The Daily Audio Bible
Today's audio is from the EHV. Switch to the EHV to read along with the audio.
12 Dixit autem Samuel ad universum Israel: Ecce audivi vocem vestram juxta omnia quae locuti estis ad me, et constitui super vos regem.
2 Et nunc rex graditur ante vos: ego autem senui, et incanui: porro filii mei vobiscum sunt: itaque conversatus coram vobis ab adolescentia mea usque ad hanc diem, ecce praesto sum.
3 Loquimini de me coram Domino, et coram christo ejus, utrum bovem cujusquam tulerim, aut asinum: si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cujusquam munus accepi: et contemnam illud hodie, restituamque vobis.
4 Et dixerunt: Non es calumniatus nos, neque oppressisti, neque tulisti de manu alicujus quippiam.
5 Dixitque ad eos: Testis est Dominus adversum vos, et testis christus ejus in die hac, quia non inveneritis in manu mea quippiam. Et dixerunt: Testis.
6 Et ait Samuel ad populum: Dominus, qui fecit Moysen et Aaron, et eduxit patres nostros de terra AEgypti.
7 Nunc ergo state, ut judicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini quas fecit vobiscum et cum patribus vestris:
8 quomodo Jacob ingressus est in AEgyptum, et clamaverunt patres vestri ad Dominum: et misit Dominus Moysen et Aaron, et eduxit patres vestros de AEgypto, et collocavit eos in loco hoc.
9 Qui obliti sunt Domini Dei sui, et tradidit eos in manu Sisarae magistri militiae Hasor, et in manu Philisthinorum, et in manu regis Moab: et pugnaverunt adversum eos.
10 Postea autem clamaverunt ad Dominum, et dixerunt: Peccavimus, quia dereliquimus Dominum, et servivimus Baalim et Astaroth: nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum, et serviemus tibi.
11 Et misit Dominus Jerobaal, et Badan, et Jephte, et Samuel, et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum, et habitastis confidenter.
12 Videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos, dixistis mihi: Nequaquam, sed rex imperabit nobis: cum Dominus Deus vester regnaret in vobis.
13 Nunc ergo praesto est rex vester, quem elegistis et petistis: ecce dedit vobis Dominus regem.
14 Si timueritis Dominum, et servieritis ei, et audieritis vocem ejus, et non exasperaveritis os Domini, eritis et vos, et rex qui imperat vobis, sequentes Dominum Deum vestrum:
15 si autem non audieritis vocem Domini, sed exasperaveritis sermones ejus, erit manus Domini super vos, et super patres vestros.
16 Sed et nunc state, et videte rem istam grandem quam facturus est Dominus in conspectu vestro.
17 Numquid non messis tritici est hodie? invocabo Dominum, et dabit voces et pluvias: et scietis, et videbitis, quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini, petentes super vos regem.
18 Et clamavit Samuel ad Dominum, et dedit Dominus voces et pluvias in illa die.
19 Et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuelem, et dixit universus populus ad Samuelem: Ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum, ut non moriamur: addidimus enim universis peccatis nostris malum, ut peteremus nobis regem.
20 Dixit autem Samuel ad populum: Nolite timere: vos fecistis universum malum hoc, verumtamen nolite recedere a tergo Domini, sed servite Domino in omni corde vestro.
21 Et nolite declinare post vana, quae non proderunt vobis, neque eruent vos, quia vana sunt.
22 Et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum: quia juravit Dominus facere vos sibi populum.
23 Absit autem a me hoc peccatum in Dominum, ut cessem orare pro vobis, et docebo vos viam bonam et rectam.
24 Igitur timete Dominum, et servite ei in veritate, et ex toto corde vestro: vidistis enim magnifica quae in vobis gesserit.
25 Quod si perseveraveritis in malitia, et vos et rex vester pariter peribitis.
13 Filius unius anni erat Saul cum regnare coepisset: duobus autem annis regnavit super Israel.
2 Et elegit sibi Saul tria millia de Israel: et erant cum Saul duo millia in Machmas, et in monte Bethel: mille autem cum Jonatha in Gabaa Benjamin: porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua.
3 Et percussit Jonathas stationem Philisthinorum quae erat in Gabaa. Quod cum audissent Philisthiim, Saul cecinit buccina in omni terra, dicens: Audiant Hebraei.
4 Et universus Israel audivit hujuscemodi famam: Percussit Saul stationem Philisthinorum, et erexit se Israel adversus Philisthiim. Clamavit ergo populus post Saul in Galgala.
5 Et Philisthiim congregati sunt ad praeliandum contra Israel, triginta millia curruum, et sex millia equitum, et reliquum vulgus, sicut arena quae est in littore maris plurima. Et ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven.
6 Quod cum vidissent viri Israel se in arcto positos (afflictus enim erat populus), absconderunt se in speluncis, et in abditis, in petris quoque, et in antris, et in cisternis.
7 Hebraei autem transierunt Jordanem in terram Gad et Galaad. Cumque adhuc esset Saul in Galgala, universus populus perterritus est qui sequebatur eum.
8 Et expectavit septem diebus juxta placitum Samuelis, et non venit Samuel in Galgala, dilapsusque est populus ab eo.
9 Ait ergo Saul: Afferte mihi holocaustum et pacifica. Et obtulit holocaustum.
10 Cumque complesset offerens holocaustum, ecce Samuel veniebat: et egressus est Saul obviam ei ut salutaret eum.
11 Locutusque est ad eum Samuel: Quid fecisti? Respondit Saul: Quia vidi quod populus dilaberetur a me, et tu non veneras juxta placitos dies, porro Philisthiim congregati fuerant in Machmas,
12 dixi: Nunc descendent Philisthiim ad me in Galgala, et faciem Domini non placavi. Necessitate compulsus, obtuli holocaustum.
13 Dixitque Samuel ad Saul: Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei tui quae praecepit tibi. Quod si non fecisses, jam nunc praeparasset Dominus regnum tuum super Israel in sempiternum:
14 sed nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quaesivit Dominus sibi virum juxta cor suum: et praecepit ei Dominus ut esset dux super populum suum, eo quod non servaveris quae praecepit Dominus.
15 Surrexit autem Samuel, et ascendit de Galgalis in Gabaa Benjamin. Et reliqui populi ascenderunt post Saul obviam populo, qui expugnabant eos venientes de Galgala in Gabaa, in colle Benjamin. Et recensuit Saul populum qui inventi fuerant cum eo, quasi sexcentos viros.
16 Et Saul et Jonathas filius ejus, populusque qui inventus fuerat cum eis, erat in Gabaa Benjamin: porro Philisthiim consederant in Machmas.
17 Et egressi sunt ad praedandum de castris Philisthinorum tres cunei. Unus cuneus pergebat contra viam Ephra ad terram Sual:
18 porro alius ingrediebatur per viam Beth-horon: tertius autem verterat se ad iter termini imminentis valli Seboim contra desertum.
19 Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel: caverant enim Philisthiim, ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam.
20 Descendebat ergo omnis Israel ad Philisthiim, ut exacueret unusquisque vomerem suum, et ligonem, et securim, et sarculum.
21 Retusae itaque erant acies vomerum, et ligonum, et tridentum, et securium, usque ad stimulum corrigendum.
22 Cumque venisset dies praelii, non est inventus ensis et lancea in manu totius populi qui erat cum Saule et Jonatha, excepto Saul et Jonatha filio ejus.
23 Egressa est autem statio Philisthiim, ut transcenderet in Machmas.
7 Post haec autem ambulabat Jesus in Galilaeam: non enim volebat in Judaeam ambulare, quia quaerebant eum Judaei interficere.
2 Erat autem in proximo dies festus Judaeorum, Scenopegia.
3 Dixerunt autem ad eum fratres ejus: Transi hinc, et vade in Judaeam, ut et discipuli tui videant opera tua, quae facis.
4 Nemo quippe in occulto quid facit, et quaerit ipse in palam esse: si haec facis, manifesta teipsum mundo.
5 Neque enim fratres ejus credebant in eum.
6 Dicit ergo eis Jesus: Tempus meum nondum advenit: tempus autem vestrum semper est paratum.
7 Non potest mundus odisse vos: me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera ejus mala sunt.
8 Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum: quia meum tempus nondum impletum est.
9 Haec cum dixisset, ipse mansit in Galilaea.
10 Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto.
11 Judaei ergo quaerebant eum in die festo, et dicebant: Ubi est ille?
12 Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant: Quia bonus est. Alii autem dicebant: Non, sed seducit turbas.
13 Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Judaeorum.
14 Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum, et docebat.
15 Et mirabantur Judaei, dicentes: Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit?
16 Respondit eis Jesus, et dixit: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me.
17 Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.
18 Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit; qui autem quaerit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est.
19 Nonne Moyses dedit vobis legem: et nemo ex vobis facit legem?
20 Quid me quaeritis interficere? Respondit turba, et dixit: Daemonium habes: quis te quaerit interficere?
21 Respondit Jesus et dixit eis: Unum opus feci, et omnes miramini:
22 propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem.
23 Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi: mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato?
24 Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate.
25 Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis: Nonne hic est, quem quaerunt interficere?
26 et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus?
27 Sed hunc scimus unde sit: Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit.
28 Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens: Et me scitis, et unde sim scitis: et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis.
29 Ego scio eum: quia ab ipso sum, et ipse me misit.
30 Quaerebant ergo eum apprehendere: et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus.
108 In finem. Psalmus David.
2 Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est.
3 Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me: et expugnaverunt me gratis.
4 Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi; ego autem orabam.
5 Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea.
6 Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris ejus.
7 Cum judicatur, exeat condemnatus; et oratio ejus fiat in peccatum.
8 Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter.
9 Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua.
10 Nutantes transferantur filii ejus et mendicent, et ejiciantur de habitationibus suis.
11 Scrutetur foenerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus.
12 Non sit illi adjutor, nec sit qui misereatur pupillis ejus.
13 Fiant nati ejus in interitum; in generatione una deleatur nomen ejus.
14 In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini, et peccatum matris ejus non deleatur.
15 Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum:
16 pro eo quod non est recordatus facere misericordiam,
17 et persecutus est hominem inopem et mendicum, et compunctum corde, mortificare.
18 Et dilexit maledictionem, et veniet ei; et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et induit maledictionem sicut vestimentum; et intravit sicut aqua in interiora ejus, et sicut oleum in ossibus ejus.
19 Fiat ei sicut vestimentum quo operitur, et sicut zona qua semper praecingitur.
20 Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam.
21 Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua.
22 Libera me, quia egenus et pauper ego sum, et cor meum conturbatum est intra me.
23 Sicut umbra cum declinat ablatus sum, et excussus sum sicut locustae.
24 Genua mea infirmata sunt a jejunio, et caro mea immutata est propter oleum.
25 Et ego factus sum opprobrium illis; viderunt me, et moverunt capita sua.
26 Adjuva me, Domine Deus meus; salvum me fac secundum misericordiam tuam.
27 Et sciant quia manus tua haec, et tu, Domine, fecisti eam.
28 Maledicent illi, et tu benedices: qui insurgunt in me confundantur; servus autem tuus laetabitur.
29 Induantur qui detrahunt mihi pudore, et operiantur sicut diploide confusione sua.
30 Confitebor Domino nimis in ore meo, et in medio multorum laudabo eum:
31 quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam.
4 Lingua placabilis lignum vitae; quae autem immoderata est conteret spiritum.