Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Old/New Testament

Each day includes a passage from both the Old Testament and New Testament.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
II Paralipomenon 7-9

Cumque complesset Salomon fundens preces, ignis descendit de caelo, et devoravit holocausta et victimas: et majestas Domini implevit domum.

Nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini, eo quod implesset majestas Domini templum Domini.

Sed et omnes filii Israel videbant descendentem ignem, et gloriam Domini super domum: et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide, adoraverunt, et laudaverunt Dominum, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus.

Rex autem et omnis populus immolabant victimas coram Domino.

Mactavit igitur rex Salomon hostias, boum viginti duo millia, arietum centum viginti millia: et dedicavit domum Dei rex, et universus populus.

Sacerdotes autem stabant in officiis suis, et Levitae in organis carminum Domini, quae fecit David rex ad laudandum Dominum: Quoniam in aeternum misericordia ejus, hymnos David canentes per manus suas: porro sacerdotes canebant tubis ante eos, cunctusque Israel stabat.

Sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini: obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum: quia altare aeneum quod fecerat, non poterat sustinere holocausta et sacrificia et adipes.

Fecit ergo Salomon solemnitatem in tempore illo septem diebus, et omnis Israel cum eo, ecclesia magna valde, ab introitu Emath usque ad torrentem AEgypti.

Fecitque die octavo collectam, eo quod dedicasset altare septem diebus, et solemnitatem celebrasset diebus septem.

10 Igitur in die vigesimo tertio mensis septimi, dimisit populos ad tabernacula sua, laetantes atque gaudentes super bono quod fecerat Dominus Davidi, et Salomoni, et Israeli populo suo.

11 Complevitque Salomon domum Domini, et domum regis, et omnia quae disposuerat in corde suo ut faceret in domo Domini, et in domo sua, et prosperatus est.

12 Apparuit autem ei Dominus nocte, et ait: Audivi orationem tuam, et elegi locum istum mihi in domum sacrificii.

13 Si clausero caelum, et pluvia non fluxerit, et mandavero et praecepero locustae ut devoret terram, et misero pestilentiam in populum meum:

14 conversus autem populus meus, super quos invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit, et exquisierit faciem meam, et egerit poenitentiam a viis suis pessimis: et ego exaudiam de caelo, et propitius ero peccatis eorum, et sanabo terram eorum.

15 Oculi quoque mei erunt aperti, et aures meae erectae ad orationem ejus, qui in loco isto oraverit.

16 Elegi enim, et sanctificavi locum istum, ut sit nomen meum ibi in sempiternum, et permaneant oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.

17 Tu quoque si ambulaveris coram me, sicut ambulaverit David pater tuus, et feceris juxta omnia quae praecepi tibi, et justitias meas judiciaque servaveris:

18 suscitabo thronum regni tui, sicut pollicitus sum David patri tuo, dicens: Non auferetur de stirpe tua vir qui sit princeps in Israel.

19 Si autem aversi fueritis, et dereliqueritis justitias meas, et praecepta mea quae proposui vobis, et abeuntes servieritis diis alienis, et adoraveritis eos,

20 evellam vos de terra mea quam dedi vobis: et domum hanc, quam sanctificavi nomini meo, projiciam a facie mea, et tradam eam in parabolam, et in exemplum cunctis populis.

21 Et domus ista erit in proverbium universis transeuntibus, et dicent stupentes: Quare fecit Dominus sic terrae huic, et domui huic?

22 Respondebuntque: Quia dereliquerunt Dominum Deum patrum suorum, qui eduxit eos de terra AEgypti, et apprehenderunt deos alienos, et adoraverunt eos, et coluerunt: idcirco venerunt super eos universa haec mala.

Expletis autem viginti annis postquam aedificavit Salomon domum Domini et domum suam,

civitates quas dederat Hiram Salomoni, aedificavit, et habitare ibi fecit filios Israel.

Abiit quoque in Emath Suba, et obtinuit eam.

Et aedificavit Palmyram in deserto, et alias civitates munitissimas aedificavit in Emath.

Exstruxitque Bethoron superiorem, et Bethoron inferiorem, civitates muratas habentes portas et vectes et seras:

Balaath etiam et omnes urbes firmissimas quae fuerunt Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum, et urbes equitum. Omnia quaecumque voluit Salomon atque disposuit, aedificavit in Jerusalem, et in Libano, et in universa terra potestatis suae.

Omnem populum qui derelictus fuerat de Hethaeis, et Amorrhaeis, et Pherezaeis, et Hevaeis, et Jebusaeis, qui non erant de stirpe Israel,

de filiis eorum, et de posteris, quos non interfecerant filii Israel, subjugavit Salomon in tributarios, usque in diem hanc.

Porro de filiis Israel non posuit ut servirent operibus regis: ipsi enim erant viri bellatores, et duces primi, et principes quadrigarum et equitum ejus.

10 Omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta, qui erudiebant populum.

11 Filiam vero Pharaonis transtulit de civitate David in domum quam aedificaverat ei. Dixit enim rex: Non habitabit uxor mea in domo David regis Israel, eo quod sanctificata sit: quia ingressa est in eam arca Domini.

12 Tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini, quod exstruxerat ante porticum,

13 ut per singulos dies offerretur in eo juxta praeceptum Moysi in sabbatis et in calendis, et in festis diebus, ter per annum, id est, in solemnitate azymorum, et in solemnitatem hebdomadarum, et in solemnitate tabernaculorum.

14 Et constituit juxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis, et Levitas in ordine suo, ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus juxta ritum uniuscujusque diei, et janitores in divisionibus suis per portam et portam: sic enim praeceperat David homo Dei.

15 Nec praetergressi sunt de mandatis regis tam sacerdotes quam Levitae, ex omnibus quae praeceperat, et in custodiis thesaurorum.

16 Omnes impensas praeparatas habuit Salomon ex eo die quo fundavit domum Domini usque in diem quo perfecit eam.

17 Tunc abiit Salomon in Asiongaber, et in Ailath ad oram maris Rubri, quae est in terra Edom.

18 Misit autem ei Hiram per manus servorum suorum naves, et nautas gnaros maris, et abierunt cum servis Salomonis in Ophir, tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri, et attulerunt ad regem Salomonem.

Regina quoque Saba, cum audisset famam Salomonis, venit ut tentaret eum in aenigmatibus in Jerusalem, cum magnis opibus et camelis, qui portabant aromata, et auri plurimum, gemmasque pretiosas. Cumque venisset ad Salomonem, locuta est ei quaecumque erant in corde suo.

Et exposuit ei Salomon omnia quae proposuerat: nec quidquam fuit, quod non perspicuum ei fecerit.

Quae postquam vidit, sapientiam scilicet Salomonis, et domum quam aedificaverat,

necnon et cibaria mensae ejus, et habitacula servorum, et officia ministrorum ejus, et vestimenta eorum, pincernas quoque et vestes eorum, et victimas quas immolabat in domo Domini: non erat prae stupore ultra in ea spiritus.

Dixitque ad regem: Verus est sermo quem audieram in terra mea de virtutibus et sapientia tua.

Non credebam narrantibus donec ipsa venissem, et vidissent oculi mei, et probassem vix medietatem sapientiae tuae mihi fuisse narratam: vicisti famam virtutibus tuis.

Beati viri tui, et beati servi tui, qui assistunt coram te omni tempore, et audiunt sapientiam tuam.

Sit Dominus Deus tuus benedictus, qui voluit te ordinare super thronum suum, regem Domini Dei tui. Quia diligit Deus Israel, et vult servare eum in aeternum, idcirco posuit te super eum regem ut facias judicia atque justitiam.

Dedit autem regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosissimas: non fuerunt aromata talia, ut haec quae dedit regina Saba regi Salomoni.

10 Sed et servi Hiram cum servis Salomonis attulerunt aurum de Ophir, et ligna thyina, et gemmas pretiosissimas:

11 de quibus fecit rex, de lignis scilicet thyinis, gradus in domo Domini, et in domo regia, citharas quoque, et psalteria cantoribus: numquam visa sunt in terra Juda ligna talia.

12 Rex autem Salomon dedit reginae Saba cuncta quae voluit, et quae postulavit, et multo plura quam attulerat ad eum: quae reversa abiit in terram suam cum servis suis.

13 Erat autem pondus auri quod afferebatur Salomoni per singulos annos, sexcenta sexaginta sex talenta auri,

14 excepta ea summa quam legati diversarum gentium et negotiatores afferre consueverant, omnesque reges Arabiae, et satrapae terrarum, qui comportabant aurum et argentum Salomoni.

15 Fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas de summa sexcentorum aureorum, qui in singulis hastis expendebantur:

16 trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum, quibus tegebantur singula scuta: posuitque ea rex in armentario, quod erat consitum nemore.

17 Fecit quoque rex solium eburneum grande, et vestivit illud auro mundissimo.

18 Sex quoque gradus, quibus ascendebatur ad solium, et scabellum aureum, et brachiola duo altrinsecus, et duos leones stantes juxta brachiola,

19 sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex utraque parte: non fuit tale solium in universis regnis.

20 Omnia quoque vasa convivii regis erant aurea, et vasa domus saltus Libani ex auro purissimo. Argentum enim in diebus illis pro nihilo reputabatur.

21 Siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram, semel in annis tribus: et deferebant inde aurum, et argentum, et ebur, et simias, et pavos.

22 Magnificatus est igitur Salomon super omnes reges terrae prae divitiis et gloria.

23 Omnesque reges terrarum desiderabant videre faciem Salomonis, ut audirent sapientiam quam dederat Deus in corde ejus:

24 et deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, et vestes, et arma, et aromata, equos, et mulos, per singulos annos.

25 Habuit quoque Salomon quadraginta millia equorum in stabulis, et curruum equitumque duodecim millia: constituitque eos in urbibus quadrigarum, et ubi erat rex in Jerusalem.

26 Exercuit etiam potestatem super cunctos reges a flumine Euphrate usque ad terram Philisthinorum, et usque ad terminos AEgypti.

27 Tantamque copiam praebuit argenti in Jerusalem quasi lapidum: et cedrorum tantam multitudinem velut sycomororum quae gignuntur in campestribus.

28 Adducebantur autem ei equi de AEgypto, cunctisque regionibus.

29 Reliqua autem operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetae, et in libris Ahiae Silonitis, in visione quoque Addo videntis contra Jeroboam filium Nabat.

30 Regnavit autem Salomon in Jerusalem super omnem Israel quadraginta annis.

31 Dormivitque cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David: regnavitque Roboam filius ejus pro eo.

Ioannes 11:1-29

11 Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariae et Marthae sororis ejus.

(Maria autem erat quae unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis: cujus frater Lazarus infirmabatur.)

Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes: Domine, ecce quem amas infirmatur.

Audiens autem Jesus dixit eis: Infirmitas haec non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam.

Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum.

Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus;

deinde post haec dixit discipulis suis: Eamus in Judaeam iterum.

Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quaerebant te Judaei lapidare, et iterum vadis illuc?

Respondit Jesus: Nonne duodecim sunt horae diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt:

10 si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo.

11 Haec ait, et post haec dixit eis: Lazarus amicus noster dormit: sed vado ut a somno excitem eum.

12 Dixerunt ergo discipuli ejus: Domine, si dormit, salvus erit.

13 Dixerat autem Jesus de morte ejus: illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.

14 Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste: Lazarus mortuus est:

15 et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum.

16 Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: Eamus et nos, ut moriamur cum eo.

17 Venit itaque Jesus: et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem.

18 (Erat autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim.)

19 Multi autem ex Judaeis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo.

20 Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi: Maria autem domi sedebat.

21 Dixit ergo Martha ad Jesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus:

22 sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.

23 Dicit illi Jesus: Resurget frater tuus.

24 Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die.

25 Dixit ei Jesus: Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet:

26 et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc?

27 Ait illi: Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.

28 Et cum haec dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens: Magister adest, et vocat te.

29 Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum;