Old/New Testament
7 Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, quam possessurus ingrederis, et deleverit gentes multas coram te, Hethaeum, et Gergezaeum, et Amorrhaeum, Chananaeum, et Pherezaeum, et Hevaeum, et Jebusaeum, septem gentes multo majoris numeri quam tu es, et robustiores te:
2 tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi, percuties eas usque ad internecionem. Non inibis cum eis foedus, nec misereberis earum,
3 neque sociabis cum eis conjugia. Filiam tuam non dabis filio ejus, nec filiam illius accipies filio tuo:
4 quia seducet filium tuum, ne sequatur me, et ut magis serviat diis alienis: irasceturque furor Domini, et delebit te cito.
5 Quin potius haec facietis eis: aras eorum subvertite, et confringite statuas, lucosque succidite, et sculptilia comburite:
6 quia populus sanctus es Domino Deo tuo. Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram.
7 Non quia cunctas gentes numero vincebatis, vobis junctus est Dominus, et elegit vos, cum omnibus sitis populis pauciores:
8 sed quia dilexit vos Dominus, et custodivit juramentum, quod juravit patribus vestris: eduxitque vos in manu forti, et redemit de domo servitutis, de manu Pharaonis regis AEgypti.
9 Et scies, quia Dominus Deus tuus, ipse est Deus fortis et fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se, et his qui custodiunt praecepta ejus in mille generationes:
10 et reddens odientibus se statim, ita ut disperdat eos, et ultra non differat, protinus eis restituens quod merentur.
11 Custodi ergo praecepta et caeremonias atque judicia, quae ego mando tibi hodie ut facias.
12 Si postquam audieris haec judicia, custodieris ea, et feceris, custodiet et Dominus Deus tuus pactum tibi, et misericordiam quam juravit patribus tuis:
13 et diliget te, ac multiplicabit, benedicetque fructui ventris tui, et fructui terrae tuae, frumento tuo, atque vindemiae, oleo, et armentis, gregibus ovium tuarum super terram, pro qua juravit patribus tuis ut daret eam tibi.
14 Benedictus eris inter omnes populos. Non erit apud te sterilis utriusque sexus, tam in hominibus quam in gregibus tuis.
15 Auferet Dominus a te omnem languorem: et infirmitates AEgypti pessimas, quas novisti, non inferet tibi, sed cunctis hostibus tuis.
16 Devorabis omnes populos, quos Dominus Deus tuus daturus est tibi. Non parcet eis oculus tuus, nec servies diis eorum, ne sint in ruinam tui.
17 Si dixeris in corde tuo: Plures sunt gentes istae quam ego: quomodo potero delere eas?
18 noli metuere, sed recordare quae fecerit Dominus Deus tuus Pharaoni, et cunctis AEgyptiis,
19 plagas maximas, quas viderunt oculi tui, et signa atque portenta, manumque robustam, et extentum brachium, ut educeret te Dominus Deus tuus: sic faciet cunctis populis, quos metuis.
20 Insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos, donec deleat omnes atque disperdat qui te fugerint, et latere potuerint.
21 Non timebis eos, quia Dominus Deus tuus in medio tui est, Deus magnus et terribilis:
22 ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes. Non poteris eas delere pariter: ne forte multiplicentur contra te bestiae terrae.
23 Dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo: et interficiet illos, donec penitus deleantur.
24 Tradetque reges eorum in manus tuas, et disperdes nomina eorum sub caelo: nullus poterit resistere tibi, donec conteras eos.
25 Sculptilia eorum igne combures: non concupisces argentum et aurum, de quibus facta sunt, neque assumes ex eis tibi quidquam, ne offendas, propterea quia abominatio est Domini tui:
26 nec inferes quippiam ex idolo in domum tuam, ne fias anathema, sicut et illud est. Quasi spurcitiam detestaberis, et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis, quia anathema est.
8 Omne mandatum, quod ego praecipio tibi hodie, cave diligenter ut facias, ut possitis vivere, et multiplicemini, ingressique possideatis terram, pro qua juravit Dominus patribus vestris.
2 Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum, ut affligeret te, atque tentaret, et nota fierent quae in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius, an non.
3 Afflixit te penuria, et dedit tibi cibum manna, quod ignorabas tu et patres tui: ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei.
4 Vestimentum tuum, quo operiebaris, nequaquam vetustate defecit, et pes tuus non est subtritus, en quadragesimus annus est:
5 ut recogites in corde tuo, quia sicut erudit filium suum homo, sic Dominus Deus tuus erudivit te,
6 ut custodias mandata Domini Dei tui, et ambules in viis ejus, et timeas eum.
7 Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam, terram rivorum, aquarumque et fontium, in cujus campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi:
8 terram frumenti, hordei ac vinearum, in qua ficus, et malogranata, et oliveta nascuntur: terram olei ac mellis,
9 ubi absque ulla penuria comedes panem tuum, et rerum omnium abundantia perfrueris: cujus lapides ferrum sunt, et de montibus ejus aeris metalla fodiuntur:
10 ut cum comederis, et satiatus fueris, benedicas Domino Deo tuo pro terra optima, quam dedit tibi.
11 Observa, et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui, et negligas mandata ejus atque judicia et caeremonias, quas ego praecipio tibi hodie:
12 ne postquam comederis et satiatus fueris, domos pulchras aedificaveris, et habitaveris in eis,
13 habuerisque armenta boum, et ovium greges, argenti et auri, cunctarumque rerum copiam,
14 elevetur cor tuum, et non reminiscaris Domini Dei tui, qui eduxit te de terra AEgypti, de domo servitutis,
15 et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili, in qua erat serpens flatu adurens, et scorpio, ac dipsas, et nullae omnino aquae: qui eduxit rivos de petra durissima,
16 et cibavit te manna in solitudine, quod nescierunt patres tui. Et postquam afflixit ac probavit, ad extremum misertus est tui,
17 ne diceres in corde tuo: Fortitudo mea, et robur manus meae, haec mihi omnia praestiterunt:
18 sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse vires tibi praebuerit, ut impleret pactum suum, super quo juravit patribus tuis, sicut praesens indicat dies.
19 Sin autem oblitus Domini Dei tui, secutus fueris deos alienos, coluerisque illos et adoraveris: ecce nunc praedico tibi quod omnino dispereas.
20 Sicut gentes, quas delevit Dominus in introitu tuo, ita et vos peribitis, si inobedientes fueritis voci Domini Dei vestri.
9 Audi, Israel: tu transgredieris hodie Jordanem, ut possideas nationes maximas et fortiores te, civitates ingentes, et ad caelum usque muratas,
2 populum magnum atque sublimem, filios Enacim, quos ipse vidisti et audisti, quibus nullus potest ex adverso resistere.
3 Scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante te, ignis devorans atque consumens, qui conterat eos, et deleat atque disperdat ante faciem tuam velociter, sicut locutus est tibi:
4 ne dicas in corde tuo, cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo: Propter justitiam meam introduxit me Dominus ut terram hanc possiderem, cum propter impietates suas istae deletae sint nationes.
5 Neque enim propter justitias tuas, et aequitatem cordis tui ingredieris, ut possideas terras earum: sed quia illae egerunt impie, introeunte te deletae sunt: et ut compleret verbum suum Dominus, quod sub juramento pollicitus est patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob.
6 Scito ergo quod non propter justitias tuas Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem, cum durissimae cervicis sis populus.
7 Memento, et ne obliviscaris, quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine. Ex eo die, quo egressus es ex AEgypto usque ad locum istum, semper adversum Dominum contendisti.
8 Nam et in Horeb provocasti eum, et iratus delere te voluit,
9 quando ascendi in montem, ut acciperem tabulas lapideas, tabulas pacti quod pepigit vobiscum Dominus: et perseveravi in monte quadraginta diebus ac noctibus, panem non comedens, et aquam non bibens.
10 Deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito Dei, et continentes omnia verba quae vobis locutus est in monte de medio ignis, quando concio populi congregata est.
11 Cumque transissent quadraginta dies, et totidem noctes, dedit mihi Dominus duas tabulas lapideas, tabulas foederis,
12 dixitque mihi: Surge, et descende hinc cito: quia populus tuus, quem eduxisti de AEgypto, deseruerunt velociter viam, quam demonstrasti eis, feceruntque sibi conflatile.
13 Rursumque ait Dominus ad me: Cerno quod populus iste durae cervicis sit:
14 dimitte me ut conteram eum, et deleam nomen ejus de sub caelo, et constituam te super gentem, quae hac major et fortior sit.
15 Cumque de monte ardente descenderem, et duas tabulas foederis utraque tenerem manu,
16 vidissemque vos peccasse Domino Deo vestro, et fecisse vobis vitulum conflatilem, ac deseruisse velociter viam ejus, quam vobis ostenderat:
17 projeci tabulas de manibus meis, confregique eas in conspectu vestro.
18 Et procidi ante Dominum sicut prius, quadraginta diebus et noctibus panem non comedens, et aquam non bibens, propter omnia peccata vestra quae gessistis contra Dominum, et eum ad iracundiam provocastis:
19 timui enim indignationem et iram illius, qua adversum vos concitatus, delere vos voluit. Et exaudivit me Dominus etiam hac vice.
20 Adversum Aaron quoque vehementer iratus, voluit eum conterere, et pro illo similiter deprecatus sum.
21 Peccatum autem vestrum quod feceratis, id est, vitulum, arripiens, igne combussi, et in frusta comminuens, omninoque in pulverem redigens, projeci in torrentem, qui de monte descendit.
22 In incendio quoque, et in tentatione, et in Sepulchris concupiscentiae provocastis Dominum:
23 et quando misit vos de Cadesbarne, dicens: Ascendite, et possidete terram, quam dedi vobis, et contempsistis imperium Domini Dei vestri, et non credidistis ei, neque vocem ejus audire voluistis:
24 sed semper fuistis rebelles a die qua nosse vos coepi.
25 Et jacui coram Domino quadraginta diebus ac noctibus, quibus eum suppliciter deprecabar, ne deleret vos ut fuerat comminatus:
26 et orans dixi: Domine Deus, ne disperdas populum tuum, et haereditatem tuam, quam redemisti in magnitudine tua, quos eduxisti de AEgypto in manu forti.
27 Recordare servorum tuorum Abraham, Isaac, et Jacob: ne aspicias duritiam populi hujus, et impietatem atque peccatum:
28 ne forte dicant habitatores terrae, de qua eduxisti nos: Non poterat Dominus introducere eos in terram, quam pollicitus est eis, et oderat illos: idcirco eduxit, ut interficeret eos in solitudine:
29 qui sunt populus tuus et haereditas tua, quos eduxisti in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento.
19 Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate.
20 Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus.
21 Et recordatus Petrus, dixit ei: Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit.
22 Et respondens Jesus ait illis: Habete fidem Dei.
23 Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti: Tollere, et mittere in mare, et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei.
24 Propterea dico vobis, omnia quaecumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.
25 Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem: ut et Pater vester, qui in caelis est, dimittat vobis peccata vestra.
26 Quod si vos non dimiseritis: nec Pater vester, qui in caelis est, dimittet vobis peccata vestra.
27 Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribae, et seniores:
28 et dicunt ei: In qua potestate haec facis? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias?
29 Jesus autem respondens, ait illis: Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi: et dicam vobis in qua potestate haec faciam.
30 Baptismus Joannis, de caelo erat, an ex hominibus? Respondete mihi.
31 At illi cogitabant secum, dicentes: Si dixerimus: De caelo, dicet: Quare ergo non credidistis ei?
32 Si dixerimus: Ex hominibus, timemus populum: omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset.
33 Et respondentes dicunt Jesu: Nescimus. Et respondens Jesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam.