Old/New Testament
11 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:
2 Dicite filiis Israel: Haec sunt animalia quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae:
3 omne quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus, comedetis.
4 Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis.
5 Choerogryllus qui ruminat, ungulamque non dividit, immundus est.
6 Lepus quoque: nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit.
7 Et sus: qui cum ungulam dividat, non ruminat.
8 Horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis.
9 Haec sunt quae gignuntur in aquis, et vesci licitum est: omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis.
10 Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, eorum quae in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis,
11 execrandumque erit: carnes eorum non comedetis, et morticina vitabitis.
12 Cuncta quae non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt.
13 Haec sunt quae de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis: aquilam, et gryphem, et haliaeetum,
14 et milvum ac vulturem juxta genus suum,
15 et omne corvini generis in similitudinem suam,
16 struthionem, et noctuam, et larum, et accipitrem juxta genus suum:
17 bubonem, et mergulum, et ibin,
18 et cygnum, et onocrotalum, et porphyrionem,
19 herodionem, et charadrion juxta genus suum, upupam quoque, et vespertilionem.
20 Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, abominabile erit vobis.
21 Quidquid autem ambulat quidem super quatuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quae salit super terram,
22 comedere debetis, ut est bruchus in genere suo, et attacus atque ophiomachus, ac locusta, singula juxta genus suum.
23 Quidquid autem ex volucribus quatuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis:
24 et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur, et erit immundus usque ad vesperum:
25 et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad occasum solis.
26 Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam, nec ruminat, immundum erit: et qui tetigerit illud, contaminabitur.
27 Quod ambulat super manus ex cunctis animantibus, quae incedunt quadrupedia, immundum erit: qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum.
28 Et qui portaverit hujuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum: quia omnia haec immunda sunt vobis.
29 Haec quoque inter polluta reputabuntur de his quae moventur in terra, mustela et mus et crocodilus, singula juxta genus suum,
30 mygale, et chamaeleon, et stellio, et lacerta, et talpa.
31 Omnia haec immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum:
32 et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur, tam vas ligneum et vestimentum, quam pelles et cilicia: et in quocumque fit opus, tingentur aqua, et polluta erunt usque ad vesperum, et sic postea mundabuntur.
33 Vas autem fictile, in quod horum quidquam intro cecidit, polluetur, et idcirco frangendum est.
34 Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit: et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit.
35 Et quidquid de morticinis hujuscemodi ceciderit super illud, immundum erit: sive clibani, sive chytropodes, destruentur, et immundi erunt.
36 Fontes vero et cisternae, et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui morticinum eorum tetigerit, polluetur.
37 Si ceciderit super sementem, non polluet eam.
38 Si autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, illico polluetur.
39 Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver ejus tetigerit, immundus erit usque ad vesperum:
40 et qui comederit ex eo quippiam, sive portaverit, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum.
41 Omne quod reptat super terram, abominabile erit, nec assumetur in cibum.
42 Quidquid super pectus quadrupes graditur, et multos habet pedes, sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est.
43 Nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis.
44 Ego enim sum Dominus Deus vester: sancti estote, quia ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram.
45 Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra AEgypti, ut essem vobis in Deum. Sancti eritis, quia ego sanctus sum.
46 Ista est lex animantium ac volucrum, et omnis animae viventis, quae movetur in aqua, et reptat in terra,
47 ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis.
12 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
2 Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Mulier, si suscepto semine pepererit masculum, immunda erit septem diebus juxta dies separationis menstruae.
3 Et die octavo circumcidetur infantulus:
4 ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suae. Omne sanctum non tanget, nec ingredietur in sanctuarium, donec impleantur dies purificationis suae.
5 Sin autem feminam pepererit, immunda erit duabus hebdomadibus juxta ritum fluxus menstrui, et sexaginta sex diebus manebit in sanguine purificationis suae.
6 Cumque expleti fuerint dies purificationis suae, pro filio sive pro filia, deferet agnum anniculum in holocaustum, et pullum columbae sive turturem pro peccato, ad ostium tabernaculi testimonii, et tradet sacerdoti,
7 qui offeret illa coram Domino, et orabit pro ea, et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui: ista est lex parientis masculum aut feminam.
8 Quod si non invenerit manus ejus, nec potuerit offerre agnum, sumet duos turtures vel duos pullos columbarum, unum in holocaustum, et alterum pro peccato: orabitque pro ea sacerdos, et sic mundabitur.
26 Et factum est: cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis:
2 Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur.
3 Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas:
4 et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent.
5 Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
6 Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi,
7 accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis.
8 Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes: Ut quid perditio haec?
9 potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus.
10 Sciens autem Jesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? opus enim bonum operata est in me.
11 Nam semper pauperes habetis vobiscum: me autem non semper habetis.
12 Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
13 Amen dico vobis, ubicumque praedicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam ejus.
14 Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum:
15 et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos.
16 Et exinde quaerebat opportunitatem ut eum traderet.
17 Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha?
18 At Jesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis.
19 Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha.
20 Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
21 Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est.
22 Et contristati valde, coeperunt singuli dicere: Numquid ego sum Domine?
23 At ipse respondens, ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.
24 Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille.
25 Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit: Numquid ego sum Rabbi? Ait illi: Tu dixisti.