The Daily Audio Bible
Today's audio is from the NRSVUE. Switch to the NRSVUE to read along with the audio.
13 Si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat, et praedixerit signum atque portentum,
2 et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi: Eamus, et sequamur deos alienos quos ignoras, et serviamus eis:
3 non audies verba prophetae illius aut somniatoris: quia tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum an non, in toto corde, et in tota anima vestra.
4 Dominum Deum vestrum sequimini, et ipsum timete, et mandata illius custodite, et audite vocem ejus: ipsi servietis, et ipsi adhaerebitis.
5 Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur: quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra AEgypti, et redemit vos de domo servitutis: ut errare te faceret de via, quam tibi praecepit Dominus Deus tuus: et auferes malum de medio tui.
6 Si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuae, aut filius tuus vel filia, sive uxor quae est in sinu tuo, aut amicus, quem diligis ut animam tuam, clam dicens: Eamus, et serviamus diis alienis, quos ignoras tu, et patres tui,
7 cunctarum in circuitu gentium, quae juxta vel procul sunt, ab initio usque ad finem terrae,
8 non acquiescas ei, nec audias, neque parcat ei oculus tuus ut miserearis et occultes eum,
9 sed statim interficies: sit primum manus tua super eum, et postea omnis populus mittat manum.
10 Lapidibus obrutus necabitur: quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo, qui eduxit te de terra AEgypti, de domo servitutis:
11 ut omnis Israel audiens timeat, et nequaquam ultra faciat quippiam hujus rei simile.
12 Si audieris in una urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum, dicentes aliquos:
13 Egressi sunt filii Belial de medio tui, et averterunt habitatores urbis suae, atque dixerunt: Eamus, et serviamus diis alienis quos ignoratis:
14 quaere sollicite et diligenter, rei veritate perspecta, si inveneris certum esse quod dicitur, et abominationem hanc opere perpetratam,
15 statim percuties habitatores urbis illius in ore gladii, et delebis eam ac omnia quae in illa sunt, usque ad pecora.
16 Quidquid etiam supellectilis fuerit, congregabis in medio platearum ejus, et cum ipsa civitate succendes, ita ut universa consumas Domino Deo tuo, et sit tumulus sempiternus. Non aedificabitur amplius,
17 et non adhaerebit de illo anathemate quidquam in manu tua: ut avertatur Dominus ab ira furoris sui, et misereatur tui, multiplicetque te sicut juravit patribus tuis,
18 quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia praecepta ejus, quae ego praecipio tibi hodie, ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui.
14 Filii estote Domini Dei vestri: non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo:
2 quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quae sunt super terram.
3 Ne comedatis quae immunda sunt.
4 Hoc est animal quod comedere debetis: bovem, et ovem, et capram,
5 cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, camelopardalum.
6 Omne animal, quod in duas partes findit ungulam, et ruminat, comedetis.
7 De his autem, quae ruminant, et ungulam non findunt, comedere non debetis, ut camelum, leporem, choerogryllum: haec, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis.
8 Sus quoque, quoniam dividat ungulam et non ruminat, immunda erit. Carnibus eorum non vescemini, et cadavera non tangetis.
9 Haec comedetis ex omnibus quae morantur in aquis: quae habent pinnulas et squamas, comedite:
10 quae absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt.
11 Omnes aves mundas comedite.
12 Immundas ne comedatis: aquilam scilicet, et gryphem, et haliaeetum,
13 ixion et vulturem ac milvum juxta genus suum:
14 et omne corvini generis,
15 et struthionem, ac noctuam, et larum, atque accipitrem juxta genus suum:
16 herodium ac cygnum, et ibin,
17 ac mergulum, porphyrionem, et nycticoracem,
18 onocrotalum, et charadrium, singula in genere suo: upupam quoque et vespertilionem.
19 Et omne quod reptat et pennulas habet, immundum erit, et non comedetur.
20 Omne quod mundum est, comedite.
21 Quidquid autem morticinum est, ne vescamini ex eo. Peregrino, qui intra portas tuas est, da ut comedat, aut vende ei: quia tu populus sanctus Domini Dei tui es. Non coques haedum in lacte matris suae.
22 Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui nascuntur in terra per annos singulos,
23 et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit, ut in eo nomen illius invocetur, decimam frumenti tui, et vini, et olei, et primogenita de armentis et ovibus tuis: ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore.
24 Cum autem longior fuerit via, et locus quem elegerit Dominus Deus tuus, tibique benedixerit, nec potueris ad eum haec cuncta portare,
25 vendes omnia, et in pretium rediges, portabisque manu tua, et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus:
26 et emes ex eadem pecunia quidquid tibi placuerit, sive ex armentis, sive ex ovibus, vinum quoque et siceram, et omne quod desiderat anima tua: et comedes coram Domino Deo tuo, et epulaberis tu et domus tua:
27 et Levites qui intra portas tuas est, cave ne derelinquas eum, quia non habet aliam partem in possessione tua.
28 Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quae nascuntur tibi eo tempore, et repones intra januas tuas.
29 Venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus et vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quae feceris.
15 Septimo anno facies remissionem,
2 quae hoc ordine celebrabitur. Cui debetur aliquid ab amico vel proximo ac fratre suo, repetere non poterit, quia annus remissionis est Domini.
3 A peregrino et advena exiges: civem et propinquum repetendi non habebis potestatem.
4 Et omnino indigens et mendicus non erit inter vos: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in terra, quam traditurus est tibi in possessionem.
5 Si tamen audieris vocem Domini Dei tui, et custodieris universa quae jussit, et quae ego hodie praecipio tibi, benedicet tibi, ut pollicitus est.
6 Foenerabis gentibus multis, et ipse a nullo accipies mutuum. Dominaberis nationibus plurimis, et tui nemo dominabitur.
7 Si unus de fratribus tuis, qui morantur intra portas civitatis tuae in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, ad paupertatem venerit, non obdurabis cor tuum, nec contrahes manum,
8 sed aperies eam pauperi, et dabis mutuum, quo eum indigere perspexeris.
9 Cave ne forte subrepat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo: Appropinquat septimus annus remissionis: et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo, nolens ei quod postulat mutuum commodare: ne clamet contra te ad Dominum, et fiat tibi in peccatum.
10 Sed dabis ei: nec ages quippiam callide in ejus necessitatibus sublevandis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore, et in cunctis ad quae manum miseris.
11 Non deerunt pauperes in terra habitationis tuae: idcirco ego praecipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra.
12 Cum tibi venditus fuerit frater tuus Hebraeus aut Hebraea, et sex annis servierit tibi, in septimo anno dimittes eum liberum:
13 et quem libertate donaveris, nequaquam vacuum abire patieris:
14 sed dabis viaticum de gregibus, et de area, et torculari tuo, quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi.
15 Memento quod et ipse servieris in terra AEgypti, et liberaverit te Dominus Deus tuus, et idcirco ego nunc praecipio tibi.
16 Sin autem dixerit: Nolo egredi: eo quod diligat te, et domum tuam, et bene sibi apud te esse sentiat:
17 assumes subulam, et perforabis aurem ejus in janua domus tuae, et serviet tibi usque in aeternum. Ancillae quoque similiter facies.
18 Non avertas ab eis oculos tuos, quando dimiseris eos liberos, quoniam juxta mercedem mercenarii per sex annos servivit tibi: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus quae agis.
19 De primogenitis, quae nascuntur in armentis, et in ovibus tuis, quidquid est sexus masculini, sanctificabis Domino Deo tuo. Non operaberis in primogenito bovis, et non tondebis primogenita ovium.
20 In conspectu Domini Dei tui comedes ea per annos singulos in loco quem elegerit Dominus, tu et domus tua.
21 Sin autem habuerit maculam, vel claudum fuerit, vel caecum, aut in aliqua parte deforme vel debile, non immolabitur Domino Deo tuo:
22 sed intra portas urbis tuae comedes illud: tam mundus quam immundus similiter vescentur eis, quasi caprea et cervo.
23 Hoc solum observabis, ut sanguinem eorum non comedas, sed effundes in terram quasi aquam.
40 Factum est autem cum rediisset Jesus, excepit illum turba: erunt enim omnes exspectantes eum.
41 Et ecce venit vir, cui nomen Jairus, et ipse princeps synagogae erat: et cecidit ad pedes Jesu, rogans eum ut intraret in domum ejus,
42 quia unica filia erat ei fere annorum duodecim, et haec moriebatur. Et contigit, dum iret, a turba comprimebatur.
43 Et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam, nec ab ullo potuit curari:
44 accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus: et confestim stetit fluxus sanguinis ejus.
45 Et ait Jesus: Quis est, qui me tetigit? Negantibus autem omnibus, dixit Petrus, et qui cum illo erant: Praeceptor, turbae te comprimunt, et affligunt, et dicis: Quis me tetigit?
46 Et dicit Jesus: Tetigit me aliquis: nam ego novi virtutem de me exiisse.
47 Videns autem mulier, quia non latuit, tremens venit, et procidit ante pedes ejus: et ob quam causam tetigerit eum, indicavit coram omni populo: et quemadmodum confestim sanata sit.
48 At ipse dixit ei: Filia, fides tua salvam te fecit: vade in pace.
49 Adhuc illo loquente, venit quidam ad principem synagogae, dicens ei: Quia mortua est filia tua, noli vexare illum.
50 Jesus autem, audito hoc verbo, respondit patri puellae: Noli timere, crede tantum, et salva erit.
51 Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam, nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem, et patrem, et matrem puellae.
52 Flebant autem omnes, et plangebant illam. At ille dixit: Nolite flere: non est mortua puella, sed dormit.
53 Et deridebant eum, scientes quod mortua esset.
54 Ipse autem tenens manum ejus clamavit, dicens: Puella, surge.
55 Et reversus est spiritus ejus, et surrexit continuo. Et jussit illi dari manducare.
56 Et stupuerunt parentes ejus, quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat.
9 Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent.
2 Et misit illos praedicare regnum Dei, et sanare infirmos.
3 Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis.
4 Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis.
5 Et quicumque non receperint vos: exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos.
6 Egressi autem circuibant per castella evangelizantes, et curantes ubique.
71 Psalmus, in Salomonem.
2 Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis; judicare populum tuum in justitia, et pauperes tuos in judicio.
3 Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam.
4 Judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum, et humiliabit calumniatorem.
5 Et permanebit cum sole, et ante lunam, in generatione et generationem.
6 Descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram.
7 Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis, donec auferatur luna.
8 Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum.
9 Coram illo procident AEthiopes, et inimici ejus terram lingent.
10 Reges Tharsis et insulae munera offerent; reges Arabum et Saba dona adducent:
11 et adorabunt eum omnes reges terrae; omnes gentes servient ei.
12 Quia liberabit pauperem a potente, et pauperem cui non erat adjutor.
13 Parcet pauperi et inopi, et animas pauperum salvas faciet.
14 Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum, et honorabile nomen eorum coram illo.
15 Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiae; et adorabunt de ipso semper, tota die benedicent ei.
16 Et erit firmamentum in terra in summis montium; superextolletur super Libanum fructus ejus, et florebunt de civitate sicut foenum terrae.
17 Sit nomen ejus benedictum in saecula; ante solem permanet nomen ejus. Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae; omnes gentes magnificabunt eum.
18 Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus.
19 Et benedictum nomen majestatis ejus in aeternum, et replebitur majestate ejus omnis terra. Fiat, fiat.
20 Defecerunt laudes David, filii Jesse.
5 Cogitationes justorum judicia, et consilia impiorum fraudulenta.
6 Verba impiorum insidiantur sanguini; os justorum liberabit eos.
7 Verte impios, et non erunt; domus autem justorum permanebit.