Old/New Testament
17 Spiritus meus attenuabitur; dies mei breviabuntur: et solum mihi superest sepulchrum.
2 Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus.
3 Libera me, Domine, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me.
4 Cor eorum longe fecisti a disciplina: propterea non exaltabuntur.
5 Praedam pollicetur sociis, et oculi filiorum ejus deficient.
6 Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis.
7 Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in nihilum redacta sunt.
8 Stupebunt justi super hoc, et innocens contra hypocritam suscitabitur.
9 Et tenebit justus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem.
10 Igitur omnes vos convertimini, et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem.
11 Dies mei transierunt; cogitationes meae dissipatae sunt, torquentes cor meum.
12 Noctem verterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem.
13 Si sustinuero, infernus domus mea est, et in tenebris stravi lectulum meum.
14 Putredini dixi: Pater meus es; Mater mea, et soror mea, vermibus.
15 Ubi est ergo nunc praestolatio mea? et patientiam meam quis considerat?
16 In profundissimum infernum descendent omnia mea: putasne saltem ibi erit requies mihi?
18 Respondens autem Baldad Suhites, dixit:
2 Usque ad quem finem verba jactabitis? intelligite prius, et sic loquamur.
3 Quare reputati sumus ut jumenta, et sorduimus coram vobis?
4 Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo?
5 Nonne lux impii extinguetur, nec splendebit flamma ignis ejus?
6 Lux obtenebrescet in tabernaculo illius, et lucerna quae super eum est extinguetur.
7 Arctabuntur gressus virtutis ejus, et praecipitabit eum consilium suum.
8 Immisit enim in rete pedes suos, et in maculis ejus ambulat.
9 Tenebitur planta illius laqueo, et exardescet contra eum sitis.
10 Abscondita est in terra pedica ejus, et decipula illius super semitam.
11 Undique terrebunt eum formidines, et involvent pedes ejus.
12 Attenuetur fame robur ejus, et inedia invadat costas illius.
13 Devoret pulchritudinem cutis ejus; consumat brachia illius primogenita mors.
14 Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus, et calcet super eum, quasi rex, interitus.
15 Habitent in tabernaculo illius socii ejus qui non est; aspergatur in tabernaculo ejus sulphur.
16 Deorsum radices ejus siccentur: sursum autem atteratur messis ejus.
17 Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen ejus in plateis.
18 Expellet eum de luce in tenebras, et de orbe transferet eum.
19 Non erit semen ejus, neque progenies in populo suo, nec ullae reliquiae in regionibus ejus.
20 In die ejus stupebunt novissimi, et primos invadet horror.
21 Haec sunt ergo tabernacula iniqui, et iste locus ejus qui ignorat Deum.
19 Respondens autem Job, dixit:
2 Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus?
3 En decies confunditis me, et non erubescitis opprimentes me.
4 Nempe etsi ignoravi, mecum erit ignorantia mea.
5 At vos contra me erigimini, et arguitis me opprobriis meis.
6 Saltem nunc intelligite quia Deus non aequo judicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit.
7 Ecce clamabo, vim patiens, et nemo audiet; vociferabor, et non est qui judicet.
8 Semitam meam circumsepsit, et transire non possum: et in calle meo tenebras posuit.
9 Spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo.
10 Destruxit me undique, et pereo: et quasi evulsae arbori abstulit spem meam.
11 Iratus est contra me furor ejus, et sic me habuit quasi hostem suum.
12 Simul venerunt latrones ejus, et fecerunt sibi viam per me, et obsederunt in gyro tabernaculum meum.
13 Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me.
14 Dereliquerunt me propinqui mei, et qui me noverant obliti sunt mei.
15 Inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum.
16 Servum meum vocavi, et non respondit: ore proprio deprecabar illum.
17 Halitum meum exhorruit uxor mea, et orabam filios uteri mei.
18 Stulti quoque despiciebant me: et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi.
19 Abominati sunt me quondam consiliarii mei, et quem maxime diligebam, aversatus est me.
20 Pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos.
21 Miseremini mei, miseremini mei saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me.
22 Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini?
23 Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei? quis mihi det ut exarentur in libro
24 stylo ferreo et plumbi lamina, vel celte sculpantur in silice?
25 Scio enim quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum:
26 et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum:
27 quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius: reposita est haec spes mea in sinu meo.
28 Quare ergo nunc dicitis: Persequamur eum, et radicem verbi inveniamus contra eum?
29 Fugite ergo a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est: et scitote esse judicium.
10 Vir autem quidam erat in Caesarea, nomine Cornelius, centurio cohortis quae dicitur Italica,
2 religiosus, ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper.
3 Is vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, angelum Dei introeuntem ad se, et dicentem sibi: Corneli.
4 At ille intuens eum, timore correptus, dixit: Quid est, domine? Dixit autem illi: Orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei.
5 Et nunc mitte viros in Joppen, et accersi Simonem quemdam, qui cognominatur Petrus:
6 hic hospitatur apud Simonem quemdam coriarium, cujus est domus juxta mare: hic dicet tibi quid te oporteat facere.
7 Et cum discessisset angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant.
8 Quibus cum narrasset omnia, misit illos in Joppen.
9 Postera autem die, iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam.
10 Et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem illis, cecidit super eum mentis excessus:
11 et vidit caelum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quatuor initiis submitti de caelo in terram,
12 in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terrae, et volatilia caeli.
13 Et facta est vox ad eum: Surge, Petre: occide, et manduca.
14 Ait autem Petrus: Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum.
15 Et vox iterum secundo ad eum: Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris.
16 Hoc autem factum est per ter: et statim receptum est vas in caelum.
17 Et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset, ecce viri qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis astiterunt ad januam.
18 Et cum vocassent, interrogabant, si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium.
19 Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei: Ecce viri tres quaerunt te.
20 Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans: quia ego misi illos.
21 Descendens autem Petrus ad viros, dixit: Ecce ego sum, quem quaeritis: quae causa est, propter quam venistis?
22 Qui dixerunt: Cornelius centurio, vir justus et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Judaeorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te.
23 Introducens ergo eos, recepit hospitio. Sequenti autem die, surgens profectus est cum illis, et quidam ex fratribus ab Joppe comitati sunt eum.