Old/New Testament
41 Non quasi crudelis suscitabo eum: quis enim resistere potest vultui meo?
2 Quis ante dedit mihi, ut reddam ei? omnia quae sub caelo sunt, mea sunt.
3 Non parcam ei, et verbis potentibus, et ad deprecandum compositis.
4 Quis revelabit faciem indumenti ejus? et in medium oris ejus quis intrabit?
5 Portas vultus ejus quis aperiet? per gyrum dentium ejus formido.
6 Corpus illius quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus.
7 Una uni conjungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas.
8 Una alteri adhaerebit, et tenentes se nequaquam separabuntur.
9 Sternutatio ejus splendor ignis, et oculi ejus ut palpebrae diluculi.
10 De ore ejus lampades procedunt, sicut taedae ignis accensae.
11 De naribus ejus procedit fumus, sicut ollae succensae atque ferventis.
12 Halitus ejus prunas ardere facit, et flamma de ore ejus egreditur.
13 In collo ejus morabitur fortitudo, et faciem ejus praecedit egestas.
14 Membra carnium ejus cohaerentia sibi: mittet contra eum fulmina, et ad locum alium non ferentur.
15 Cor ejus indurabitur tamquam lapis, et stringetur quasi malleatoris incus.
16 Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur.
17 Cum apprehenderit eum gladius, subsistere non poterit, neque hasta, neque thorax:
18 reputabit enim quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum aes.
19 Non fugabit eum vir sagittarius: in stipulam versi sunt ei lapides fundae.
20 Quasi stipulam aestimabit malleum, et deridebit vibrantem hastam.
21 Sub ipso erunt radii solis, et sternet sibi aurum quasi lutum.
22 Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, et ponet quasi cum unguenta bulliunt.
23 Post eum lucebit semita: aestimabit abyssum quasi senescentem.
24 Non est super terram potestas quae comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret.
25 Omne sublime videt: ipse est rex super universos filios superbiae.
42 Respondens autem Job Domino, dixit:
2 Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio.
3 Quis est iste qui celat consilium absque scientia? ideo insipienter locutus sum, et quae ultra modum excederent scientiam meam.
4 Audi, et ego loquar: interrogabo te, et responde mihi.
5 Auditu auris audivi te: nunc autem oculus meus videt te.
6 Idcirco ipse me reprehendo, et ago poenitentiam in favilla et cinere.
7 Postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Job, dixit ad Eliphaz Themanitem: Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job.
8 Sumite ergo vobis septem tauros et septem arietes, et ite ad servum meum Job, et offerte holocaustum pro vobis: Job autem servus meus orabit pro vobis. Faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia: neque enim locuti estis ad me recta, sicut servus meus Job.
9 Abierunt ergo Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat Dominus ad eos: et suscepit Dominus faciem Job.
10 Dominus quoque conversus est ad poenitentiam Job, cum oraret ille pro amicis suis: et addidit Dominus omnia quaecumque fuerant Job, duplicia.
11 Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universae sorores suae, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo ejus: et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum: et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam.
12 Dominus autem benedixit novissimis Job magis quam principio ejus: et facta sunt ei quatuordecim millia ovium, et sex millia camelorum, et mille juga boum, et mille asinae.
13 Et fuerunt ei septem filii, et tres filiae.
14 Et vocavit nomen unius Diem, et nomen secundae Cassiam, et nomen tertiae Cornustibii.
15 Non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae Job in universa terra: deditque eis pater suus haereditatem inter fratres earum.
16 Vixit autem Job post haec centum quadraginta annis, et vidit filios suos, et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem: et mortuus est senex, et plenus dierum.
22 Et cucurrit plebs adversus eos: et magistratus, scissis tunicis eorum, jusserunt eos virgis caedi.
23 Et cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos.
24 Qui cum tale praeceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem, et pedes eorum strinxit ligno.
25 Media autem nocte Paulus et Silas orantes, laudabant Deum: et audiebant eos qui in custodia erant.
26 Subito vero terraemotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia: et universorum vincula soluta sunt.
27 Expergefactus autem custos carceris, et videns januas apertas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, aestimans fugisse vinctos.
28 Clamavit autem Paulus voce magna, dicens: Nihil tibi mali feceris: universi enim hic sumus.
29 Petitoque lumine, introgressus est: et tremefactus procidit Paulo et Silae ad pedes:
30 et producens eos foras, ait: Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam?
31 At illi dixerunt: Crede in Dominum Jesum, et salvus eris tu, et domus tua.
32 Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo ejus.
33 Et tollens eos in illa hora noctis, lavit plagas eorum: et baptizatus est ipse, et omnis domus ejus continuo.
34 Cumque perduxisset eos in domum suam, apposuit eis mensam, et laetatus est cum omni domo sua credens Deo.
35 Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores, dicentes: Dimitte homines illos.
36 Nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo: Quia miserunt magistratus ut dimittamini: nunc igitur exeuntes, ite in pace.
37 Paulus autem dixit eis: Caesos nos publice, indemnatos homines Romanos, miserunt in carcerem: et nunc occulte nos ejiciunt? Non ita: sed veniant,
38 et ipsi nos ejiciant. Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec. Timueruntque audito quod Romani essent:
39 et venientes deprecati sunt eos, et educentes rogabant ut egrederentur de urbe.
40 Exeuntes autem de carcere, introierunt ad Lydiam: et visis fratribus consolati sunt eos, et profecti sunt.