The Daily Audio Bible
Today's audio is from the CSB. Switch to the CSB to read along with the audio.
22 Regnavit itaque Abimelech super Israel tribus annis.
23 Misitque Dominus spiritum pessimum inter Abimelech et habitatores Sichem: qui coeperunt eum detestari,
24 et scelus interfectionis septuaginta filiorum Jerobaal, et effusionem sanguinis eorum conferre in Abimelech fratrem suum, et in ceteros Sichimorum principes, qui eum adjuverant.
25 Posueruntque insidias adversus eum in summitate montium: et dum illius praestolabantur adventum, exercebant latrocinia, agentes praedas de praetereuntibus: nuntiatumque est Abimelech.
26 Venit autem Gaal filius Obed cum fratribus suis, et transivit in Sichimam. Ad cujus adventum erecti habitatores Sichem,
27 egressi sunt in agros, vastantes vineas, uvasque calcantes: et factis cantantium choris, ingressi sunt fanum dei sui, et inter epulas et pocula maledicebant Abimelech,
28 clamante Gaal filio Obed: Quis est Abimelech, et quae est Sichem, ut serviamus ei? numquid non est filius Jerobaal, et constituit principem Zebul servum suum super viros Emor patris Sichem? cur ergo serviemus ei?
29 utinam daret aliquis populum istum sub manu mea, ut auferrem de medio Abimelech. Dictumque est Abimelech: Congrega exercitus multitudinem, et veni.
30 Zebul enim princeps civitatis, auditis sermonibus Gaal filii Obed, iratus est valde,
31 et misit clam ad Abimelech nuntios, dicens: Ecce Gaal filius Obed venit in Sichimam cum fratribus suis, et oppugnat adversum te civitatem.
32 Surge itaque nocte cum populo qui tecum est, et latita in agro:
33 et primo mane, oriente sole, irrue super civitatem. Illo autem egrediente adversum te cum populo suo, fac ei quod potueris.
34 Surrexit itaque Abimelech cum omni exercitu suo nocte, et tetendit insidias juxta Sichimam in quatuor locis.
35 Egressusque est Gaal filius Obed, et stetit in introitu portae civitatis. Surrexit autem Abimelech, et omnis exercitus cum eo, de insidiarum loco.
36 Cumque vidisset populum Gaal, dixit ad Zebul: Ecce de montibus multitudo descendit. Cui ille respondit: Umbras montium vides quasi capita hominum, et hoc errore deciperis.
37 Rursumque Gaal ait: Ecce populus de umbilico terrae descendit, et unus cuneus venit per viam quae respicit quercum.
38 Cui dixit Zebul: Ubi est nunc os tuum, quo loquebaris: Quis est Abimelech ut serviamus ei? nonne hic populus est, quem despiciebas? egredere, et pugna contra eum.
39 Abiit ergo Gaal, spectante Sichimorum populo, et pugnavit contra Abimelech,
40 qui persecutus est eum fugientem, et in urbem compulit: cecideruntque ex parte ejus plurimi, usque ad portam civitatis.
41 Et Abimelech sedit in Ruma: Zebul autem Gaal et socios ejus expulit de urbe, nec in ea passus est commorari.
42 Sequenti ergo die, egressus est populus in campum. Quod cum nuntiatum esset Abimelech,
43 tulit exercitum suum, et divisit in tres turmas, tendens insidias in agris. Vidensque quod egrederetur populus de civitate, surrexit, et irruit in eos
44 cum cuneo suo, oppugnans et obsidens civitatem: duae autem turmae palantes per campum adversarios persequebantur.
45 Porro Abimelech omni die illo oppugnabat urbem: quam cepit, interfectis habitatoribus ejus, ipsaque destructa, ita ut sal in ea dispergeret.
46 Quod cum audissent qui habitabant in turre Sichimorum, ingressi sunt fanum dei sui Berith, ubi foedus cum eo pepigerant, et ex eo locus nomen acceperat: qui erat munitus valde.
47 Abimelech quoque audiens viros turris Sichimorum pariter conglobatos,
48 ascendit in montem Selmon cum omni populo suo: et arrepta securi, praecidit arboris ramum, impositumque ferens humero, dixit ad socios: Quod me videtis facere, cito facite.
49 Igitur certatim ramos de arboribus praecidentes, sequebantur ducem. Qui circumdantes praesidium, succenderunt: atque ita factum est, ut fumo et igne mille homines necarentur, viri pariter et mulieres, habitatorum turris Sichem.
50 Abimelech autem inde proficiscens venit ad oppidum Thebes, quod circumdans obsidebat exercitu.
51 Erat autem turris excelsa in media civitate, ad quam confugerant simul viri ac mulieres, et omnes principes civitatis, clausa firmissime janua, et super turris tectum stantes per propugnacula.
52 Accedensque Abimelech juxta turrim, pugnabat fortiter: et appropinquans ostio, ignem supponere nitebatur:
53 et ecce una mulier fragmen molae desuper jaciens, illisit capiti Abimelech, et confregit cerebrum ejus.
54 Qui vocavit cito armigerum suum, et ait ad eum: Evagina gladium tuum, et percute me, ne forte dicatur quod a femina interfectus sim. Qui jussa perficiens, interfecit eum.
55 Illoque mortuo, omnes qui cum eo erant de Israel, reversi sunt in sedes suas:
56 et reddidit Deus malum quod fecerat Abimelech contra patrem suum, interfectis septuaginta fratribus suis.
57 Sichimitis quoque quod operati erant, retributum est, et venit super eos maledictio Joatham filii Jerobaal.
10 Post Abimelech surrexit dux in Israel Thola filius Phua patrui Abimelech, vir de Issachar, qui habitavit in Samir montis Ephraim:
2 et judicavit Israelem viginti et tribus annis, mortuusque est, ac sepultus in Samir.
3 Huic successit Jair Galaadites, qui judicavit Israel per viginti et duos annos,
4 habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum, et principes triginta civitatum, quae ex nomine ejus sunt appellatae Havoth Jair, id est, oppida Jair, usque in praesentem diem, in terra Galaad.
5 Mortuusque est Jair, ac sepultus in loco cui est vocabulum Camon.
6 Filii autem Israel peccatis veteribus jungentes nova, fecerunt malum in conspectu Domini, et servierunt idolis, Baalim et Astaroth, et diis Syriae ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthiim: dimiseruntque Dominum, et non coluerunt eum.
7 Contra quos Dominus iratus, tradidit eos in manus Philisthiim et filiorum Ammon.
8 Afflictique sunt, et vehementer oppressi per annos decem et octo, omnes qui habitabant trans Jordanem in terra Amorrhaei, qui est in Galaad:
9 in tantum ut filii Ammon, Jordane transmisso, vastarent Judam et Benjamin et Ephraim: afflictusque est Israel nimis.
10 Et clamantes ad Dominum, dixerunt: Peccavimus tibi, quia dereliquimus Dominum Deum nostrum, et servivimus Baalim.
11 Quibus locutus est Dominus: Numquid non AEgyptii et Amorrhaei, filiique Ammon et Philisthiim,
12 Sidonii quoque et Amalec et Chanaan oppresserunt vos, et clamastis ad me, et erui vos de manu eorum?
13 Et tamen reliquistis me, et coluistis deos alienos: idcirco non addam ut ultra vos liberem:
14 ite, et invocate deos quos elegistis: ipsi vos liberent in tempore angustiae.
15 Dixeruntque filii Israel ad Dominum: Peccavimus, redde tu nobis quidquid tibi placet: tantum nunc libera nos.
16 Quae dicentes, omnia de finibus suis alienorum deorum idola projecerunt, et servierunt Domino Deo: qui doluit super miseriis eorum.
17 Itaque filii Ammon conclamantes in Galaad fixere tentoria, contra quos congregati filii Israel in Maspha castrametati sunt.
18 Dixeruntque principes Galaad singuli ad proximos suos: Qui primus ex nobis contra filios Ammon coeperit dimicare, erit dux populi Galaad.
13 Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus.
14 Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant.
15 Et factum est, dum fabularentur, et secum quaererent: et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis:
16 oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent.
17 Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes?
18 Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus?
19 Quibus ille dixit: Quae? Et dixerunt: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo:
20 et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum:
21 nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel: et nunc super haec omnia, tertia dies est hodie quod haec facta sunt.
22 Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum,
23 et non invento corpore ejus, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere.
24 Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum: et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt.
25 Et ipse dixit ad eos: O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae!
26 Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam?
27 Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant.
28 Et appropinquaverunt castello quo ibant: et ipse se finxit longius ire.
29 Et coegerunt illum, dicentes: Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis.
30 Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis.
31 Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum: et ipse evanuit ex oculis eorum.
32 Et dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas?
33 Et surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem: et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum illis erant,
34 dicentes: Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni.
35 Et ipsi narrabant quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
36 Dum autem haec loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis: Pax vobis: ego sum, nolite timere.
37 Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre.
38 Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra?
39 videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.
40 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes.
41 Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus prae gaudio, dixit: Habetis hic aliquid quod manducetur?
42 At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis.
43 Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis.
44 Et dixit ad eos: Haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me.
45 Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas,
46 et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die:
47 et praedicari in nomine ejus poenitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma.
48 Vos autem testes estis horum.
49 Et ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.
50 Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis.
51 Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in caelum.
52 Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno:
53 et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Amen.
100 Psalmus ipsi David. Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine; psallam,
2 et intelligam in via immaculata: quando venies ad me? Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meae.
3 Non proponebam ante oculos meos rem injustam; facientes praevaricationes odivi; non adhaesit mihi
4 cor pravum; declinantem a me malignum non cognoscebam.
5 Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar: superbo oculo, et insatiabili corde, cum hoc non edebam.
6 Oculi mei ad fideles terrae, ut sedeant mecum; ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat.
7 Non habitabit in medio domus meae qui facit superbiam; qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum.
8 In matutino interficiebam omnes peccatores terrae, ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.
11 Domus impiorum delebitur: tabernacula vero justorum germinabunt.
12 Est via quae videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem.