et exaudisti me; doce me justificationes tuas.
27 Viam justificationum tuarum instrue me, et exercebor in mirabilibus tuis.
28 Dormitavit anima mea prae taedio: confirma me in verbis tuis.
29 Viam iniquitatis amove a me, et de lege tua miserere mei.
27 Conturbat domum suam qui sectatur avaritiam; qui autem odit munera, vivet. Per misericordiam et fidem purgantur peccata: per timorem autem Domini declinat omnis a malo.
28 Mens justi meditatur obedientiam; os impiorum redundat malis.