Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Old/New Testament

Each day includes a passage from both the Old Testament and New Testament.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
II Paralipomenon 1-3

Confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo, et Dominus Deus ejus erat cum eo, et magnificavit eum in excelsum.

Praecepitque Salomon universo Israeli, tribunis, et centurionibus, et ducibus, et judicibus omnis Israel, et principibus familiarum:

et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon, ubi erat tabernaculum foederis Dei, quod fecit Moyses famulus Dei in solitudine.

Arcam autem Dei adduxerat David de Cariathiarim in locum quem praeparaverat ei, et ubi fixerat illi tabernaculum, hoc est, in Jerusalem.

Altare quoque aeneum quod fabricatus fuerat Beseleel filius Uri filii Hur, ibi erat coram tabernaculo Domini: quod et requisivit Salomon, et omnis ecclesia.

Ascenditque Salomon ad altare aeneum, coram tabernaculo foederis Domini, et obtulit in eo mille hostias.

Ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus, dicens: Postula quod vis, ut dem tibi.

Dixitque Salomon Deo: Tu fecisti cum David patre meo misericordiam magnam, et constituisti me regem pro eo.

Nunc ergo Domine Deus, impleatur sermo tuus quem pollicitus es David patri meo: tu enim me fecisti regem super populum tuum multum, qui tam innumerabilis est quam pulvis terrae.

10 Da mihi sapientiam et intelligentiam, ut ingrediar et egrediar coram populo tuo: quis enim potest hunc populum tuum digne, qui tam grandis est, judicare?

11 Dixit autem Deus ad Salomonem: Quia hoc magis placuit cordi tuo, et non postulasti divitias, et substantiam, et gloriam, neque animas eorum qui te oderant, sed nec dies vitae plurimos: petisti autem sapientiam et scientiam, ut judicare possis populum meum super quem constitui te regem:

12 sapientia et scientia data sunt tibi: divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi, ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui.

13 Venit ergo Salomon ab excelso Gabaon in Jerusalem coram tabernaculo foederis, et regnavit super Israel.

14 Congregavitque sibi currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus, et duodecim millia equitum: et fecit eos esse in urbibus quadrigarum, et cum rege in Jerusalem.

15 Praebuitque rex argentum et aurum in Jerusalem quasi lapides, et cedros quasi sycomoros quae nascuntur in campestribus multitudine magna.

16 Adducebantur autem ei equi de AEgypto et de Coa a negotiatoribus regis, qui ibant et emebant pretio,

17 quadrigam equorum sexcentis argenteis, et equum centum quinquaginta: similiter de universis regnis Hethaeorum, et a regibus Syriae emptio celebrabatur.

Decrevit autem Salomon aedificare domum nomini Domini, et palatium sibi.

Et numeravit septuaginta millia virorum portantium humeris, et octoginta millia qui caederent lapides in montibus, praepositosque eorum tria millia sexcentos.

Misit quoque ad Hiram regem Tyri, dicens: Sicut egisti cum David patre meo, et misisti ei ligna cedrina ut aedificaret sibi domum, in qua et habitavit:

sic fac mecum ut aedificem domum nomini Domini Dei mei, ut consecrem eam ad adolendum incensum coram illo, et fumiganda aromata, et ad propositionem panum sempiternam, et ad holocautomata mane, et vespere, sabbatis quoque, et neomeniis, et solemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum, quae mandata sunt Israeli.

Domus enim quam aedificare cupio, magna est: magnus est enim Deus noster super omnes deos.

Quis ergo poterit praevalere, ut aedificet ei dignam domum? si caelum, et caeli caelorum, capere eum nequeunt, quantus ego sum, ut possim aedificare ei domum? sed ad hoc tantum, ut adoleatur incensum coram illo.

Mitte ergo mihi virum eruditum, qui noverit operari in auro, et argento, aere, et ferro, purpura, coccino, et hyacintho: et qui sciat sculpere caelaturas cum his artificibus quos mecum habeo in Judaea, et Jerusalem, quos praeparavit David pater meus.

Sed et ligna cedrina mitte mihi, et arceuthina, et pinea de Libano: scio enim quod servi tui noverint caedere ligna de Libano: et erunt servi mei cum servis tuis,

ut parentur mihi ligna plurima. Domus enim quam cupio aedificare, magna est nimis, et inclyta.

10 Praeterea operariis qui caesuri sunt ligna, servis tuis, dabo in cibaria tritici coros viginti millia, et hordei coros totidem, et vini viginti millia metretas, olei quoque sata viginti millia.

11 Dixit autem Hiram rex Tyri per litteras quas miserat Salomoni: Quia dilexit Dominus populum suum, idcirco te regnare fecit super eum.

12 Et addidit, dicens: Benedictus Dominus Deus Israel, qui fecit caelum et terram: qui dedit David regi filium sapientem et eruditum et sensatum atque prudentem, ut aedificaret domum Domino, et palatium sibi.

13 Misi ergo tibi virum prudentem et scientissimum Hiram patrem meum,

14 filium mulieris de filiabus Dan, cujus pater fuit Tyrius, qui novit operari in auro, et argento, aere, et ferro, et marmore, et lignis, in purpura quoque, et hyacintho, et bysso, et coccino: et qui scit caelare omnem sculpturam, et adinvenire prudenter quodcumque in opere necessarium est cum artificibus tuis, et cum artificibus domini mei David patris tui.

15 Triticum ergo, et hordeum, et oleum, et vinum, quae pollicitus es, domine mi, mitte servis tuis.

16 Nos autem caedemus ligna de Libano, quot necessaria habueris, et applicabimus ea ratibus per mare in Joppe: tuum autem erit transferre ea in Jerusalem.

17 Numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos qui erant in terra Israel, post dinumerationem quam dinumeravit David pater ejus, et inventi sunt centum quinquaginta millia, et tria millia sexcenti.

18 Fecitque ex eis septuaginta millia qui humeris onera portarent, et octoginta millia qui lapides in montibus caederent: tria autem millia et sexcentos praepositos operum populi.

Et coepit Salomon aedificare domum Domini in Jerusalem in monte Moria, qui demonstratus fuerat David patri ejus, in loco quem paraverat David in area Ornan Jebusaei.

Coepit autem aedificare mense secundo, anno quarto regni sui.

Et haec sunt fundamenta quae jecit Salomon, ut aedificaret domum Dei: longitudinis cubitos in mensura prima sexaginta, latitudinis cubitos viginti.

Porticum vero ante frontem, quae tendebatur in longum juxta mensuram latitudinis domus, cubitorum viginti: porro altitudo centum viginti cubitorum erat: et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo.

Domum quoque majorem texit tabulis ligneis abiegnis, et laminas auri obrizi affixit per totum: sculpsitque in ea palmas, et quasi catenulas se invicem complectentes.

Stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore, decore multo.

Porro aurum erat probatissimum, de cujus laminis texit domum, et trabes ejus, et postes, et parietes, et ostia: et caelavit cherubim in parietibus.

Fecit quoque domum Sancti sanctorum: longitudinem juxta latitudinem domus cubitorum viginti: et latitudinem similiter viginti cubitorum: et laminis aureis texit eam, quasi talentis sexcentis.

Sed et clavos fecit aureos, ita ut singuli clavi siclos quinquagenos appenderent: coenacula quoque texit auro.

10 Fecit etiam in domo Sancti sanctorum cherubim duos, opere statuario: et texit eos auro.

11 Alae cherubim viginti cubitis extendebantur, ita ut una ala haberet cubitos quinque et tangeret parietem domus: et altera quinque cubitos habens, alam tangeret alterius cherub.

12 Similiter cherub alterius ala, quinque habebat cubitos, et tangebat parietem: et ala ejus altera quinque cubitorum, alam cherub alterius contingebat.

13 Igitur alae utriusque cherubim expansae erant et extendebantur per cubitos viginti: ipsi autem stabant erectis pedibus, et facies eorum erant versae ad exteriorem domum.

14 Fecit quoque velum ex hyacintho, purpura, cocco, et bysso: et intexuit ei cherubim.

15 Ante fores etiam templi duas columnas, quae triginta et quinque cubitos habebant altitudinis: porro capita earum, quinque cubitorum.

16 Necnon et quasi catenulas in oraculo, et superposuit eas capitibus columnarum: malogranata etiam centum, quae catenulis interposuit.

17 Ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi, unam a dextris, et alteram a sinistris: eam quae a dextris erat, vocavit Jachin: et quae ad laevam, Booz.

Ioannes 10:1-23

10 Amen, amen dico vobis: qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro.

Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium.

Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt, et proprias oves vocat nominatim, et educit eas.

Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit: et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus.

Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo: quia non noverunt vocem alienorum.

Hoc proverbium dixit eis Jesus: illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis.

Dixit ergo eis iterum Jesus: Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium.

Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves.

Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur: et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet.

10 Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.

11 Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.

12 Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispergit oves;

13 mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus.

14 Ego sum pastor bonus: et cognosco meas, et cognoscunt me meae.

15 Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis.

16 Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor.

17 Propterea me diligit Pater: quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.

18 Nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo.

19 Dissensio iterum facta est inter Judaeos propter sermones hos.

20 Dicebant autem multi ex ipsis: Daemonium habet, et insanit: quid eum auditis?

21 Alii dicebant: Haec verba non sunt daemonium habentis: numquid daemonium potest caecorum oculos aperire?

22 Facta sunt autem Encaenia in Jerosolymis, et hiems erat.

23 Et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis.