Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Old/New Testament

Each day includes a passage from both the Old Testament and New Testament.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Iob 32-33

32 Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur.

Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram: iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo.

Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job.

Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur.

Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.

Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit: Junior sum tempore, vos autem antiquiores: idcirco, demisso capite, veritus sum vobis indicare meam sententiam.

Sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam.

Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.

Non sunt longaevi sapientes, nec senes intelligunt judicium.

10 Ideo dicam: Audite me: ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.

11 Expectavi enim sermones vestros; audivi prudentiam vestram, donec disceptaremini sermonibus;

12 et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam: sed, ut video, non est qui possit arguere Job, et respondere ex vobis sermonibus ejus.

13 Ne forte dicatis: Invenimus sapientiam: Deus projecit eum, non homo.

14 Nihil locutus est mihi: et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.

15 Extimuerunt, nec responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquia.

16 Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti: steterunt, nec ultra responderunt:

17 respondebo et ego partem meam, et ostendam scientiam meam.

18 Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei.

19 En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit.

20 Loquar, et respirabo paululum: aperiam labia mea, et respondebo.

21 Non accipiam personam viri, et Deum homini non aequabo.

22 Nescio enim quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me factor meus.

33 Audi igitur, Job, eloquia mea, et omnes sermones meos ausculta.

Ecce aperui os meum: loquatur lingua mea in faucibus meis.

Simplici corde meo sermones mei, et sententiam puram labia mea loquentur.

Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.

Si potes, responde mihi, et adversus faciem meam consiste.

Ecce, et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum.

Verumtamen miraculum meum non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi gravis.

Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi:

Mundus sum ego, et absque delicto: immaculatus, et non est iniquitas in me.

10 Quia querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi.

11 Posuit in nervo pedes meos; custodivit omnes semitas meas.

12 Hoc est ergo in quo non es justificatus: respondebo tibi, quia major sit Deus homine.

13 Adversus eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi?

14 Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit.

15 Per somnium, in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo,

16 tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina,

17 ut avertat hominem ab his quae facit, et liberet eum de superbia,

18 eruens animam ejus a corruptione, et vitam illius ut non transeat in gladium.

19 Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa ejus marcescere facit.

20 Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animae illius cibus ante desiderabilis.

21 Tabescet caro ejus, et ossa, quae tecta fuerant, nudabuntur.

22 Appropinquavit corruptioni anima ejus, et vita illius mortiferis.

23 Si fuerit pro eo angelus loquens, unus de millibus, ut annuntiet hominis aequitatem,

24 miserebitur ejus, et dicet: Libera eum, ut non descendat in corruptionem: inveni in quo ei propitier.

25 Consumpta est caro ejus a suppliciis: revertatur ad dies adolescentiae suae.

26 Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit: et videbit faciem ejus in jubilo, et reddet homini justitiam suam.

27 Respiciet homines, et dicet: Peccavi, et vere deliqui, et ut eram dignus, non recepi.

28 Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret.

29 Ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos,

30 ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce viventium.

31 Attende, Job, et audi me: et tace, dum ego loquor.

32 Si autem habes quod loquaris, responde mihi: loquere, volo enim te apparere justum.

33 Quod si non habes, audi me: tace, et docebo te sapientiam.

Actus Apostolorum 14

14 Factum est autem Iconii, ut simul introirent in synagogam Judaeorum, et loquerentur, ita ut crederet Judaeorum et Graecorum copiosa multitudo.

Qui vero increduli fuerunt Judaei, suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres.

Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo gratiae suae, dante signa et prodigia fieri per manus eorum.

Divisa est autem multitudo civitatis: et quidam quidem erant cum Judaeis, quidam vero cum Apostolis.

Cum autem factus esset impetus gentilium et Judaeorum cum principibus suis, ut contumeliis afficerent, et lapidarent eos,

intelligentes confugerunt ad civitates Lycaoniae Lystram et Derben, et universam in circuitu regionem, et ibi evangelizantes erant.

Et quidam vir Lystris infirmus pedibus sedebat, claudus ex utero matris suae, qui numquam ambulaverat.

Hic audivit Paulum loquentem. Qui intuitus eum, et videns quia fidem haberet ut salvus fieret,

dixit magna voce: Surge super pedes tuos rectus. Et exilivit, et ambulabat.

10 Turbae autem cum vidissent quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam lycaonice, dicentes: Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos.

11 Et vocabant Barnabam Jovem, Paulum vero Mercurium: quoniam ipse erat dux verbi.

12 Sacerdos quoque Jovis, qui erat ante civitatem, tauros et coronas ante januas afferens, cum populis volebat sacrificare.

13 Quod ubi audierunt Apostoli, Barnabas et Paulus, conscissis tunicis suis exilierunt in turbas, clamantes

14 et dicentes: Viri, quid haec facitis? et nos mortales sumus, similes vobis homines, annuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit caelum, et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt:

15 qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas.

16 Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens de caelo, dans pluvias et tempora fructifera, implens cibo et laetitia corda nostra.

17 Et haec dicentes, vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent.

18 Supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Judaei: et persuasis turbis, lapidantesque Paulum, traxerunt extra civitatem, existimantes eum mortuum esse.

19 Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem, et postera die profectus est cum Barnaba in Derben.

20 Cumque evangelizassent civitati illi, et docuissent multos, reversi sunt Lystram, et Iconium, et Antiochiam,

21 confirmantes animas discipulorum, exhortantesque ut permanerent in fide: et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei.

22 Et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros, et orassent cum jejunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderunt.

23 Transeuntesque Pisidiam, venerunt in Pamphyliam,

24 et loquentes verbum Domini in Perge, descenderunt in Attaliam:

25 et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi gratiae Dei in opus quod compleverunt.

26 Cum autem venissent, et congregassent ecclesiam, retulerunt quanta fecisset Deus cum illis, et quia aperuisset gentibus ostium fidei.

27 Morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis.