The Daily Audio Bible
Today's audio is from the EHV. Switch to the EHV to read along with the audio.
10 Tulit autem Samuel lenticulam olei, et effudit super caput ejus: et deosculatus est eum, et ait: Ecce unxit te Dominus super haereditatem suam in principem, et liberabis populum suum de manibus inimicorum ejus qui in circuitu ejus sunt. Et hoc tibi signum, quia unxit te Deus in principem.
2 Cum abieris hodie a me, invenies duos viros juxta sepulchrum Rachel in finibus Benjamin, in meridie: dicentque tibi: Inventae sunt asinae ad quas ieras perquirendas: et intermissis pater tuus asinis, sollicitus est pro vobis, et dicit: Quid faciam de filio meo?
3 Cumque abieris inde, et ultra transieris, et veneris ad quercum Thabor, invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel, unus portans tres haedos, et alius tres tortas panis, et alius portans lagenam vini.
4 Cumque te salutaverint, dabunt tibi duos panes, et accipies de manu eorum.
5 Post haec venies in collem Dei, ubi est statio Philisthinorum: et cum ingressus fueris ibi urbem, obvium habebis gregem prophetarum descendentium de excelso, et ante eos psalterium, et tympanum, et tibiam, et citharam, ipsosque prophetantes.
6 Et insiliet in te spiritus Domini, et prophetabis cum eis, et mutaberis in virum alium.
7 Quando ergo evenerint signa haec omnia tibi, fac quaecumque invenerit manus tua, quia Dominus tecum est.
8 Et descendes ante me in Galgala (ego quippe descendam ad te), ut offeras oblationem, et immoles victimas pacificas: septem diebus expectabis, donec veniam ad te, et ostendam tibi quid facias.
9 Itaque cum avertisset humerum suum ut abiret a Samuele, immutavit ei Deus cor aliud, et venerunt omnia signa haec in die illa.
10 Veneruntque ad praedictum collem, et ecce cuneus prophetarum obvius ei: et insiluit super eum spiritus Domini, et prophetavit in medio eorum.
11 Videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudiustertius quod esset cum prophetis, et prophetaret, dixerunt ad invicem: Quaenam res accidit filio Cis? num et Saul inter prophetas?
12 Responditque alius ad alterum, dicens: Et quis pater eorum? Propterea versum est in proverbium: Num et Saul inter prophetas?
13 Cessavit autem prophetare, et venit ad excelsum.
14 Dixitque patruus Saul ad eum, et ad puerum ejus: Quo abistis? Qui responderunt: Quaerere asinas: quas cum non reperissemus, venimus ad Samuelem.
15 Et dixit ei patruus suus: Indica mihi quid dixerit tibi Samuel.
16 Et ait Saul ad patruum suum: Indicavit nobis quia inventae essent asinae. De sermone autem regni non indicavit ei quem locutus fuerat ei Samuel.
17 Et convocavit Samuel populum ad Dominum in Maspha:
18 et ait ad filios Israel: Haec dicit Dominus Deus Israel: Ego eduxi Israel de AEgypto, et erui vos de manu AEgyptiorum, et de manu omnium regum qui affligebant vos.
19 Vos autem hodie projecistis Deum vestrum, qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris: et dixistis: Nequaquam: sed regem constitue super nos. Nunc ergo state coram Domino per tribus vestras, et per familias.
20 Et applicuit Samuel omnes tribus Israel, et cecidit sors tribus Benjamin.
21 Et applicuit tribum Benjamin et cognationes ejus, et cecidit cognatio Metri: et pervenit usque ad Saul filium Cis. Quaesierunt ergo eum, et non est inventus.
22 Et consuluerunt post haec Dominum utrumnam venturus esset illuc. Responditque Dominus: Ecce absconditus est domi.
23 Cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde: stetitque in medio populi, et altior fuit universo populo ab humero et sursum.
24 Et ait Samuel ad omnem populum: Certe videtis quem elegit Dominus, quoniam non sit similis illi in omni populo. Et clamavit omnis populus, et ait: Vivat rex.
25 Locutus est autem Samuel ad populum legem regni, et scripsit in libro, et reposuit coram Domino: et dimisit Samuel omnem populum, singulos in domum suam.
26 Sed et Saul abiit in domum suam in Gabaa: et abiit cum eo pars exercitus, quorum tetigerat Deus corda.
27 Filii vero Belial dixerunt: Num salvare nos poterit iste? Et despexerunt eum, et non attulerunt ei munera: ille vero dissimulabat se audire.
11 Et factum est quasi post mensem, ascendit Naas Ammonites, et pugnare coepit adversum Jabes Galaad. Dixeruntque omnes viri Jabes ad Naas: Habeto nos foederatos, et serviemus tibi.
2 Et respondit ad eos Naas Ammonites: In hoc feriam vobiscum foedus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros, ponamque vos opprobrium in universo Israel.
3 Et dixerunt ad eum seniores Jabes: Concede nobis septem dies, ut mittamus nuntios ad universos terminos Israel, et si non fuerit qui defendat nos, egrediemur ad te.
4 Venerunt ergo nuntii in Gabaa Saulis: et locuti sunt verba haec, audiente populo: et levavit omnis populus vocem suam, et flevit.
5 Et ecce Saul veniebat, sequens boves de agro, et ait: Quid habet populus quod plorat? Et narraverunt ei verba virorum Jabes.
6 Et insilivit spiritus Domini in Saul cum audisset verba haec, et iratus est furor ejus nimis.
7 Et assumens utrumque bovem, concidit in frustra, misitque in omnes terminos Israel per manum nuntiorum, dicens: Quicumque non exierit, et secutus fuerit Saul et Samuel, sic fiet bobus ejus. Invasit ergo timor Domini populum, et egressi sunt quasi vir unus.
8 Et recensuit eos in Bezech: fueruntque filiorum Israel trecenta millia, virorum autem Juda triginta millia.
9 Et dixerunt nuntiis qui venerant: Sic dicetis viris qui sunt in Jabes Galaad: Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol. Venerunt ergo nuntii, et annuntiaverunt viris Jabes: qui laetati sunt.
10 Et dixerunt: Mane exibimus ad vos: et facietis nobis omne quod placuerit vobis.
11 Et factum est, cum dies crastinus venisset, constituit Saul populum in tres partes: et ingressus est media castra in vigilia matutina, et percussit Ammon usque dum incalesceret dies: reliqui autem dispersi sunt, ita ut non relinquerentur in eis duo pariter.
12 Et ait populus ad Samuelem: Quis est iste qui dixit: Saul num regnabit super nos? Date viros, et interficiemus eos.
13 Et ait Saul: Non occidetur quisquam in die hac, quia hodie fecit Dominus salutem in Israel.
14 Dixit autem Samuel ad populum: Venite, et eamus in Galgala, et innovemus ibi regnum.
15 Et perrexit omnis populus in Galgala, et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala, et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino. Et laetatus est ibi Saul, et cuncti viri Israel nimis.
43 Respondit ergo Jesus, et dixit eis: Nolite murmurare in invicem:
44 nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et ego resuscitabo eum in novissimo die.
45 Est scriptum in prophetis: Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me.
46 Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem.
47 Amen, amen dico vobis: qui credit in me, habet vitam aeternam.
48 Ego sum panis vitae.
49 Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt.
50 Hic est panis de caelo descendens: ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.
51 Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi.
52 Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum: et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.
53 Litigabant ergo Judaei ad invicem, dicentes: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum?
54 Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.
55 Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die.
56 Caro enim mea vere est cibus: et sanguis meus, vere est potus;
57 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.
58 Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivet propter me.
59 Hic est panis qui de caelo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum.
60 Haec dixit in synagoga docens, in Capharnaum.
61 Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire?
62 Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis: Hoc vos scandalizat?
63 si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius?
64 Spiritus est qui vivificat: caro non prodest quidquam: verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.
65 Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum.
66 Et dicebat: Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo.
67 Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro: et jam non cum illo ambulabant.
68 Dixit ergo Jesus ad duodecim: Numquid et vos vultis abire?
69 Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes:
70 et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei.
71 Respondit eis Jesus: Nonne ego vos duodecim elegi: et ex vobis unus diabolus est?
107 Canticum Psalmi, ipsi David.
2 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo, et psallam in gloria mea.
3 Exsurge, gloria mea; exsurge, psalterium et cithara; exsurgam diluculo.
4 Confitebor tibi in populis, Domine, et psallam tibi in nationibus:
5 quia magna est super caelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.
6 Exaltare super caelos, Deus, et super omnem terram gloria tua:
7 ut liberentur dilecti tui. Salvum fac dextera tua, et exaudi me.
8 Deus locutus est in sancto suo: Exsultabo, et dividam Sichimam; et convallem tabernaculorum dimetiar.
9 Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim susceptio capitis mei. Juda rex meus;
10 Moab lebes spei meae: in Idumaeam extendam calceamentum meum; mihi alienigenae amici facti sunt.
11 Quis deducet me in civitatem munitam? quis deducet me usque in Idumaeam?
12 nonne tu, Deus, qui repulisti nos? et non exibis, Deus, in virtutibus nostris?
13 Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.
14 In Deo faciemus virtutem; et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros.
15 Responsio mollis frangit iram; sermo durus suscitat furorem.
2 Lingua sapientium ornat scientiam; os fatuorum ebullit stultitiam.
3 In omni loco, oculi Domini contemplantur bonos et malos.