The Daily Audio Bible
Today's audio is from the NLT. Switch to the NLT to read along with the audio.
40 Audivitque Chananaeus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, in terram Chanaan venisse filios Israel.
41 Et profecti de monte Hor, castrametati sunt in Salmona.
42 Unde egressi, venerunt in Phunon.
43 Profectique de Phunon, castrametati sunt in Oboth.
44 Et de Oboth venerunt in Ijeabarim, quae est in finibus Moabitarum.
45 Profectique de Ijeabarim, fixere tentoria in Dibongad.
46 Unde egressi, castrametati sunt in Helmondeblathaim.
47 Egressique de Helmondeblathaim, venerunt ad montes Abarim contra Nabo.
48 Profectique de montibus Abarim, transierunt ad campestria Moab, supra Jordanem, contra Jericho.
49 Ibique castrametati sunt de Bethsimoth usque ad Abelsatim in planioribus locis Moabitarum.
50 Ubi locutus est Dominus ad Moysen:
51 Praecipe filiis Israel, et dic ad eos: Quando transieritis Jordanem, intrantes terram Chanaan,
52 disperdite cunctos habitatores terrae illius: confringite titulos, et statuas comminuite, atque omnia excelsa vastate,
53 mundantes terram, et habitantes in ea. Ego enim dedi vobis illam in possessionem,
54 quam dividetis vobis sorte. Pluribus dabitis latiorem, et paucis angustiorem. Singulis ut sors ceciderit, ita tribuetur haereditas. Per tribus et familias possessio dividetur.
55 Sin autem nolueritis interficere habitatores terrae: qui remanserint, erunt vobis quasi clavi in oculis, et lanceae in lateribus, et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae:
56 et quidquid illis cogitaveram facere, vobis faciam.
34 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
2 Praecipe filiis Israel, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram Chanaan, et in possessionem vobis sorte ceciderit, his finibus terminabitur.
3 Pars meridiana incipiet a solitudine Sin, quae est juxta Edom: et habebit terminos contra orientem mare salsissimum.
4 Qui circuibunt australem plagam per ascensum Scorpionis, ita ut transeant in Senna, et perveniant a meridie usque ad Cadesbarne, unde egredientur confinia ad villam nomine Adar, et tendent usque ad Asemona.
5 Ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem AEgypti, et maris magni littore finietur.
6 Plaga autem occidentalis a mari magno incipiet, et ipso fine claudetur.
7 Porro ad septentrionalem plagam a mari magno termini incipient, pervenientes usque ad montem altissimum,
8 a quo venient in Emath usque ad terminos Sedada:
9 ibuntque confinia usque ad Zephrona, et villam Enan. Hi erunt termini in parte aquilonis.
10 Inde metabuntur fines contra orientalem plagam de villa Enan usque Sephama,
11 et de Sephama descendent termini in Rebla contra fontem Daphnim: inde pervenient contra orientem ad mare Cenereth,
12 et tendent usque ad Jordanem, et ad ultimum salsissimo claudentur mari. Hanc habebitis terram per fines suos in circuitu.
13 Praecepitque Moyses filiis Israel, dicens: Haec erit terra, quam possidebitis sorte, et quam jussit Dominus dari novem tribubus, et dimidiae tribui.
14 Tribus enim filiorum Ruben per familias suas, et tribus filiorum Gad juxta cognationum numerum, media quoque tribus Manasse,
15 id est, duae semis tribus, acceperunt partem suam trans Jordanem contra Jericho ad orientalem plagam.
16 Et ait Dominus ad Moysen:
17 Haec sunt nomina virorum qui terram vobis divident, Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun,
18 et singuli principes de tribubus singulis,
19 quorum ista sunt vocabula. De tribu Juda, Caleb filius Jephone.
20 De tribu Simeon, Samuel filius Ammiud.
21 De tribu Benjamin, Elidad filius Chaselon.
22 De tribu filiorum Dan, Bocci filius Jogli.
23 Filiorum Joseph de tribu Manasse, Hanniel filius Ephod.
24 De tribu Ephraim, Camuel filius Sephthan.
25 De tribu Zabulon, Elisaphan filius Pharnach.
26 De tribu Issachar, dux Phaltiel filius Ozan.
27 De tribu Aser, Ahiud filius Salomi.
28 De tribu Nephthali, Phedael filius Ammiud.
29 Hi sunt, quibus praecepit Dominus ut dividerent filiis Israel terram Chanaan.
35 Haec quoque locutus est Dominus ad Moysen in campestribus Moab supra Jordanem, contra Jericho:
2 Praecipe filiis Israel ut dent Levitis de possessionibus suis
3 urbes ad habitandum, et suburbana earum per circuitum: ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac jumentis:
4 quae a muris civitatum forinsecus, per circuitum, mille passuum spatio tendentur.
5 Contra orientem duo millia erunt cubiti, et contra meridiem similiter erunt duo millia: ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga aequali termino finietur, eruntque urbes in medio, et foris suburbana.
6 De ipsis autem oppidis, quae Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem: et exceptis his, alia quadraginta duo oppida,
7 id est, simul quadraginta octo cum suburbanis suis.
8 Ipsaeque urbes, quae dabuntur de possessionibus filiorum Israel, ab his qui plus habent, plures auferentur: et qui minus, pauciores: singuli juxta mensuram haereditatis suae dabunt oppida Levitis.
9 Ait Dominus ad Moysen:
10 Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Quando transgressi fueritis Jordanem in terram Chanaan,
11 decernite quae urbes esse debeant in praesidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint:
12 in quibus cum fuerit profugus, cognatus occisi non poterit eum occidere, donec stet in conspectu multitudinis, et causa illius judicetur.
13 De ipsis autem urbibus, quae ad fugitivorum subsidia separantur,
14 tres erunt trans Jordanem, et tres in terra Chanaan,
15 tam filiis Israel quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit.
16 Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit qui percussus est, reus erit homicidii, et ipse morietur.
17 Si lapidem jecerit, et ictus occubuerit, similiter punietur.
18 Si ligno percussus interierit, percussoris sanguine vindicabitur.
19 Propinquus occisi, homicidam interficiet: statim ut apprehenderit eum, interficiet.
20 Si per odium quis hominem impulerit, vel jecerit quippiam in eum per insidias:
21 aut cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit: percussor homicidii reus erit: cognatus occisi statim ut invenerit eum, jugulabit.
22 Quod si fortuitu, et absque odio
23 et inimicitiis quidquam horum fecerit,
24 et hoc audiente populo fuerit comprobatum, atque inter percussorem et propinquum sanguinis quaestio ventilata:
25 liberabitur innocens de ultoris manu, et reducetur per sententiam in urbem, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur.
26 Si interfector extra fines urbium, quae exulibus deputatae sunt,
27 fuerit inventus, et percussus ab eo qui ultor est sanguinis: absque noxa erit qui eum occiderit.
28 Debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam.
29 Haec sempiterna erunt, et legitima in cunctis habitationibus vestris.
30 Homicida sub testibus punietur: ad unius testimonium nullus condemnabitur.
31 Non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis, statim et ipse morietur.
32 Exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt,
33 ne polluatis terram habitationis vestrae, quae insontium cruore maculatur: nec aliter expiari potest, nisi per ejus sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit.
34 Atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israel.
12 Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra, et videns Jesum, et procidens in faciem, rogavit eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare.
13 Et extendens manum, tetigit eum dicens: Volo: mundare. Et confestim lepra discessit ab illo.
14 Et ipse praecepit illi ut nemini diceret: sed, Vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua, sicut praecepit Moyses, in testimonium illis.
15 Perambulabat autem magis sermo de illo: et conveniebant turbae multae ut audirent, et curarentur ab infirmitatibus suis.
16 Ipse autem secedebat in desertum, et orabat.
17 Et factum est in una dierum, et ipse sedebat docens. Et erant pharisaei sedentes, et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilaeae, et Judaeae, et Jerusalem: et virtus Domini erat ad sanandum eos.
18 Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus: et quaerebant eum inferre, et ponere ante eum.
19 Et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba, ascenderunt supra tectum, et per tegulas summiserunt eum cum lecto in medium ante Jesum.
20 Quorum fidem ut vidit, dixit: Homo, remittuntur tibi peccata tua.
21 Et coeperunt cogitare scribae et pharisaei, dicentes: Quis est hic, qui loquitur blasphemias? quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus?
22 Ut cognovit autem Jesus cogitationes eorum, respondens, dixit ad illos: Quid cogitatis in cordibus vestris?
23 Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata: an dicere: Surge, et ambula?
24 Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, (ait paralytico) tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.
25 Et confestim consurgens coram illis, tulit lectum in quo jacebat: et abiit in domum suam, magnificans Deum.
26 Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum. Et repleti sunt timore, dicentes: Quia vidimus mirabilia hodie.
27 Et post haec exiit, et vidit publicanum nomine Levi, sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me.
28 Et relictis omnibus, surgens secutus est eum.
65 In finem. Canticum psalmi resurrectionis. Jubilate Deo, omnis terra;
2 psalmum dicite nomini ejus; date gloriam laudi ejus.
3 Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua, Domine! in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui.
4 Omnis terra adoret te, et psallat tibi; psalmum dicat nomini tuo.
5 Venite, et videte opera Dei: terribilis in consiliis super filios hominum.
6 Qui convertit mare in aridam; in flumine pertransibunt pede: ibi laetabimur in ipso.
7 Qui dominatur in virtute sua in aeternum; oculi ejus super gentes respiciunt: qui exasperant non exaltentur in semetipsis.
8 Benedicite, gentes, Deum nostrum, et auditam facite vocem laudis ejus:
9 qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit in commotionem pedes meos.
10 Quoniam probasti nos, Deus; igne nos examinasti, sicut examinatur argentum.
11 Induxisti nos in laqueum; posuisti tribulationes in dorso nostro;
12 imposuisti homines super capita nostra. Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium.
13 Introibo in domum tuam in holocaustis; reddam tibi vota mea
14 quae distinxerunt labia mea: et locutum est os meum in tribulatione mea.
15 Holocausta medullata offeram tibi, cum incenso arietum; offeram tibi boves cum hircis.
16 Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animae meae.
17 Ad ipsum ore meo clamavi, et exaltavi sub lingua mea.
18 Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus.
19 Propterea exaudivit Deus, et attendit voci deprecationis meae.
20 Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam, et misericordiam suam a me.
23 Desiderium justorum omne bonum est; praestolatio impiorum furor.