Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Old/New Testament

Each day includes a passage from both the Old Testament and New Testament.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
I Paralipomenon 1-3

Adam, Seth, Enos,

Cainan, Malaleel, Jared,

Henoch, Mathusale, Lamech,

Noe, Sem, Cham, et Japtheth.

Filii Japheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, Thubal, Mosoch, Thiras.

Porro filii Gomer: Ascenez, et Riphath, et Thogorma.

Filii autem Javan: Elisa et Tharsis, Cethim et Dodanim.

Filii Cham: Chus, et Mesraim, et Phut, et Chanaan.

Filii autem Chus: Saba, et Hevila, Sabatha, et Regma, et Sabathacha. Porro filii Regma: Saba, et Dadan.

10 Chus autem genuit Nemrod: iste coepit esse potens in terra.

11 Mesraim vero genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, et Nephtuim,

12 Phetrusim quoque, et Casluim: de quibus egressi sunt Philisthiim, et Caphtorim.

13 Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum suum, Hethaeum quoque,

14 et Jebusaeum, et Amorrhaeum, et Gergesaeum,

15 Hevaeumque et Aracaeum, et Sinaeum.

16 Aradium quoque, et Samaraeum, et Hamathaeum.

17 Filii Sem: AElam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram, et Hus, et Hul, et Gether, et Mosoch.

18 Arphaxad autem genuit Sale, qui et ipse genuit Heber.

19 Porro Heber nati sunt duo filii: nomen uni Phaleg, quia in diebus ejus divisa est terra; et nomen fratris ejus Jectan.

20 Jectan autem genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, et Jare,

21 Adoram quoque, et Huzal, et Decla,

22 Hebal etiam, et Abimael, et Saba, necnon

23 et Ophir, et Hevila, et Jobab: omnes isti filii Jectan.

24 Sem, Arphaxad, Sale,

25 Heber, Phaleg, Ragau,

26 Serug, Nachor, Thare,

27 Abram: iste est Abraham.

28 Filii autem Abraham, Isaac et Ismahel.

29 Et hae generationes eorum. Primogenitus Ismahelis, Nabaioth, et Cedar, et Adbeel, et Mabsam,

30 et Masma, et Duma, Massa, Hadad, et Thema,

31 Jetur, Naphis, Cedma: hi sunt filii Ismahelis.

32 Filii autem Ceturae concubinae Abraham, quos genuit: Zamran, Jecsan, Madan, Madian, Jesboc, et Sue. Porro filii Jecsan: Saba, et Dadan. Filii autem Dadan: Assurim, et Latussim, et Laomim.

33 Filii autem Madian: Epha, et Epher, et Henoch, et Abida, et Eldaa: omnes hi filii Ceturae.

34 Genuit autem Abraham Isaac: cujus fuerunt filii Esau, et Israel.

35 Filii Esau: Eliphaz, Rahuel, Jehus, Ihelom, et Core.

36 Filii Eliphaz: Theman, Omar, Sephi, Gathan, Cenez, Thamna, Amalec.

37 Filii Rahuel: Nahath, Zara, Samma, Meza.

38 Filii Seir: Lotan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan.

39 Filii Lotan: Hori, Homam. Soror autem Lotan fuit Thamna.

40 Filii Sobal: Alian, et Manahath, et Ebal, Sephi et Onam. Filii Sebeon: Aja et Ana. Filii Ana: Dison.

41 Filii Dison: Hamram, et Heseban, et Jethran, et Charan.

42 Filii Eser: Balaan, et Zavan, et Jacan. Filii Disan: Hus et Aran.

43 Isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israel. Bale filius Beor: et nomen civitatis ejus, Denaba.

44 Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Jobab filius Zare de Bosra.

45 Cumque et Jobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.

46 Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab: et nomen civitatis ejus Avith.

47 Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca.

48 Sed et Semla mortuus est, et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quae juxta amnem sita est.

49 Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Balanan filius Achobor.

50 Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad: cujus urbis nomen fuit Phau, et appellata est uxor ejus Meetabel filia Matred filiae Mezaab.

51 Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse coeperunt: dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth,

52 dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,

53 dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,

54 dux Magdiel, dux Hiram: hi duces Edom.

Filii autem Israel: Ruben, Simeon, Levi, Juda, Issachar, et Zabulon,

Dan, Joseph, Benjamin, Nephthali, Gad, et Aser.

Filii Juda: Her, Onan, et Sela: hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Juda malus coram Domino, et occidit eum.

Thamar autem nurus ejus peperit ei Phares et Zara: omnes ergo filii Juda, quinque.

Filii autem Phares: Hesron et Hamul.

Filii quoque Zarae: Zamri, et Ethan, et Eman, Chalchal quoque, et Dara, simul quinque.

Filii Charmi: Achar, qui turbavit Israel, et peccavit in furto anathematis.

Filii Ethan: Azarias.

Filii autem Hesron qui nati sunt ei: Jerameel, et Ram, et Calubi.

10 Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Nahasson, principem filiorum Juda.

11 Nahasson quoque genuit Salma, de quo ortus est Booz.

12 Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai.

13 Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Abinadab, tertium Simmaa,

14 quartum Nathanael, quintum Raddai,

15 sextum Asom, septimum David.

16 Quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail. Filii Sarviae: Abisai, Joab, et Asael, tres.

17 Abigail autem genuit Amasa, cujus pater fuit Jether Ismahelites.

18 Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Jerioth: fueruntque filii ejus Jaser, et Sobab, et Ardon.

19 Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb Ephratha, quae peperit ei Hur.

20 Porro Hur genuit Uri, et Uri genuit Bezeleel.

21 Post haec ingressus est Hesron ad filiam Machir patris Galaad, et accepit eam cum esset annorum sexaginta: quae peperit ei Segub.

22 Sed et Segub genuit Jair, et possedit viginti tres civitates in terra Galaad.

23 Cepitque Gessur et Aram oppida Jair, et Canath, et viculos ejus sexaginta civitatum: omnes isti filii Machir patris Galaad.

24 Cum autem mortuus esset Hesron, ingressus est Caleb ad Ephratha. Habuit quoque Hesron uxorem Abia, quae peperit ei Assur patrem Thecuae.

25 Nati sunt autem filii Jerameel primogeniti Hesron, Ram primogenitus ejus, et Buna, et Aram, et Asom, et Achia.

26 Duxit quoque uxorem alteram Jerameel, nomine Atara, quae fuit mater Onam.

27 Sed et filii Ram primogeniti Jerameel fuerunt Moos, Jamin, et Achar.

28 Onam autem habuit filios Semei et Jada. Filii autem Semei: Nadab et Abisur.

29 Nomen vero uxoris Abisur, Abihail, quae peperit ei Ahobban et Molid.

30 Filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis.

31 Filius vero Apphaim, Jesi: qui Jesi genuit Sesan. Porro Sesan genuit Oholai.

32 Filii autem Jada fratris Semei: Jether, et Jonathan. Sed et Jether mortuus est absque liberis.

33 Porro Jonathan genuit Phaleth, et Ziza. Isti fuerunt filii Jerameel.

34 Sesan autem non habuit filios, sed filias: et servum aegyptium nomine Jeraa.

35 Deditque ei filiam suam uxorem: quae peperit ei Ethei.

36 Ethei autem genuit Nathan, et Nathan genuit Zabad.

37 Zabad quoque genuit Ophlal, et Ophlal genuit Obed.

38 Obed genuit Jehu, Jehu genuit Azariam,

39 Azarias genuit Helles, et Helles genuit Elasa.

40 Elasa genuit Sisamoi, Sisamoi genuit Sellum,

41 Sellum genuit Icamiam, Icamia autem genuit Elisama.

42 Filii autem Caleb fratris Jerameel: Mesa primogenitus ejus; ipse est pater Ziph: et filii Maresa patris Hebron.

43 Porro filii Hebron, Core, et Taphua, et Recem, et Samma.

44 Samma autem genuit Raham, patrem Jercaam, et Recem genuit Sammai.

45 Filius Sammai, Maon: et Maon pater Bethsur.

46 Epha autem concubina Caleb peperit Haran, et Mosa, et Gezez. Porro Haran genuit Gezez.

47 Filii autem Jahaddai, Regom, et Joathan, et Gesan, et Phalet, et Epha, et Saaph.

48 Concubina Caleb Maacha, peperit Saber, et Tharana.

49 Genuit autem Saaph pater Madmena Sue, patrem Machbena et patrem Gabaa. Filia vero Caleb fuit Achsa.

50 Hi erant filii Caleb, filii Hur primogeniti Ephratha, Sobal pater Cariathiarim.

51 Salma pater Bethlehem, Hariph pater Bethgader.

52 Fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim, qui videbat dimidium requietionum.

53 Et de cognatione Cariathiarim, Jethrei, et Aphuthei, et Semathei, et Maserei. Ex his egressi sunt Saraitae, et Esthaolitae.

54 Filii Salma, Bethlehem, et Netophathi, coronae domus Joab, et dimidium requietionis Sarai:

55 cognationes quoque scribarum habitantium in Jabes, canentes atque resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinaei, qui venerunt de Calore patris domus Rechab.

David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron: primogenitum Amnon ex Achinoam Jezrahelitide, secundum Daniel de Abigail Carmelitide,

tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmai regis Gessur, quartum Adoniam filium Aggith,

quintum Saphathiam ex Abital, sextum Jethraham de Egla uxore sua.

Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Jerusalem.

Porro in Jerusalem nati sunt ei filii, Simmaa, et Sobab, et Nathan, et Salomon, quatuor de Bethsabee filia Ammiel:

Jebaar quoque et Elisama,

et Eliphaleth, et Noge, et Nepheg, et Japhia,

necnon Elisama, et Eliada, et Elipheleth, novem:

omnes hi, filii David absque filiis concubinarum: habueruntque sororem Thamar.

10 Filius autem Salomonis, Roboam: cujus Abia filius genuit Asa. De hoc quoque natus est Josaphat,

11 pater Joram: qui Joram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Joas:

12 et hujus Amasias filius genuit Azariam. Porro Azariae filius Joatham

13 procreavit Achaz patrem Ezechiae, de quo natus est Manasses.

14 Sed et Manasses genuit Amon patrem Josiae.

15 Filii autem Josiae fuerunt: primogenitus Johanan, secundus Joakim, tertius Sedecias, quartus Sellum.

16 De Joakim natus est Jechonias, et Sedecias.

17 Filii Jechoniae fuerunt: Asir, Salathiel,

18 Melchiram, Phadaia, Senneser, et Jecemia, Sama, et Nadabia.

19 De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam, et Salomith sororem eorum:

20 Hasaban quoque, et Ohol, et Barachian, et Hasadian, Josabhesed, quinque.

21 Filius autem Hananiae, Phaltias pater Jeseiae, cujus filius Raphaia: hujus quoque filius, Arnan, de quo natus est Obdia, cujus filius fuit Sechenias.

22 Filius Secheniae, Semeia: cujus filii Hattus, et Jegaal, et Baria, et Naaria, et Saphat, sex numero.

23 Filius Naariae, Elioenai, et Ezechias, et Ezricam, tres.

24 Filii Elioenai, Oduia, et Eliasub, et Pheleia, et Accub, et Johanan, et Dalaia, et Anani, septem.

Ioannes 5:25-47

25 Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei: et qui audierint, vivent.

26 Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso:

27 et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est.

28 Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei:

29 et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii.

30 Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico: et judicium meum justum est, quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.

31 Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum.

32 Alius est qui testimonium perhibet de me: et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me.

33 Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati.

34 Ego autem non ab homine testimonium accipio: sed haec dico ut vos salvi sitis.

35 Ille erat lucerna ardens et lucens: vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus.

36 Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea: ipsa opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me:

37 et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me: neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus vidistis:

38 et verbum ejus non habetis in vobis manens: quia quem misit ille, huic vos non creditis.

39 Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere: et illae sunt quae testimonium perhibent de me:

40 et non vultis venire ad me ut vitam habeatis.

41 Claritatem ab hominibus non accipio.

42 Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis.

43 Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.

44 Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quae a solo Deo est, non quaeritis?

45 Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem: est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis.

46 Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit.

47 Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis?