Old/New Testament
4 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
2 Loquere filiis Israel: Anima, quae peccaverit per ignorantiam, et de universis mandatis Domini, quae praecepit ut non fierent, quippiam fecerit:
3 si sacerdos, qui unctus est, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino:
4 et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ponetque manum super caput ejus, et immolabit eum Domino.
5 Hauriet quoque de sanguine vituli, inferens illum in tabernaculum testimonii.
6 Cumque intinxerit digitum in sanguine, asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii.
7 Ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino, quod est in tabernaculo testimonii: omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi.
8 Et adipem vituli auferet pro peccato, tam eum qui vitalia operit quam omnia quae intrinsecus sunt:
9 duos renunculos et reticulum quod est super eos juxta ilia, et adipem jecoris cum renunculis,
10 sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum: et adolebit ea super altare holocausti.
11 Pellem vero et omnes carnes, cum capite et pedibus et intestinis et fimo,
12 et reliquo corpore, efferet extra castra in locum mundum, ubi cineres effundi solent: incendetque ea super lignorum struem, quae in loco effusorum cinerum cremabuntur.
13 Quod si omnis turba Israel ignoraverit, et per imperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est,
14 et postea intellexerit peccatum suum, offeret pro peccato suo vitulum, adducetque eum ad ostium tabernaculi.
15 Et ponent seniores populi manus super caput ejus coram Domino. Immolatoque vitulo in conspectu Domini,
16 inferet sacerdos, qui unctus est, de sanguine ejus in tabernaculum testimonii,
17 tincto digito aspergens septies contra velum.
18 Ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo testimonii: reliquum autem sanguinem fundet juxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi testimonii.
19 Omnemque ejus adipem tollet, et adolebit super altare:
20 sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius: et rogante pro eis sacerdote, propitius erit eis Dominus.
21 Ipsum autem vitulum efferet extra castra, atque comburet sicut et priorem vitulum: quia est pro peccato multitudinis.
22 Si peccaverit princeps, et fecerit unum e pluribus per ignorantiam, quod Domini lege prohibetur:
23 et postea intellexerit peccatum suum, offeret hostiam Domino, hircum de capris immaculatum.
24 Ponetque manum suam super caput ejus: cumque immolaverit eum loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino, quia pro peccato est,
25 tinget sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato, tangens cornua altaris holocausti, et reliquum fundens ad basim ejus.
26 Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet: rogabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus, et dimittetur ei.
27 Quod si peccaverit anima per ignorantiam, de populo terrae, ut faciat quidquam de his, quae Domini lege prohibentur, atque delinquat,
28 et cognoverit peccatum suum, offeret capram immaculatam.
29 Ponetque manum super caput hostiae quae pro peccato est, et immolabit eam in loco holocausti.
30 Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo: et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus.
31 Omnem autem adipem auferens, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino: rogabitque pro eo, et dimittetur ei.
32 Sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato, ovem scilicet immaculatam:
33 ponet manum super caput ejus, et immolabit eam in loco ubi solent caedi holocaustorum hostiae.
34 Sumetque sacerdos de sanguine ejus digito suo, et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus.
35 Omnem quoque adipem auferens, sicut auferri solet adeps arietis, qui immolatur pro pacificis, cremabit super altare in incensum Domini: rogabitque pro eo, et pro peccato ejus, et dimittetur ei.
5 Si peccaverit anima, et audierit vocem jurantis, testisque fuerit quod aut ipse vidit, aut conscius est: nisi indicaverit, portabit iniquitatem suam.
2 Anima quae tetigerit aliquid immundum, sive quod occisum a bestia est, aut per se mortuum, aut quodlibet aliud reptile: et oblita fuerit immunditiae suae, rea est, et deliquit:
3 et si tetigerit quidquam de immunditia hominis juxta omnem impuritatem, qua pollui solet, oblitaque cognoverit postea, subjacebit delicto.
4 Anima, quae juraverit, et protulerit labiis suis, ut vel male quid faceret, vel bene, et idipsum juramento et sermone firmaverit, oblitaque postea intellexerit delictum suum,
5 agat poenitentiam pro peccato,
6 et offerat de gregibus agnam sive capram, orabitque pro ea sacerdos et pro peccato ejus.
7 Sin autem non potuerit offerre pecus, offerat duos turtures, vel duos pullos columbarum Domino, unum pro peccato, et alterum in holocaustum,
8 dabitque eos sacerdoti: qui primum offerens pro peccato, retorquebit caput ejus ad pennulas, ita ut collo haereat, et non penitus abrumpatur.
9 Et asperget de sanguine ejus parietem altaris; quidquid autem reliquum fuerit, faciet distillare ad fundamentum ejus, quia pro peccato est.
10 Alterum vero adolebit in holocaustum, ut fieri solet: rogabitque pro eo sacerdos et pro peccato ejus, et dimittetur ei.
11 Quod si non quiverit manus ejus duos offerre turtures, aut duos pullos columbarum, offeret pro peccato suo similae partem ephi decimam: non mittet in eam oleum, nec thuris aliquid imponet, quia pro peccato est.
12 Tradetque eam sacerdoti: qui plenum ex ea pugillum hauriens, cremabit super altare in monimentum ejus qui obtulerit,
13 rogans pro illo et expians: reliquam vero partem ipse habebit in munere.
14 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
15 Anima si praevaricans caeremonias, per errorem, in his quae Domino sunt sanctificata, peccaverit, offeret pro delicto suo arietem immaculatum de gregibus, qui emi potest duobus siclis, juxta pondus sanctuarii:
16 ipsumque quod intulit damni restituet, et quintam partem ponet supra, tradens sacerdoti, qui rogabit pro eo offerens arietem, et dimittetur ei.
17 Anima si peccaverit per ignorantiam, feceritque unum ex his quae Domini lege prohibentur, et peccati rea intellexerit iniquitatem suam,
18 offeret arietem immaculatum de gregibus sacerdoti, juxta mensuram aestimationemque peccati: qui orabit pro eo, quia nesciens fecerit: et dimittetur ei,
19 quia per errorem deliquit in Dominum.
29 Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur:
30 et tunc parebit signum Filii hominis in caelo: et tunc plangent omnes tribus terrae: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et majestate.
31 Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna: et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum.
32 Ab arbore autem fici discite parabolam: cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est aestas:
33 ita et vos cum videritis haec omnia, scitote quia prope est, in januis.
34 Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia haec fiant.
35 Caelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt.
36 De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum, nisi solus Pater.
37 Sicut autem in diebus Noe, ita erit et adventus Filii hominis:
38 sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noe in arcam,
39 et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis.
40 Tunc duo erunt in agro: unus assumetur, et unus relinquetur.
41 Duae molentes in mola: una assumetur, et una relinquetur.
42 Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.
43 Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.
44 Ideo et vos estote parati: quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.
45 Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore?
46 Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem.
47 Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum.
48 Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram fecit dominus meus venire:
49 et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis:
50 veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat:
51 et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis: illic erit fletus et stridor dentium.