The Daily Audio Bible
Today's audio is from the NIV. Switch to the NIV to read along with the audio.
22 Abiit ergo David inde, et fugit in speluncam Odollam. Quod cum audissent fratres ejus, et omnis domus patris ejus, descenderunt ad eum illuc.
2 Et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia constituti, et oppressi aere alieno, et amaro animo: et factus est eorum princeps, fueruntque cum eo quasi quadringenti viri.
3 Et profectus est David inde in Maspha, quae est Moab: et dixit ad regem Moab: Maneat, oro, pater meus et mater mea vobiscum, donec sciam quid faciat mihi Deus.
4 Et reliquit eos ante faciem regis Moab: manseruntque apud eum cunctis diebus quibus David fuit in praesidio.
5 Dixitque Gad propheta ad David: Noli manere in praesidio: proficiscere, et vade in terram Juda. Et profectus est David, et venit in saltum Haret.
6 Et audivit Saul quod apparuisset David, et viri qui erant cum eo. Saul autem cum maneret in Gabaa, et esset in nemore quod est in Rama, hastam manu tenens, cunctique servi ejus circumstarent eum,
7 ait ad servos suos qui assistebant ei: Audite nunc, filii Jemini: numquid omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas, et universos vos faciet tribunos et centuriones?
8 quoniam conjurastis omnes adversum me, et non est qui mihi renuntiet, maxime cum et filius meus foedus inierit cum filio Isai. Non est qui vicem meam doleat ex vobis, nec qui annuntiet mihi: eo quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me, insidiantem mihi usque hodie.
9 Respondens autem Doeg Idumaeus, qui assistebat, et erat primus inter servos Saul: Vidi, inquit, filium Isai in Nobe apud Achimelech filium Achitob sacerdotem.
10 Qui consuluit pro eo Dominum, et cibaria dedit ei: sed et gladium Goliath Philisthaei dedit illi.
11 Misit ergo rex ad accersendum Achimelech sacerdotem filium Achitob, et omnem domum patris ejus, sacerdotum qui erant in Nobe, qui universi venerunt ad regem.
12 Et ait Saul ad Achimelech: Audi, fili Achitob. Qui respondit: Praesto sum, domine.
13 Dixitque ad eum Saul: Quare conjurastis adversum me, tu et filius Isai, et dedisti ei panes et gladium, et consuluisti pro eo Deum, ut consurgeret adversum me, insidiator usque hodie permanens?
14 Respondensque Achimelech regi, ait: Et quis in omnibus servis tuis sicut David, fidelis, et gener regis, et pergens ad imperium tuum, et gloriosus in domo tua?
15 num hodie coepi pro eo consulere Deum? absit hoc a me: ne suspicetur rex adversus servum suum rem hujuscemodi, in universa domo patris mei: non enim scivit servus tuus quidquam super hoc negotio, vel modicum vel grande.
16 Dixitque rex: Morte morieris Achimelech, tu et omnis domus patris tui.
17 Et ait rex emissariis qui circumstabant eum: Convertimini, et interficite sacerdotes Domini, nam manus eorum cum David est: scientes quod fugisset, et non indicaverunt mihi. Noluerunt autem servi regis extendere manus suas in sacerdotes Domini.
18 Et ait rex ad Doeg: Convertere tu, et irrue in sacerdotes. Conversusque Doeg Idumaeus, irruit in sacerdotes, et trucidavit in die illa octoginta quinque viros vestitos ephod lineo.
19 Nobe autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii, viros et mulieres, et parvulos et lactentes, bovemque, et asinum, et ovem in ore gladii.
20 Evadens autem unus filius Achimelech filii Achitob, cujus nomen erat Abiathar, fugit ad David,
21 et annuntiavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini.
22 Et ait David ad Abiathar: Sciebam in die illa quod cum ibi esset Doeg Idumaeus, procul dubio annuntiaret Sauli: ego sum reus omnium animarum patris tui.
23 Mane mecum: ne timeas: si quis quaesierit animam meam, quaeret et animam tuam, mecumque servaberis.
23 Et annuntiaverunt David, dicentes: Ecce Philisthiim oppugnant Ceilam et diripiunt areas.
2 Consuluit ergo David Dominum, dicens: Num vadam, et percutiam Philisthaeos istos? Et ait Dominus ad David: Vade, et percuties Philisthaeos, et Ceilam salvabis.
3 Et dixerunt viri qui erant cum David ad eum: Ecce nos hic in Judaea consistentes timemus: quanto magis si ierimus in Ceilam adversum agmina Philisthinorum?
4 Rursum ergo David consuluit Dominum. Qui respondens, ait ei: Surge, et vade in Ceilam: ego enim tradam Philisthaeos in manu tua.
5 Abiit ergo David et viri ejus in Ceilam, et pugnavit adversum Philisthaeos: et abegit jumenta eorum, et percussit eos plaga magna: et salvavit David habitatores Ceilae.
6 Porro eo tempore quo fugiebat Abiathar filius Achimelech ad David in Ceilam, ephod secum habens descenderat.
7 Nuntiatum est autem Sauli quod venisset David in Ceilam: et ait Saul: Tradidit eum Deus in manus meas, conclususque est introgressus urbem, in qua portae et serae sunt.
8 Et praecepit Saul omni populo ut ad pugnam descenderet in Ceilam, et obsideret David et viros ejus.
9 Quod cum David rescisset quia praepararet ei Saul clam malum, dixit ad Abiathar sacerdotem: Applica ephod.
10 Et ait David: Domine Deus Israel, audivit famam servus tuus, quod disponat Saul venire in Ceilam, ut evertat urbem propter me:
11 si tradent me viri Ceilae in manus ejus? et si descendet Saul, sicut audivit servus tuus? Domine Deus Israel, indica servo tuo. Et ait Dominus: Descendet.
12 Dixitque David: Si tradent me viri Ceilae, et viros qui sunt mecum, in manus Saul? Et dixit Dominus: Tradent.
13 Surrexit ergo David et viri ejus quasi sexcenti, et egressi de Ceila, huc atque illuc vagabantur incerti: nuntiatumque est Sauli quod fugisset David de Ceila, et salvatus esset: quam ob rem dissimulavit exire.
14 Morabatur autem David in deserto in locis firmissimis, mansitque in monte solitudinis Ziph, in monte opaco: quaerebat eum tamen Saul cunctis diebus, et non tradidit eum Deus in manus ejus.
15 Et vidit David quod egressus esset Saul ut quaereret animam ejus. Porro David erat in deserto Ziph in silva.
16 Et surrexit Jonathas filius Saul, et abiit ad David in silvam, et confortavit manus ejus in Deo: dixitque ei:
17 Ne timeas: neque enim inveniet te manus Saul patris mei, et tu regnabis super Israel, et ego ero tibi secundus: sed et Saul pater meus scit hoc.
18 Percussit ergo uterque foedus coram Domino: mansitque David in silva, Jonathas autem reversus est in domum suam.
19 Ascenderunt autem Ziphaei ad Saul in Gabaa, dicentes: Nonne ecce David latitat apud nos in locis tutissimis silvae, in colle Hachila, quae est ad dexteram deserti?
20 Nunc ergo, sicut desideravit anima tua ut descenderes, descende: nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis.
21 Dixitque Saul: Benedicti vos a Domino, quia doluistis vicem meam.
22 Abite ergo, oro, et diligentius praeparate, et curiosius agite, et considerate locum ubi sit pes ejus, vel quis viderit eum ibi: recogitat enim de me, quod callide insidier ei.
23 Considerate, et videte omnia latibula ejus in quibus absconditur: et revertimini ad me ad rem certam, ut vadam vobiscum. Quod si etiam in terram se abstruserit, perscrutabor eum in cunctis millibus Juda.
24 At illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul: David autem et viri ejus erant in deserto Maon, in campestribus ad dexteram Jesimon.
25 Ivit ergo Saul et socii ejus ad quaerendum eum. Et nuntiatum est David: statimque descendit ad petram, et versabatur in deserto Maon: quod cum audisset Saul, persecutus est David in deserto Maon.
26 Et ibat Saul ad latus montis ex parte una: David autem et viri ejus erant in latere montis ex parte altera. Porro David desperabat se posse evadere a facie Saul: itaque Saul et viri ejus in modum coronae cingebant David et viros ejus, ut caperent eos.
27 Et nuntius venit ad Saul, dicens: Festina, et veni, quoniam infuderunt se Philisthiim super terram.
28 Reversus est ergo Saul desistens persequi David, et perrexit in occursum Philisthinorum: propter hoc vocaverunt locum illum, Petram dividentem.
10 Amen, amen dico vobis: qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro.
2 Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium.
3 Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt, et proprias oves vocat nominatim, et educit eas.
4 Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit: et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus.
5 Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo: quia non noverunt vocem alienorum.
6 Hoc proverbium dixit eis Jesus: illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis.
7 Dixit ergo eis iterum Jesus: Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium.
8 Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves.
9 Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur: et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet.
10 Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.
11 Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.
12 Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispergit oves;
13 mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus.
14 Ego sum pastor bonus: et cognosco meas, et cognoscunt me meae.
15 Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis.
16 Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor.
17 Propterea me diligit Pater: quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.
18 Nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo.
19 Dissensio iterum facta est inter Judaeos propter sermones hos.
20 Dicebant autem multi ex ipsis: Daemonium habet, et insanit: quid eum auditis?
21 Alii dicebant: Haec verba non sunt daemonium habentis: numquid daemonium potest caecorum oculos aperire?
115 Alleluja. Credidi, propter quod locutus sum; ego autem humiliatus sum nimis.
2 Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax.
3 Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi?
4 Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo.
5 Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus.
6 Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.
7 O Domine, quia ego servus tuus; ego servus tuus, et filius ancillae tuae. Dirupisti vincula mea:
8 tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.
9 Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus;
10 in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem.
18 Vir iracundus provocat rixas; qui patiens est mitigat suscitatas.
19 Iter pigrorum quasi sepes spinarum; via justorum absque offendiculo.