Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Old/New Testament

Each day includes a passage from both the Old Testament and New Testament.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
I Regum 14-15

14 In tempore illo aegrotavit Abia filius Jeroboam.

Dixitque Jeroboam uxori suae: Surge, et commuta habitum, ne cognoscaris quod sis uxor Jeroboam, et vade in Silo, ubi est Ahias propheta, qui locutus est mihi quod regnaturus essem super populum hunc.

Tolle quoque in manu tua decem panes, et crustulam, et vas mellis, et vade ad illum: ipse enim indicabit tibi quid eventurum sit puero huic.

Fecit ut dixerat, uxor Jeroboam: et consurgens abiit in Silo, et venit in domum Ahiae: at ille non poterat videre, quia caligaverant oculi ejus prae senectute.

Dixit autem Dominus ad Ahiam: Ecce uxor Jeroboam ingreditur ut consulat te super filio suo qui aegrotat: haec et haec loqueris ei. Cum ergo illa intraret, et dissimularet se esse quae erat,

audivit Ahias sonitum pedum ejus introeuntis per ostium, et ait: Ingredere, uxor Jeroboam: quare aliam te esse simulas? ego autem missus sum ad te durus nuntius.

Vade, et dic Jeroboam: Haec dicit Dominus Deus Israel: Quia exaltavi te de medio populi, et dedi te ducem super populum meum Israel,

et scidi regnum domus David, et dedi illud tibi, et non fuisti sicut servus meus David, qui custodivit mandata mea, et secutus est me in toto corde suo, faciens quod placitum esset in conspectu meo:

sed operatus es mala super omnes qui fuerunt ante te, et fecisti tibi deos alienos et conflatiles, ut me ad iracundiam provocares, me autem projecisti post corpus tuum:

10 idcirco ecce ego inducam mala super domum Jeroboam, et percutiam de Jeroboam mingentem ad parietem, et clausum, et novissimum in Israel: et mundabo reliquias domus Jeroboam, sicut mundari solet fimus usque ad purum.

11 Qui mortui fuerint de Jeroboam in civitate, comedent eos canes: qui autem mortui fuerint in agro, vorabunt eos aves caeli: quia Dominus locutus est.

12 Tu igitur surge, et vade in domum tuam: et in ipso introitu pedum tuorum in urbem, morietur puer,

13 et planget eum omnis Israel, et sepeliet: iste enim solus inferetur de Jeroboam in sepulchrum, quia inventus est super eo sermo bonus a Domino Deo Israel in domo Jeroboam.

14 Constituet autem sibi Dominus regem super Israel, qui percutiet domum Jeroboam in hac die, et in hoc tempore:

15 et percutiet Dominus Deus Israel, sicut moveri solet arundo in aqua: et evellet Israel de terra bona hac, quam dedit patribus eorum, et ventilabit eos trans flumen: quia fecerunt sibi lucos, ut irritarent Dominum.

16 Et tradet Dominus Israel propter peccata Jeroboam, qui peccavit, et peccare fecit Israel.

17 Surrexit itaque uxor Jeroboam, et abiit, et venit in Thersa: cumque illa ingrederetur limen domus, puer mortuus est,

18 et sepelierunt eum. Et planxit eum omnis Israel juxta sermonem Domini, quem locutus est in manu servi sui Ahiae prophetae.

19 Reliqua autem verborum Jeroboam, quomodo pugnaverit, et quomodo regnaverit, ecce scripta sunt in libro verborum dierum regum Israel.

20 Dies autem quibus regnavit Jeroboam, viginti duo anni sunt: et dormivit cum patribus suis, regnavitque Nadab filius ejus pro eo.

21 Porro Roboam filius Salomonis regnavit in Juda. Quadraginta et unius anni erat Roboam cum regnare coepisset: decem et septem annos regnavit in Jerusalem civitate, quam elegit Dominus ut poneret nomen suum ibi, ex omnibus tribubus Israel. Nomen autem matris ejus Naama Ammanitis.

22 Et fecit Judas malum coram Domino, et irritaverunt eum super omnibus quae fecerant patres eorum in peccatis suis quae peccaverunt.

23 AEdificaverunt enim et ipsi sibi aras, et statuas, et lucos super omnem collem excelsum, et subter omnem arborem frondosam:

24 sed et effeminati fuerunt in terra, feceruntque omnes abominationes gentium quas attrivit Dominus ante faciem filiorum Israel.

25 In quinto autem anno regni Roboam, ascendit Sesac rex AEgypti in Jerusalem,

26 et tulit thesauros domus Domini, et thesauros regios, et universa diripuit: scuta quoque aurea, quae fecerat Salomon:

27 pro quibus fecit rex Roboam scuta aerea, et tradidit ea in manum ducum scutariorum, et eorum qui excubabant ante ostium domus regis.

28 Cumque ingrederetur rex in domum Domini, portabant ea qui praeeundi habebant officium: et postea reportabant ad armamentarium scutariorum.

29 Reliqua autem sermonum Roboam, et omnia quae fecit, ecce scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda.

30 Fuitque bellum inter Roboam et Jeroboam cunctis diebus.

31 Dormivitque Roboam cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David: nomen autem matris ejus Naama Ammanitis: et regnavit Abiam filius ejus pro eo.

15 Igitur in octavodecimo anno regni Jeroboam filii Nabat, regnavit Abiam super Judam.

Tribus annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Maacha filia Abessalom.

Ambulavitque in omnibus peccatis patris sui, quae fecerat ante eum: nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus.

Sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Jerusalem, ut suscitaret filium ejus post eum, et statueret Jerusalem:

eo quod fecisset David rectum in oculis Domini, et non declinasset ab omnibus quae praeceperat ei cunctis diebus vitae suae, excepto sermone Uriae Hethaei.

Attamen bellum fuit inter Roboam et Jeroboam omni tempore vitae ejus.

Reliqua autem sermonum Abiam, et omnia quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda? Fuitque praelium inter Abiam et inter Jeroboam.

Et dormivit Abiam cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David, regnavitque Asa filius ejus pro eo.

In anno ergo vigesimo Jeroboam regis Israel regnavit Asa rex Juda,

10 et quadraginta et uno anno regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Maacha filia Abessalom.

11 Et fecit Asa rectum ante conspectum Domini, sicut David pater ejus:

12 et abstulit effeminatos de terra, purgavitque universas sordes idolorum quae fecerant patres ejus.

13 Insuper et Maacham matrem suam amovit, ne esset princeps in sacris Priapi, et in luco ejus quem consecraverat: subvertitque specum ejus, et confregit simulacrum turpissimum, et combussit in torrente Cedron:

14 excelsa autem non abstulit. Verumtamen cor Asa perfectum erat cum Domino cunctis diebus suis:

15 et intulit ea quae sanctificaverat pater suus, et voverat, in domum Domini, argentum, et aurum, et vasa.

16 Bellum autem erat inter Asa, et Baasa regem Israel cunctis diebus eorum.

17 Ascendit quoque Baasa rex Israel in Judam, et aedificavit Rama, ut non posset quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Juda.

18 Tollens itaque Asa omne argentum et aurum quod remanserat in thesauris domus Domini, et in thesauris domus regiae, et dedit illud in manus servorum suorum: et misit ad Benadad filium Tabremon filii Hezion, regem Syriae, qui habitabat in Damasco, dicens:

19 Foedus est inter me et te, et inter patrem meum et patrem tuum: ideo misi tibi munera, argentum et aurum: et peto ut venias, et irritum facias foedus quod habes cum Baasa rege Israel, et recedat a me.

20 Acquiescens Benadad regi Asa, misit principes exercitus sui in civitates Israel, et percusserunt Ahion, et Dan, et Abeldomum Maacha, et universam Cenneroth, omnem scilicet terram Nephthali.

21 Quod cum audisset Baasa, intermisit aedificare Rama, et reversus est in Thersa.

22 Rex autem Asa nuntium misit in omnem Judam, dicens: Nemo sit excusatus. Et tulerunt lapides de Rama, et ligna ejus, quibus aedificaverat Baasa, et exstruxit de eis rex Asa Gabaa Benjamin, et Maspha.

23 Reliqua autem omnium sermonum Asa, et universae fortitudines ejus, et cuncta quae fecit, et civitates quas exstruxit, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda? Verumtamen in tempore senectutis suae doluit pedes.

24 Et dormivit cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David patris sui. Regnavitque Josaphat filius ejus pro eo.

25 Nadab vero filius Jeroboam regnavit super Israel anno secundo Asa regis Juda: regnavitque super Israel duobus annis.

26 Et fecit quod malum est in conspectu Domini, et ambulavit in viis patris sui, et in peccatis ejus quibus peccare fecit Israel.

27 Insidiatus est autem ei Baasa filius Ahiae de domo Issachar, et percussit eum in Gebbethon, quae est urbs Philisthinorum: siquidem Nadab et omnis Israel obsidebant Gebbethon.

28 Interfecit ergo illum Baasa in anno tertio Asa regis Juda, et regnavit pro eo.

29 Cumque regnasset, percussit omnem domum Jeroboam: non dimisit ne unam quidem animam de semine ejus donec deleret eum, juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiae Silonitis,

30 propter peccata Jeroboam, quae peccaverat, et quibus peccare fecerat Israel: et propter delictum quo irritaverat Dominum Deum Israel.

31 Reliqua autem sermonum Nadab, et omnia quae operatus est, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israel?

32 Fuitque bellum inter Asa, et Baasa regem Israel, cunctis diebus eorum.

33 Anno tertio Asa regis Juda, regnavit Baasa filius Ahiae super omnem Israel in Thersa, viginti quatuor annis.

34 Et fecit malum coram Domino, ambulavitque in via Jeroboam, et in peccatis ejus quibus peccare fecit Israel.

Lucas 22:31-46

31 Ait autem Dominus: Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum:

32 ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos.

33 Qui dixit ei: Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire.

34 At ille dixit: Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et dixit eis:

35 Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis?

36 At illi dixerunt: Nihil. Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet sacculum, tollat; similiter et peram: et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium.

37 Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me: Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea quae sunt de me finem habent.

38 At illi dixerunt: Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis: Satis est.

39 Et egressus ibat secundum consuetudinem in monte Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli.

40 Et cum pervenisset ad locum, dixit illis: Orate ne intretis in tentationem.

41 Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis: et positis genibus orabat,

42 dicens: Pater, si vis, transfer calicem istum a me: verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat.

43 Apparuit autem illi angelus de caelo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat.

44 Et factus est sudor ejus sicut guttae sanguinis decurrentis in terram.

45 Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes prae tristitia.

46 Et ait illis: Quid dormitis? surgite, orate, ne intretis in tentationem.