Old/New Testament
1 Vocavit autem Moysen, et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii, dicens:
2 Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Homo, qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus, id est, de bobus et ovibus offerens victimas,
3 si holocaustum fuerit ejus oblatio, ac de armento: masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii, ad placandum sibi Dominum:
4 ponetque manum super caput hostiae, et acceptabilis erit, atque in expiationem ejus proficiens.
5 Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem ejus, fundentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi:
6 detractaque pelle hostiae, artus in frusta concident.
7 Et subjicient in altari ignem, strue lignorum ante composita:
8 et membra quae sunt caesa, desuper ordinantes, caput videlicet, et cuncta quae adhaerent jecori,
9 intestinis et pedibus lotis aqua: adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino.
10 Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret:
11 immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad aquilonem, coram Domino: sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum:
12 dividentque membra, caput, et omnia quae adhaerent jecori, et ponent super ligna, quibus subjiciendus est ignis:
13 intestina vero et pedes lavabunt aqua. Et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino.
14 Si autem de avibus, holocausti oblatio fuerit Domino, de turturibus, aut pullis columbae,
15 offeret eam sacerdos ad altare: et retorto ad collum capite, ac rupto vulneris loco, decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris:
16 vesiculam vero gutturis, et plumas projiciet prope altare ad orientalem plagam, in loco in quo cineres effundi solent,
17 confringetque ascellas ejus, et non secabit, neque ferro dividet eam, et adolebit super altare, lignis igne supposito. Holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino.
2 Anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino, simila erit ejus oblatio; fundetque super eam oleum, et ponet thus,
2 ac deferet ad filios Aaron sacerdotes: quorum unus tollet pugillum plenum similae et olei, ac totum thus, et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino.
3 Quod autem reliquum fuerit de sacrificio, erit Aaron et filiorum ejus, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini.
4 Cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano: de simila, panes scilicet absque fermento, conspersos oleo, et lagana azyma oleo lita.
5 Si oblatio tua fuerit de sartagine, similae conspersae oleo et absque fermento,
6 divides eam minutatim, et fundes super eam oleum.
7 Sin autem de craticula fuerit sacrificium, aeque simila oleo conspergetur:
8 quam offerens Domino, trades manibus sacerdotis.
9 Qui cum obtulerit eam, tollet memoriale de sacrificio, et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino:
10 quidquid autem reliquum est, erit Aaron, et filiorum ejus, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini.
11 Omnis oblatio quae offeretur Domino, absque fermento fiet, nec quidquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domino.
12 Primitias tantum eorum offeretis ac munera: super altare vero non imponentur in odorem suavitatis.
13 Quidquid obtuleris sacrificii, sale condies, nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo: in omni oblatione tua offeres sal.
14 Si autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus, torrebis igni, et confringes in morem farris, et sic offeres primitias tuas Domino,
15 fundens supra oleum, et thus imponens, quia oblatio Domini est:
16 de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti, et olei, ac totum thus.
3 Quod si hostia pacificorum fuerit ejus oblatio, et de bobus voluerit offerre, marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino.
2 Ponetque manum super caput victimae suae, quae immolabitur in introitu tabernaculi testimonii, fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per altaris circuitum.
3 Et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domino, adipem qui operit vitalia, et quidquid pinguedinis est intrinsecus:
4 duos renes cum adipe quo teguntur ilia, et reticulum jecoris cum renunculis.
5 Adolebuntque ea super altare in holocaustum, lignis igne supposito, in oblationem suavissimi odoris Domino.
6 Si vero de ovibus fuerit ejus oblatio et pacificorum hostia, sive masculum obtulerit, sive feminam, immaculata erunt.
7 Si agnum obtulerit coram Domino,
8 ponet manum suam super caput victimae suae: quae immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii: fundentque filii Aaron sanguinem ejus per circuitum altaris.
9 Et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino: adipem et caudam totam
10 cum renibus, et pinguedinem quae operit ventrem atque universa vitalia, et utrumque renunculum cum adipe qui est juxta ilia, reticulumque jecoris cum renunculis.
11 Et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini.
12 Si capra fuerit ejus oblatio, et obtulerit eam Domino,
13 ponet manum suam super caput ejus: immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii, et fundent filii Aaron sanguinem ejus per altaris circuitum.
14 Tollentque ex ea in pastum ignis dominici, adipem qui operit ventrem, et qui tegit universa vitalia:
15 duos renunculos cum reticulo, quod est super eos juxta ilia, et arvinam jecoris cum renunculis:
16 adolebitque ea super altare sacerdos in alimoniam ignis, et suavissimi odoris. Omnis adeps, Domini erit
17 jure perpetuo in generationibus, et cunctis habitaculis vestris: nec sanguinem nec adipem omnino comedetis.
24 Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei aedificationes templi.
2 Ipse autem respondens dixit illis: Videtis haec omnia? amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur.
3 Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando haec erunt? et quod signum adventus tui, et consummationis saeculi?
4 Et respondens Jesus, dixit eis: Videte ne quis vos seducat:
5 multi enim venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Christus: et multos seducent.
6 Audituri enim estis praelia, et opiniones praeliorum. Videte ne turbemini: oportet enim haec fieri, sed nondum est finis:
7 consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiae, et fames, et terraemotus per loca:
8 haec autem omnia initia sunt dolorum.
9 Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.
10 Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem.
11 Et multi pseudoprophetae surgent, et seducent multos.
12 Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum:
13 qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
14 Et praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus: et tunc veniet consummatio.
15 Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat:
16 tunc qui in Judaea sunt, fugiant ad montes:
17 et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua:
18 et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam.
19 Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus!
20 Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato:
21 erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.
22 Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi.
23 Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut illic: nolite credere.
24 Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetae: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi.
25 Ecce praedixi vobis.
26 Si ergo dixerint vobis: Ecce in deserto est, nolite exire; Ecce in penetralibus, nolite credere.
27 Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem: ita erit et adventus Filii hominis.
28 Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae.