Print Page Options Listen to Reading
Previous Prev Day Next DayNext

The Daily Audio Bible

This reading plan is provided by Brian Hardin from Daily Audio Bible.
Duration: 731 days

Today's audio is from the GW. Switch to the GW to read along with the audio.

Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Leviticus 25:47-27:13

47 Si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe ejus:

48 post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum,

49 et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimet se,

50 supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suae usque ad annum jubilaeum: et pecunia, qua venditus fuerat, juxta annorum numerum, et rationem mercenarii supputata.

51 Si plures fuerint anni qui remanent usque ad jubilaeum, secundum hos reddet et pretium:

52 si pauci, ponet rationem cum eo juxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum,

53 quibus ante servivit mercedibus imputatis: non affliget eum violenter in conspectu tuo.

54 Quod si per haec redimi non potuerit, anno jubilaeo egredietur cum liberis suis.

55 Mei enim sunt servi filii Israel, quos eduxi de terra AEgypti.

26 Ego Dominus Deus vester: non facietis vobis idolum, et sculptile, nec titulos erigetis, nec insignem lapidem ponetis in terra vestra, ut adoretis eum. Ego enim sum Dominus Deus vester.

Custodite sabbata mea, et pavete ad sanctuarium meum. Ego Dominus.

Si in praeceptis meis ambulaveritis, et mandata mea custodieritis, et feceritis ea, dabo vobis pluvias temporibus suis,

et terra gignet germen suum, et pomis arbores replebuntur.

Apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia occupabit sementem: et comedetis panem vestrum in saturitate, et absque pavore habitabitis in terra vestra.

Dabo pacem in finibus vestris: dormietis, et non erit qui exterreat. Auferam malas bestias, et gladius non transibit terminos vestros.

Persequemini inimicos vestros, et corruent coram vobis.

Persequentur quinque de vestris centum alienos, et centum de vobis decem millia: cadent inimici vestri gladio in conspectu vestro.

Respiciam vos, et crescere faciam: multiplicabimini, et firmabo pactum meum vobiscum.

10 Comedetis vetustissima veterum, et vetera novis supervenientibus projicietis.

11 Ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non abjiciet vos anima mea.

12 Ambulabo inter vos, et ero Deus vester, vosque eritis populus meus.

13 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra AEgyptiorum, ne serviretis eis: et qui confregi catenas cervicum vestrarum, ut incederetis erecti.

14 Quod si non audieritis me, nec feceritis omnia mandata mea,

15 si spreveritis leges meas, et judicia mea contempseritis, ut non faciatis ea quae a me constituta sunt, et ad irritum perducatis pactum meum:

16 ego quoque haec faciam vobis: visitabo vos velociter in egestate, et ardore, qui conficiat oculos vestros, et consumat animas vestras. Frustra seretis sementem, quae ab hostibus devorabitur.

17 Ponam faciem meam contra vos, et corruetis coram hostibus vestris, et subjiciemini his qui oderunt vos: fugietis, nemine persequente.

18 Sin autem nec sic obedieritis mihi, addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra,

19 et conteram superbiam duritiae vestrae. Daboque vobis caelum desuper sicut ferrum, et terram aeneam.

20 Consumetur incassum labor vester, non proferet terra germen, nec arbores poma praebebunt.

21 Si ambulaveritis ex adverso mihi, nec volueritis audire me, addam plagas vestras in septuplum propter peccata vestra:

22 immittamque in vos bestias agri, quae consumant vos, et pecora vestra, et ad paucitatem cuncta redigant, desertaeque fiant viae vestrae.

23 Quod si nec sic volueritis recipere disciplinam, sed ambulaveritis ex adverso mihi:

24 ego quoque contra vos adversus incedam, et percutiam vos septies propter peccata vestra,

25 inducamque super vos gladium ultorem foederis mei. Cumque confugeritis in urbes, mittam pestilentiam in medio vestri, et trademini in manibus hostium,

26 postquam confregero baculum panis vestri: ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes, et reddant eos ad pondus: et comedetis, et non saturabimini.

27 Sin autem nec per haec audieritis me, sed ambulaveritis contra me:

28 et ego incedam adversus vos in furore contrario, et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra:

29 ita ut comedatis carnes filiorum vestrorum et filiarum vestrarum.

30 Destruam excelsa vestra, et simulacra confringam. Cadetis inter ruinas idolorum vestrorum, et abominabitur vos anima mea,

31 in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem, et deserta faciam sanctuaria vestra, nec recipiam ultra odorem suavissimum.

32 Disperdamque terram vestram, et stupebunt super ea inimici vestri, cum habitatores illius fuerint.

33 Vos autem dispergam in gentes, et evaginabo post vos gladium, eritque terra vestra deserta, et civitates vestrae dirutae.

34 Tunc placebunt terrae sabbata sua cunctis diebus solitudinis suae: quando fueritis

35 in terra hostili, sabbatizabit, et requiescet in sabbatis solitudinis suae, eo quod non requieverit in sabbatis vestris quando habitabatis in ea.

36 Et qui de vobis remanserint, dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium, terrebit eos sonitus folii volantis, et ita fugient quasi gladium: cadent, nullo persequente,

37 et corruent singuli super fratres suos, quasi bella fugientes, nemo vestrum inimicis audebit resistere.

38 Peribitis inter gentes, et hostilis vos terra consumet.

39 Quod si et de iis aliqui remanserint, tabescent in iniquitatibus suis, in terra inimicorum suorum, et propter peccata patrum suorum et sua affligentur:

40 donec confiteantur iniquitates suas, et majorum suorum, quibus praevaricati sunt in me, et ambulaverunt ex adverso mihi.

41 Ambulabo igitur et ego contra eos, et inducam illos in terram hostilem, donec erubescat incircumcisa mens eorum: tunc orabunt pro impietatibus suis.

42 Et recordabor foederis mei, quod pepigi cum Jacob, et Isaac, et Abraham. Terrae quoque memor ero:

43 quae cum relicta fuerit ab eis, complacebit sibi in sabbatis suis, patiens solitudinem propter illos. Ipsi vero rogabunt pro peccatis suis, eo quod abjecerint judicia mea, et leges meas despexerint.

44 Et tamen etiam cum essent in terra hostili, non penitus abjeci eos, neque sic despexi ut consumerentur, et irritum facerent pactum meum cum eis. Ego enim sum Dominus Deus eorum,

45 et recordabor foederis mei pristini, quando eduxi eos de terra AEgypti in conspectu gentium, ut essem Deus eorum. Ego Dominus. Haec sunt judicia atque praecepta et leges quas dedit Dominus inter se et filios Israel in monte Sinai per manum Moysi.

27 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Homo qui votum fecerit, et spoponderit Deo animam suam, sub aestimatione dabit pretium.

Si fuerit masculus a vigesimo anno usque ad sexagesimum annum, dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii:

si mulier, triginta.

A quinto autem anno usque ad vigesimum, masculus dabit viginti siclos: femina, decem.

Ab uno mense usque ad annum quintum, pro masculo dabuntur quinque sicli: pro femina, tres.

Sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos: femina, decem.

Si pauper fuerit, et aestimationem reddere non valebit, stabit coram sacerdote: et quantum ille aestimaverit, et viderit eum posse reddere, tantum dabit.

Animal autem, quod immolari potest Domino, si quis voverit, sanctum erit,

10 et mutari non poterit, id est, nec melius malo, nec pejus bono: quod si mutaverit, et ipsum quod mutatum est, et illud pro quo mutatum est, consecratum erit Domino.

11 Animal immundum, quod immolari Domino non potest, si quis voverit, adducetur ante sacerdotem:

12 qui judicans utrum bonum an malum sit, statuet pretium.

13 Quod si dare voluerit is qui offert, addet supra aestimationem quintam partem.

Marcus 10:32-52

32 Erant autem in via ascendentes Jerosolymam: et praecedebat illos Jesus, et stupebant: et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, coepit illis dicere quae essent ei eventura.

33 Quia ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus:

34 et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum: et tertia die resurget.

35 Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes filii Zebedaei, dicentes: Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis.

36 At ille dixit eis: Quid vultis ut faciam vobis?

37 Et dixerunt: Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua.

38 Jesus autem ait eis: Nescitis quid petatis: potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari?

39 At illi dixerunt ei: Possumus. Jesus autem ait eis: Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini:

40 sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est.

41 Et audientes decem, coeperunt indignari de Jacobo et Joanne.

42 Jesus autem vocans eos, ait illis: Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis: et principes eorum potestatem habent ipsorum.

43 Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister:

44 et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus.

45 Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.

46 Et veniunt Jericho: et proficiscente eo de Jericho, et discipulis ejus, et plurima multitudine, filius Timaei Bartimaeus caecus, sedebat juxta viam mendicans.

47 Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, coepit clamare, et dicere: Jesu fili David, miserere mei.

48 Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat: Fili David, miserere mei.

49 Et stans Jesus praecepit illum vocari. Et vocant caecum, dicentes ei: Animaequior esto: surge, vocat te.

50 Qui projecto vestimento suo exiliens, venit ad eum.

51 Et respondens Jesus dixit illi: Quid tibi vis faciam? Caecus autem dixit ei: Rabboni, ut videam.

52 Jesus autem ait illi: Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via.

Psalmi 45

45 In finem, filiis Core, pro arcanis. Psalmus.

Deus noster refugium et virtus; adjutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis.

Propterea non timebimus dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris.

Sonuerunt, et turbatae sunt aquae eorum; conturbati sunt montes in fortitudine ejus.

Fluminis impetus laetificat civitatem Dei: sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.

Deus in medio ejus, non commovebitur; adjuvabit eam Deus mane diluculo.

Conturbatae sunt gentes, et inclinata sunt regna: dedit vocem suam, mota est terra.

Dominus virtutum nobiscum; susceptor noster Deus Jacob.

Venite, et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram,

10 auferens bella usque ad finem terrae. Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni.

11 Vacate, et videte quoniam ego sum Deus; exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra.

12 Dominus virtutum nobiscum; susceptor noster Deus Jacob.

Proverbia 10:22

22 Benedictio Domini divites facit, nec sociabitur eis afflictio.