Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Old/New Testament

Each day includes a passage from both the Old Testament and New Testament.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Iosue 22-24

22 Eodem tempore vocavit Josue Rubenitas, et Gaditas, et dimidiam tribum Manasse,

dixitque ad eos: Fecistis omnia quae praecepit vobis Moyses famulus Domini: mihi quoque in omnibus obedistis,

nec reliquistis fratres vestros longo tempore, usque in praesentem diem, custodientes imperium Domini Dei vestri.

Quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem et pacem, sicut pollicitus est: revertimini, et ite in tabernacula vestra, et in terram possessionis, quam tradidit vobis Moyses famulus Domini trans Jordanem:

ita dumtaxat ut custodiatis attente, et opere compleatis mandatum et legem quam praecepit vobis Moyses famulus Domini, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis ejus, et observetis mandata illius, adhaereatisque ei, ac serviatis in omni corde, et in omni anima vestra.

Benedixitque eis Josue, et dimisit eos. Qui reversi sunt in tabernacula sua.

Dimidiae autem tribui Manasse possessionem Moyses dederat in Basan: et idcirco mediae, quae superfuit, dedit Josue sortem inter ceteros fratres suos trans Jordanem ad occidentalem plagam. Cumque dimitteret eos in tabernacula sua, et benedixisset eis,

dixit ad eos: In multa substantia atque divitiis revertimini ad sedes vestras, cum argento et auro, aere ac ferro, et veste multiplici: dividite praedam hostium cum fratribus vestris.

Reversique sunt, et abierunt filii Ruben, et filii Gad, et dimidia tribus Manasse, a filiis Israel de Silo, quae sita est in Chanaan, ut intrarent Galaad terram possessionis suae, quam obtinuerant juxta imperium Domini in manu Moysi.

10 Cumque venissent ad tumulos Jordanis in terram Chanaan, aedificaverunt juxta Jordanem altare infinitae magnitudinis.

11 Quod cum audissent filii Israel, et ad eos certi nuntii detulissent, aedificasse filios Ruben, et Gad, et dimidiae tribus Manasse, altare in terra Chanaan, super Jordanis tumulos, contra filios Israel:

12 convenerunt omnes in Silo, ut ascenderent, et dimicarent contra eos.

13 Et interim miserunt ad illos in terram Galaad Phinees filium Eleazari sacerdotis,

14 et decem principes cum eo, singulos de singulis tribubus.

15 Qui venerunt ad filios Ruben, et Gad, et dimidiae tribus Manasse in terram Galaad, dixeruntque ad eos:

16 Haec mandat omnis populus Domini: Quae est ista transgressio? cur reliquistis Dominum Deum Israel, aedificantes altare sacrilegum, et a cultu illius recedentes?

17 an parum vobis est quod peccastis in Beelphegor, et usque in praesentem diem macula hujus sceleris in nobis permanet, multique de populo corruerunt?

18 Et vos hodie reliquistis Dominum, et cras in universum Israel ira ejus desaeviet.

19 Quod si putatis immundam esse terram possessionis vestrae, transite ad terram, in qua tabernaculum Domini est, et habitate inter nos: tantum ut a Domino et a nostro consortio non recedatis, aedificato altari praeter altare Domini Dei nostri.

20 Nonne Achan filius Zare praeteriit mandatum Domini, et super omnem populum Israel ira ejus incubuit? et ille erat unus homo, atque utinam solum periisset in scelere suo.

21 Responderuntque filii Ruben et Gad, et dimidia tribus Manasse, principibus legationis Israel:

22 Fortissimus Deus Dominus, fortissimus Deus Dominus, ipse novit, et Israel simul intelliget: si praevaricationis animo hoc altare construximus, non custodiat nos, sed puniat nos in praesenti:

23 et si ea mente fecimus ut holocausta, et sacrificium, et pacificas victimas super eo imponeremus, ipse quaerat et judicet:

24 et non ea magis cogitatione atque tractatu, ut diceremus: Cras dicent filii vestri filiis nostris: Quid vobis et Domino Deo Israel?

25 terminum posuit Dominus inter nos et vos, o filii Ruben, et filii Gad, Jordanem fluvium, et idcirco partem non habetis in Domino: et per hanc occasionem avertent filii vestri filios nostros a timore Domini. Putavimus itaque melius,

26 et diximus: Exstruamus nobis altare, non in holocausta, neque ad victimas offerendas,

27 sed in testimonium inter nos et vos, et sobolem nostram vestramque progeniem, ut serviamus Domino, et juris nostri sit offerre et holocausta, et victimas, et pacificas hostias: et nequaquam dicant cras filii vestri filiis nostris: Non est vobis pars in Domino.

28 Quod si voluerint dicere, respondebunt eis: Ecce altare Domini, quod fecerunt patres nostri, non in holocausta, neque in sacrificium, sed in testimonium nostrum ac vestrum.

29 Absit a nobis hoc scelus, ut recedamus a Domino, et ejus vestigia relinquamus, exstructo altari ad holocausta, et sacrificia, et victimas offerendas, praeter altare Domini Dei nostri, quod exstructum est ante tabernaculum ejus.

30 Quibus auditis, Phinees sacerdos, et principes legationis Israel, qui erant cum eo, placati sunt: et verba filiorum Ruben, et Gad, et dimidiae tribus Manasse, libentissime susceperunt.

31 Dixitque Phinees filius Eleazari sacerdos ad eos: Nunc scimus quod nobiscum sit Dominus, quoniam alieni estis a praevaricatione hac, et liberastis filios Israel de manu Domini.

32 Reversusque est cum principibus a filiis Ruben et Gad de terra Galaad, finium Chanaan, ad filios Israel, et retulit eis.

33 Placuitque sermo cunctis audientibus. Et laudaverunt Deum filii Israel, et nequaquam ultra dixerunt, ut ascenderent contra eos, atque pugnarent, et delerent terram possessionis eorum.

34 Vocaveruntque filii Ruben, et filii Gad, altare quod exstruxerant, Testimonium nostrum, quod Dominus ipse sit Deus.

23 Evoluto autem multo tempore, postquam pacem dederat Dominus Israeli, subjectis in gyro nationibus universis, et Josue jam longaevo, et persenilis aetatis,

vocavit Josue omnem Israelem, majoresque natu, et principes ac duces, et magistros, dixitque ad eos: Ego senui, et progressioris aetatis sum:

vosque cernitis omnia, quae fecerit Dominus Deus vester cunctis per circuitum nationibus, quomodo pro vobis ipse pugnaverit:

et nunc quia vobis sorte divisit omnem terram, ab orientali parte Jordanis usque ad mare magnum, multaeque adhuc supersunt nationes:

Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra, et possidebitis terram, sicut vobis pollicitus est.

Tantum confortamini, et estote solliciti, ut custodiatis cuncta quae scripta sunt in volumine legis Moysi: et non declinetis ab eis neque ad dexteram neque ad sinistram:

ne postquam intraveritis ad gentes quae inter vos futurae sunt, juretis in nomine deorum earum, et serviatis eis, et adoretis illos:

sed adhaereatis Domino Deo vestro: quod fecistis usque in diem hanc.

Et tunc auferet Dominus Deus in conspectu vestro gentes magnas et robustissimas, et nullus vobis resistere poterit.

10 Unus e vobis persequetur hostium mille viros: quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnabit, sicut pollicitus est.

11 Hoc tantum diligentissime praecavete: ut diligatis Dominum Deum vestrum.

12 Quod si volueritis gentium harum, quae inter vos habitant, erroribus adhaerere, et cum eis miscere connubia, atque amicitias copulare:

13 jam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram, sed sint vobis in foveam ac laqueum, et offendiculum ex latere vestro, et sudes in oculis vestris, donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis.

14 En ego hodie ingredior viam universae terrae, et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis, quae se Dominus praestiturum vobis esse pollicitus est, unum non praeterierit incassum.

15 Sicut ergo implevit opere quod promisit, et prospera cuncta venerunt: sic adducet super vos quidquid malorum comminatus est, donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis,

16 eo quod praeterieritis pactum Domini Dei vestri, quod pepigit vobiscum, et servieritis diis alienis, et adoraveritis eos: cito atque velociter consurget in vos furor Domini, et auferemini ab hac terra optima, quam tradidit vobis.

24 Congregavitque Josue omnes tribus Israel in Sichem, et vocavit majores natu, ac principes, et judices, et magistros: steteruntque in conspectu Domini,

et ad populum sic locutus est: Haec dicit Dominus Deus Israel: Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio, Thare pater Abraham et Nachor: servieruntque diis alienis.

Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiae finibus, et adduxi eum in terram Chanaan, multiplicavique semen ejus,

et dedi ei Isaac: illique rursum dedi Jacob et Esau. E quibus, Esau dedi montem Seir ad possidendum: Jacob vero et filii ejus descenderunt in AEgyptum.

Misique Moysen et Aaron, et percussi AEgyptum multis signis atque portentis.

Eduxique vos et patres vestros de AEgypto, et venistis ad mare: persecutique sunt AEgyptii patres vestros cum curribus et equitatu, usque ad mare Rubrum.

Clamaverunt autem ad Dominum filii Israel: qui posuit tenebras inter vos et AEgyptios, et adduxit super eos mare, et operuit eos. Viderunt oculi vestri cuncta quae in AEgypto fecerim, et habitastis in solitudine multo tempore:

et introduxi vos in terram Amorrhaei, qui habitabat trans Jordanem. Cumque pugnarent contra vos, tradidi eos in manus vestras, et possedistis terram eorum, atque interfecistis eos.

Surrexit autem Balac filius Sephor rex Moab, et pugnavit contra Israelem. Misitque et vocavit Balaam filium Beor, ut malediceret vobis:

10 et ego nolui audire eum, sed e contrario per illum benedixi vobis, et liberavi vos de manu ejus.

11 Transistisque Jordanem, et venistis ad Jericho. Pugnaveruntque contra vos viri civitatis ejus, Amorrhaeus et Pherezaeus, et Chananaeus, et Hethaeus, et Gergezaeus, et Hevaeus, et Jebusaeus: et tradidi illos in manus vestras.

12 Misique ante vos crabrones: et ejeci eos de locis suis, duos reges Amorrhaeorum, non in gladio nec in arcu tuo.

13 Dedique vobis terram, in qua non laborastis, et urbes quas non aedificastis, ut habitaretis in eis: vineas, et oliveta, quae non plantastis.

14 Nunc ergo timete Dominum, et servite ei perfecto corde atque verissimo: et auferte deos quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in AEgypto, ac servite Domino.

15 Sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis, optio vobis datur: eligite hodie quod placet, cui servire potissimum debeatis: utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorrhaeorum, in quorum terra habitatis: ego autem et domus mea serviemus Domino.

16 Responditque populus, et ait: Absit a nobis ut relinquamus Dominum, et serviamus diis alienis.

17 Dominus Deus noster, ipse eduxit nos et patres nostros de terra AEgypti, de domo servitutis: fecitque videntibus nobis signa ingentia, et custodivit nos in omni via per quam ambulavimus, et in cunctis populis per quos transivimus.

18 Et ejecit universas gentes, Amorrhaeum habitatorem terrae quam nos intravimus. Serviemus igitur Domino, quia ipse est Deus noster.

19 Dixitque Josue ad populum: Non poteritis servire Domino: Deus enim sanctus et fortis aemulator est, nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis.

20 Si dimiseritis Dominum, et servieritis diis alienis, convertet se, et affliget vos atque subvertet, postquam vobis praestiterit bona.

21 Dixitque populus ad Josue: Nequaquam ita ut loqueris erit, sed Domino serviemus.

22 Et Josue ad populum: Testes, inquit, vos estis, quia ipsi elegeritis vobis Dominum ut serviatis ei. Responderuntque: Testes.

23 Nunc ergo, ait, auferte deos alienos de medio vestri, et inclinate corda vestra ad Dominum Deum Israel.

24 Dixitque populus ad Josue: Domino Deo nostro serviemus, et obedientes erimus praeceptis ejus.

25 Percussit ergo Josue in die illo foedus, et proposuit populo praecepta atque judicia in Sichem.

26 Scripsit quoque omnia verba haec in volumine legis Domini: et tulit lapidem pergrandem, posuitque eum subter quercum, quae erat in sanctuario Domini:

27 et dixit ad omnem populum: En lapis iste erit vobis in testimonium, quod audierit omnia verba Domini, quae locutus est vobis: ne forte postea negare velitis, et mentiri Domino Deo vestro.

28 Dimisitque populum, singulos in possessionem suam.

29 Et post haec mortuus est Josue filius Nun servus Domini, centum et decem annorum:

30 sepelieruntque eum in finibus possessionis suae in Thamnathsare, quae est sita in monte Ephraim, a septentrionali parte montis Gaas.

31 Servivitque Israel Domino cunctis diebus Josue et seniorum, qui longo vixerunt tempore post Josue, et qui noverunt omnia opera Domini quae fecerat in Israel.

32 Ossa quoque Joseph, quae tulerant filii Israel de AEgypto, sepelierunt in Sichem, in parte agri quem emerat Jacob a filiis Hemor patris Sichem, centum novellis ovibus, et fuit in possessionem filiorum Joseph.

33 Eleazar quoque filius Aaron mortuus est: et sepelierunt eum in Gabaath Phinees filii ejus, quae data est ei in monte Ephraim.

Lucas 3

Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Judaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre ejus tetrarcha Ituraeae, et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha,

sub principibus sacerdotum Anna et Caipha: factum est verbum Domini super Joannem, Zachariae filium, in deserto.

Et venit in omnem regionem Jordanis, praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum,

sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini; rectas facite semitas ejus:

omnis vallis implebitur, et omnis mons, et collis humiliabitur: et erunt prava in directa, et aspera in vias planas:

et videbit omnis caro salutare Dei.

Dicebat ergo ad turbas quae exibant ut baptizarentur ab ipso: Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira?

Facite ergo fructus dignos poenitentiae, et ne coeperitis dicere: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae.

Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.

10 Et interrogabant eum turbae, dicentes: Quid ergo faciemus?

11 Respondens autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti: et qui habet escas, similiter faciat.

12 Venerunt autem et publicani ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: Magister, quid faciemus?

13 At ille dixit ad eos: Nihil amplius, quam quod constitutum est vobis, faciatis.

14 Interrogabant autem eum et milites, dicentes: Quid faciemus et nos? Et ait illis: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis: et contenti estote stipendiis vestris.

15 Existimante autem populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Joanne, ne forte ipse esset Christus,

16 respondit Joannes, dicens omnibus: Ego quidem aqua baptizo vos: veniet autem fortior me, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni:

17 cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili.

18 Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populo.

19 Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui, et de omnibus malis quae fecit Herodes,

20 adjecit et hoc super omnia, et inclusit Joannem in carcere.

21 Factum est autem cum baptizaretur omnis populus, et Jesu baptizato, et orante, apertum est caelum:

22 et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum: et vox de caelo facta est: Tu es filius meus dilectus, in te complacui mihi.

23 Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Joseph, qui fuit Heli, qui fuit Mathat,

24 qui fuit Levi, qui fuit Melchi, qui fuit Janne, qui fuit Joseph,

25 qui fuit Mathathiae, qui fuit Amos, qui fuit Nahum, qui fuit Hesli, qui fuit Nagge,

26 qui fuit Mahath, qui fuit Mathathiae, qui fuit Semei, qui fuit Joseph, qui fuit Juda,

27 qui fuit Joanna, qui fuit Resa, qui fuit Zorobabel, qui fuit Salathiel, qui fuit Neri,

28 qui fuit Melchi, qui fuit Addi, qui fuit Cosan, qui fuit Elmadan, qui fuit Her,

29 qui fuit Jesu, qui fuit Eliezer, qui fuit Jorim, qui fuit Mathat, qui fuit Levi,

30 qui fuit Simeon, qui fuit Juda, qui fuit Joseph, qui fuit Jona, qui fuit Eliakim,

31 qui fuit Melea, qui fuit Menna, qui fuit Mathatha, qui fuit Natham, qui fuit David,

32 qui fuit Jesse, qui fuit Obed, qui fuit Booz, qui fuit Salmon, qui fuit Naasson,

33 qui fuit Aminadab, qui fuit Aram, qui fuit Esron, qui fuit Phares, qui fuit Judae,

34 qui fuit Jacob, qui fuit Isaac, qui fuit Abrahae, qui fuit Thare, qui fuit Nachor,

35 qui fuit Sarug, qui fuit Ragau, qui fuit Phaleg, qui fuit Heber, qui fuit Sale,

36 qui fuit Cainan, qui fuit Arphaxad, qui fuit Sem, qui fuit Noe, qui fuit Lamech,

37 qui fuit Methusale, qui fuit Henoch, qui fuit Jared, qui fuit Malaleel, qui fuit Cainan,

38 qui fuit Henos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei.