Print Page Options Listen to Reading
Previous Prev Day Next DayNext

The Daily Audio Bible

This reading plan is provided by Brian Hardin from Daily Audio Bible.
Duration: 731 days

Today's audio is from the NRSVUE. Switch to the NRSVUE to read along with the audio.

Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Deuteronomium 28

28 Si autem audieris vocem Domini Dei tui, ut facias atque custodias omnia mandata ejus, quae ego praecipio tibi hodie, faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus, quae versantur in terra.

Venientque super te universae benedictiones istae, et apprehendent te: si tamen praecepta ejus audieris.

Benedictus tu in civitate, et benedictus in agro.

Benedictus fructus ventris tui, et fructus terrae tuae, fructusque jumentorum tuorum, greges armentorum tuorum, et caulae ovium tuarum.

Benedicta horrea tua, et benedictae reliquiae tuae.

Benedictus eris tu ingrediens et egrediens.

Dabit Dominus inimicos tuos, qui consurgunt adversum te, corruentes in conspectu tuo: per unam viam venient contra te, et per septem fugient a facie tua.

Emittet Dominus benedictionem super cellaria tua, et super omnia opera manuum tuarum: benedicetque tibi in terra, quam acceperis.

Suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum, sicut juravit tibi: si custodieris mandata Domini Dei tui, et ambulaveris in viis ejus.

10 Videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te, et timebunt te.

11 Abundare te faciet Dominus omnibus bonis, fructu uteri tui, et fructu jumentorum tuorum, fructu terrae tuae, quam juravit Dominus patribus tuis ut daret tibi.

12 Aperiet Dominus thesaurum suum optimum, caelum, ut tribuat pluviam terrae tuae in tempore suo: benedicetque cunctis operibus manuum tuarum. Et foenerabis gentibus multis, et ipse a nullo foenus accipies.

13 Constituet te Dominus in caput, et non in caudam: et eris semper supra, et non subter: si tamen audieris mandata Domini Dei tui quae ego praecipio tibi hodie, et custodieris et feceris,

14 ac non declinaveris ab eis nec ad dexteram, nec ad sinistram, nec secutus fueris deos alienos, neque colueris eos.

15 Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias, et facias omnia mandata ejus et caeremonias, quas ego praecipio tibi hodie, venient super te omnes maledictiones istae, et apprehendent te.

16 Maledictus eris in civitate, maledictus in agro.

17 Maledictum horreum tuum, et maledictae reliquiae tuae.

18 Maledictus fructus ventris tui, et fructus terrae tuae, armenta boum tuorum, et greges ovium tuarum.

19 Maledictus eris ingrediens, et maledictus egrediens.

20 Mittet Dominus super te famem et esuriem, et increpationem in omnia opera tua, quae tu facies: donec conterat te, et perdat velociter, propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me.

21 Adjungat tibi Dominus pestilentiam, donec consumat te de terra ad quam ingredieris possidendam.

22 Percutiat te Dominus egestate, febri et frigore, ardore et aestu, et aere corrupto ac rubigine, et persequatur donec pereas.

23 Sit caelum, quod supra te est, aeneum: et terra, quam calcas, ferrea.

24 Det Dominus imbrem terrae tuae pulverem, et de caelo descendat super te cinis, donec conteraris.

25 Tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos: per unam viam egrediaris contra eos, et per septem fugias, et dispergaris per omnia regna terrae,

26 sitque cadaver tuum in escam cunctis volatilibus caeli, et bestiis terrae, et non sit qui abigat.

27 Percutiat te Dominus ulcere AEgypti, et partem corporis, per quam stercora egeruntur, scabie quoque et prurigine: ita ut curari nequeas.

28 Percutiat te Dominus amentia et caecitate ac furore mentis,

29 et palpes in meridie sicut palpare solet caecus in tenebris, et non dirigas vias tuas. Omnique tempore calumniam sustineas, et opprimaris violentia, nec habeas qui liberet te.

30 Uxorem accipias, et alius dormiat cum ea. Domum aedifices, et non habites in ea. Plantes vineam, et non vindemies eam.

31 Bos tuus immoletur coram te, et non comedas ex eo. Asinus tuus rapiatur in conspectu tuo, et non reddatur tibi. Oves tuae dentur inimicis tuis, et non sit qui te adjuvet.

32 Filii tui et filiae tuae tradantur alteri populo, videntibus oculis tuis, et deficientibus ad conspectum eorum tota die, et non sit fortitudo in manu tua.

33 Fructus terrae tuae, et omnes labores tuos, comedat populus quem ignoras: et sis semper calumniam sustinens, et oppressus cunctis diebus,

34 et stupens ad terrorem eorum quae videbunt oculi tui.

35 Percutiat te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris, sanarique non possis a planta pedis usque ad verticem tuum.

36 Ducet te Dominus, et regem tuum, quem constitueris super te, in gentem, quam ignoras tu et patres tui: et servies ibi diis alienis, ligno et lapidi.

37 Et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis, ad quos te introduxerit Dominus.

38 Sementem multam jacies in terram, et modicum congregabis: quia locustae devorabunt omnia.

39 Vineam plantabis, et fodies: et vinum non bibes, nec colliges ex ea quippiam: quoniam vastabitur vermibus.

40 Olivas habebis in omnibus terminis tuis, et non ungeris oleo: quia defluent, et peribunt.

41 Filios generabis et filias, et non frueris eis: quoniam ducentur in captivitatem.

42 Omnes arbores tuas et fruges terrae tuae rubigo consumet.

43 Advena, qui tecum versatur in terra, ascendet super te, eritque sublimior: tu autem descendes, et eris inferior.

44 Ipse foenerabit tibi, et tu non foenerabis ei. Ipse erit in caput, et tu eris in caudam.

45 Et venient super te omnes maledictiones istae, et persequentes apprehendent te, donec intereas: quia non audisti vocem Domini Dei tui, nec servasti mandata ejus et caeremonias, quas praecepit tibi.

46 Et erunt in te signa atque prodigia, et in semine tuo usque in sempiternum:

47 eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio, cordisque laetitia, propter rerum omnium abundantiam.

48 Servies inimico tuo, quem immittet tibi Dominus, in fame, et siti, et nuditate, et omni penuria: et ponet jugum ferreum super cervicem tuam, donec te conterat.

49 Adducet Dominus super te gentem de longinquo, et de extremis terrae finibus in similitudinem aquilae volantis cum impetu, cujus linguam intelligere non possis:

50 gentem procacissimam, quae non deferat seni, nec misereatur parvuli,

51 et devoret fructum jumentorum tuorum, ac fruges terrae tuae: donec intereas, et non relinquat tibi triticum, vinum, et oleum, armenta boum, et greges ovium: donec te disperdat,

52 et conterat in cunctis urbibus tuis, et destruantur muri tui firmi atque sublimes, in quibus habebas fiduciam in omni terra tua. Obsideberis intra portas tuas in omni terra tua, quam dabit tibi Dominus Deus tuus:

53 et comedes fructum uteri tui, et carnes filiorum tuorum et filiarum tuarum, quas dederit tibi Dominus Deus tuus, in angustia et vastitate qua opprimet te hostis tuus.

54 Homo delicatus in te, et luxuriosus valde, invidebit fratri suo, et uxori, quae cubat in sinu suo,

55 ne det eis de carnibus filiorum suorum, quas comedet: eo quod nihil aliud habeat in obsidione et penuria, qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas.

56 Tenera mulier et delicata, quae super terram ingredi non valebat, nec pedis vestigium figere, propter mollitiem et teneritudinem nimiam, invidebit viro suo, qui cubat in sinu ejus, super filii et filiae carnibus,

57 et illuvie secundarum, quae egrediuntur de medio feminum ejus, et super liberis qui eadem hora nati sunt. Comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate, qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas.

58 Nisi custodieris et feceris omnia verba legis hujus, quae scripta sunt in hoc volumine, et timueris nomen ejus gloriosum et terribile, hoc est, Dominum Deum tuum:

59 augebit Dominus plagas tuas, et plagas seminis tui, plagas magnas et perseverantes, infirmitates pessimas et perpetuas:

60 et convertet in te omnes afflictiones AEgypti, quas timuisti, et adhaerebunt tibi.

61 Insuper et universos languores, et plagas, quae non sunt scriptae in volumine legis hujus, inducet Dominus super te, donec te conterat:

62 et remanebitis pauci numero, qui prius eratis sicut astra caeli prae multitudine, quoniam non audisti vocem Domini Dei tui.

63 Et sicut ante laetatus est Dominus super vos, bene vobis faciens, vosque multiplicans: sic laetabitur disperdens vos atque subvertens, ut auferamini de terra, ad quam ingredieris possidendam.

64 Disperget te Dominus in omnes populos, a summitate terrae usque ad terminos ejus: et servies ibi diis alienis, quos et tu ignoras et patres tui, lignis et lapidibus.

65 In gentibus quoque illis non quiesces, neque erit requies vestigio pedis tui. Dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum, et deficientes oculos, et animam consumptam moerore:

66 et erit vita tua quasi pendens ante te. Timebis nocte et die, et non credes vitae tuae.

67 Mane dices: Quis mihi det vesperum? et vespere: Quis mihi det mane? propter cordis tui formidinem, qua terreberis, et propter ea, quae tuis videbis oculis.

68 Reducet te Dominus classibus in AEgyptum per viam de qua dixit tibi ut eam amplius non videres. Ibi venderis inimicis tuis in servos et ancillas, et non erit qui emat.

Lucas 11:14-36

14 Et erat ejiciens daemonium, et illud erat mutum. Et cum ejecisset daemonium, locutus est mutus, et admiratae sunt turbae.

15 Quidam autem ex eis dixerunt: In Beelzebub principe daemoniorum ejicit daemonia.

16 Et alii tentantes, signum de caelo quaerebant ab eo.

17 Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.

18 Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ejus? quia dicitis in Beelzebub me ejicere daemonia.

19 Si autem ego in Beelzebub ejicio daemonia: filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt.

20 Porro si in digito Dei ejicio daemonia: profecto pervenit in vos regnum Dei.

21 Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quae possidet.

22 Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet.

23 Qui non est mecum, contra me est: et qui non colligit mecum, dispergit.

24 Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, quaerens requiem: et non inveniens dicit: Revertar in domum meam unde exivi.

25 Et cum venerit, invenit eam scopis mundatam, et ornatam.

26 Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus.

27 Factum est autem, cum haec diceret: extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi: Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti.

28 At ille dixit: Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud.

29 Turbis autem concurrentibus coepit dicere: Generatio haec, generatio nequam est: signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae.

30 Nam sicut fuit Jonas signum Ninivitis, ita erit et Filius hominis generationi isti.

31 Regina austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit illos: quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis: et ecce plus quam Salomon hic.

32 Viri Ninivitae surgent in judicio cum generatione hac, et condemnabunt illam: quia poenitentiam egerunt ad praedicationem Jonae, et ecce plus quam Jonas hic.

33 Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio: sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen videant.

34 Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit: si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit.

35 Vide ergo ne lumen quod in te est, tenebrae sint.

36 Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te.

Psalmi 77

77 Intellectus Asaph. Attendite, popule meus, legem meam; inclinate aurem vestram in verba oris mei.

Aperiam in parabolis os meum; loquar propositiones ab initio.

Quanta audivimus, et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis.

Non sunt occultata a filiis eorum in generatione altera, narrantes laudes Domini et virtutes ejus, et mirabilia ejus quae fecit.

Et suscitavit testimonium in Jacob, et legem posuit in Israel, quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis:

ut cognoscat generatio altera: filii qui nascentur et exsurgent, et narrabunt filiis suis,

ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei, et mandata ejus exquirant:

ne fiant, sicut patres eorum, generatio prava et exasperans; generatio quae non direxit cor suum, et non est creditus cum Deo spiritus ejus.

Filii Ephrem, intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli.

10 Non custodierunt testamentum Dei, et in lege ejus noluerunt ambulare.

11 Et obliti sunt benefactorum ejus, et mirabilium ejus quae ostendit eis.

12 Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra AEgypti, in campo Taneos.

13 Interrupit mare, et perduxit eos, et statuit aquas quasi in utre:

14 et deduxit eos in nube diei, et tota nocte in illuminatione ignis.

15 Interrupit petram in eremo, et adaquavit eos velut in abysso multa.

16 Et eduxit aquam de petra, et deduxit tamquam flumina aquas.

17 Et apposuerunt adhuc peccare ei; in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso.

18 Et tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis.

19 Et male locuti sunt de Deo; dixerunt: Numquid poterit Deus parare mensam in deserto?

20 quoniam percussit petram, et fluxerunt aquae, et torrentes inundaverunt. Numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo?

21 Ideo audivit Dominus et distulit; et ignis accensus est in Jacob, et ira ascendit in Israel:

22 quia non crediderunt in Deo, nec speraverunt in salutari ejus.

23 Et mandavit nubibus desuper, et januas caeli aperuit.

24 Et pluit illis manna ad manducandum, et panem caeli dedit eis.

25 Panem angelorum manducavit homo; cibaria misit eis in abundantia.

26 Transtulit austrum de caelo, et induxit in virtute sua africum.

27 Et pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata.

28 Et ceciderunt in medio castrorum eorum, circa tabernacula eorum.

29 Et manducaverunt, et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis:

30 non sunt fraudati a desiderio suo. Adhuc escae eorum erant in ore ipsorum,

31 et ira Dei ascendit super eos: et occidit pingues eorum, et electos Israel impedivit.

32 In omnibus his peccaverunt adhuc, et non crediderunt in mirabilibus ejus.

33 Et defecerunt in vanitate dies eorum, et anni eorum cum festinatione.

34 Cum occideret eos, quaerebant eum et revertebantur, et diluculo veniebant ad eum.

35 Et rememorati sunt quia Deus adjutor est eorum, et Deus excelsus redemptor eorum est.

36 Et dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei;

37 cor autem eorum non erat rectum cum eo, nec fideles habiti sunt in testamento ejus.

38 Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum, et non disperdet eos. Et abundavit ut averteret iram suam, et non accendit omnem iram suam.

39 Et recordatus est quia caro sunt, spiritus vadens et non rediens.

40 Quoties exacerbaverunt eum in deserto; in iram concitaverunt eum in inaquoso?

41 Et conversi sunt, et tentaverunt Deum, et sanctum Israel exacerbaverunt.

42 Non sunt recordati manus ejus, die qua redemit eos de manu tribulantis:

43 sicut posuit in AEgypto signa sua, et prodigia sua in campo Taneos;

44 et convertit in sanguinem flumina eorum, et imbres eorum, ne biberent.

45 Misit in eos coenomyiam, et comedit eos, et ranam, et disperdidit eos;

46 et dedit aerugini fructus eorum, et labores eorum locustae;

47 et occidit in grandine vineas eorum, et moros eorum in pruina;

48 et tradidit grandini jumenta eorum, et possessionem eorum igni;

49 misit in eos iram indignationis suae, indignationem, et iram, et tribulationem, immissiones per angelos malos.

50 Viam fecit semitae irae suae: non pepercit a morte animabus eorum, et jumenta eorum in morte conclusit:

51 et percussit omne primogenitum in terra AEgypti; primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham:

52 et abstulit sicut oves populum suum, et perduxit eos tamquam gregem in deserto:

53 et deduxit eos in spe, et non timuerunt, et inimicos eorum operuit mare.

54 Et induxit eos in montem sanctificationis suae, montem quem acquisivit dextera ejus; et ejecit a facie eorum gentes, et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis;

55 et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel.

56 Et tentaverunt, et exacerbaverunt Deum excelsum, et testimonia ejus non custodierunt.

57 Et averterunt se, et non servaverunt pactum: quemadmodum patres eorum, conversi sunt in arcum pravum.

58 In iram concitaverunt eum in collibus suis, et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt.

59 Audivit Deus, et sprevit, et ad nihilum redegit valde Israel.

60 Et repulit tabernaculum Silo, tabernaculum suum, ubi habitavit in hominibus.

61 Et tradidit in captivitatem virtutem eorum, et pulchritudinem eorum in manus inimici.

62 Et conclusit in gladio populum suum, et haereditatem suam sprevit.

63 Juvenes eorum comedit ignis, et virgines eorum non sunt lamentatae.

64 Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt, et viduae eorum non plorabantur.

65 Et excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino.

66 Et percussit inimicos suos in posteriora; opprobrium sempiternum dedit illis.

67 Et repulit tabernaculum Joseph, et tribum Ephraim non elegit:

68 sed elegit tribum Juda, montem Sion, quem dilexit.

69 Et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum, in terra quam fundavit in saecula.

70 Et elegit David, servum suum, et sustulit eum de gregibus ovium; de post foetantes accepit eum:

71 pascere Jacob servum suum, et Israel haereditatem suam.

72 Et pavit eos in innocentia cordis sui, et in intellectibus manuum suarum deduxit eos.

Proverbia 12:18

18 Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientiae: lingua autem sapientium sanitas est.