Old/New Testament
30 Nunc autem derident me juniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei:
2 quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni:
3 egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, squallentes calamitate et miseria.
4 Et mandebant herbas, et arborum cortices, et radix juniperorum erat cibus eorum:
5 qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant.
6 In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terrae, vel super glaream:
7 qui inter hujuscemodi laetabantur, et esse sub sentibus delicias computabant:
8 filii stultorum et ignobilium, et in terra penitus non parentes.
9 Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium.
10 Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam conspuere non verentur.
11 Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me, et frenum posuit in os meum.
12 Ad dexteram orientis calamitates meae illico surrexerunt: pedes meos subverterunt, et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis.
13 Dissipaverunt itinera mea; insidiati sunt mihi, et praevaluerunt: et non fuit qui ferret auxilium.
14 Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt.
15 Redactus sum in nihilum: abstulisti quasi ventus desiderium meum, et velut nubes pertransiit salus mea.
16 Nunc autem in memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis.
17 Nocte os meum perforatur doloribus, et qui me comedunt, non dormiunt.
18 In multitudine eorum consumitur vestimentum meum, et quasi capitio tunicae succinxerunt me.
19 Comparatus sum luto, et assimilatus sum favillae et cineri.
20 Clamo ad te, et non exaudis me: sto, et non respicis me.
21 Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuae adversaris mihi.
22 Elevasti me, et quasi super ventum ponens; elisisti me valide.
23 Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi.
24 Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam: et si corruerint, ipse salvabis.
25 Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.
26 Expectabam bona, et venerunt mihi mala: praestolabar lucem, et eruperunt tenebrae.
27 Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie: praevenerunt me dies afflictionis.
28 Moerens incedebam sine furore; consurgens, in turba clamabam.
29 Frater fui draconum, et socius struthionum.
30 Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt prae caumate.
31 Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium.
31 Pepigi foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine.
2 Quam enim partem haberet in me Deus desuper, et haereditatem Omnipotens de excelsis?
3 Numquid non perditio est iniquo, et alienatio operantibus injustitiam?
4 Nonne ipse considerat vias meas, et cunctos gressus meos dinumerat?
5 Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus,
6 appendat me in statera justa, et sciat Deus simplicitatem meam.
7 Si declinavit gressus meus de via, et si secutum est oculos meos cor meum, et si manibus meis adhaesit macula,
8 seram, et alius comedat, et progenies mea eradicetur.
9 Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum,
10 scortum alterius sit uxor mea, et super illam incurventur alii.
11 Hoc enim nefas est, et iniquitas maxima.
12 Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina.
13 Si contempsi subire judicium cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me:
14 quid enim faciam cum surrexerit ad judicandum Deus? et cum quaesierit, quid respondebo illi?
15 Numquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est, et formavit me in vulva unus?
16 Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduae expectare feci;
17 si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea
18 (quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meae egressa est mecum);
19 si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem;
20 si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est;
21 si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me in porta superiorem:
22 humerus meus a junctura sua cadat, et brachium meum cum suis ossibus confringatur.
23 Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus ejus ferre non potui.
24 Si putavi aurum robur meum, et obrizo dixi: Fiducia mea;
25 si laetatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima reperit manus mea;
26 si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare,
27 et laetatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo:
28 quae est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum.
29 Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum:
30 non enim dedi ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam ejus.
31 Si non dixerunt viri tabernaculi mei: Quis det de carnibus ejus, ut saturemur?
32 foris non mansit peregrinus: ostium meum viatori patuit.
33 Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam;
34 si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me: et non magis tacui, nec egressus sum ostium.
35 Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens, et librum scribat ipse qui judicat,
36 ut in humero meo portem illum, et circumdem illum quasi coronam mihi?
37 Per singulos gradus meos pronuntiabo illum, et quasi principi offeram eum.
38 Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci ejus deflent:
39 si fructus ejus comedi absque pecunia, et animam agricolarum ejus afflixi:
40 pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina. Finita sunt verba Job.
26 Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis hujus missum est.
27 Qui enim habitabant Jerusalem, et principes ejus hunc ignorantes, et voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur, judicantes impleverunt,
28 et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato ut interficerent eum.
29 Cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant, deponentes eum de ligno, posuerunt eum in monumento.
30 Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die: qui visus est per dies multos his
31 qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Jerusalem: qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem.
32 Et nos vobis annuntiamus eam, quae ad patres nostros repromissio facta est:
33 quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum, sicut et in psalmo secundo scriptum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te.
34 Quod autem suscitavit eum a mortuis, amplius jam non reversurum in corruptionem, ita dixit: Quia dabo vobis sancta David fidelia.
35 Ideoque et alias dicit: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem.
36 David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit: et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem.
37 Quem vero Deus suscitavit a mortuis, non vidit corruptionem.
38 Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur, et ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi justificari,
39 in hoc omnis qui credit, justificatur.
40 Videte ergo ne superveniat vobis quod dictum est in prophetis:
41 Videte contemptores, et admiramini, et disperdimini: quia opus operor ego in diebus vestris, opus quod non credetis, si quis enarraverit vobis.
42 Exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec.
43 Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Judaeorum, et colentium advenarum, Paulum et Barnabam: qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei.
44 Sequenti vero sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Dei.
45 Videntes autem turbas Judaei, repleti sunt zelo, et contradicebant his quae a Paulo dicebantur, blasphemantes.
46 Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes.
47 Sic enim praecepit nobis Dominus: Posui te in lucem gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terrae.
48 Audientes autem gentes, gavisae sunt, et glorificabant verbum Domini: et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam.
49 Disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem.
50 Judaei autem concitaverunt mulieres religiosas et honestas, et primos civitatis, et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam: et ejecerunt eos de finibus suis.
51 At illi excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium.
52 Discipuli quoque replebantur gaudio, et Spiritu Sancto.