Old/New Testament
32 Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa, et erat illis in jumentis infinita substantia. Cumque vidissent Jazer et Galaad aptas animalibus alendis terras,
2 venerunt ad Moysen, et ad Elezarum sacerdotem, et principes multitudinis, atque dixerunt:
3 Ataroth, et Dibon, et Jazer, et Nemra, Hesebon, et Eleale, et Saban, et Nebo, et Beon,
4 terra, quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israel, regio uberrima est ad pastum animalium: et nos servi tui habemus jumenta plurima,
5 precamurque si invenimus gratiam coram te, ut des nobis famulis tuis eam in possessionem, nec facias nos transire Jordanem.
6 Quibus respondit Moyses: Numquid fratres vestri ibunt ad pugnam, et vos hic sedebitis?
7 cur subvertitis mentes filiorum Israel, ne transire audeant in locum, quem eis daturus est Dominus?
8 Nonne ita egerunt patres vestri, quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram?
9 cumque venissent usque ad Vallem botri, lustrata omni regione, subverterunt cor filiorum Israel, ut non intrarent fines, quos eis Dominus dedit.
10 Qui iratus juravit, dicens:
11 Si videbunt homines isti, qui ascenderunt ex AEgypto a viginti annis et supra, terram, quam sub juramento pollicitus sum Abraham, Isaac, et Jacob: et noluerunt sequi me,
12 praeter Caleb filium Jephone Cenezaeum, et Josue filium Nun: isti impleverunt voluntatem meam.
13 Iratusque Dominus adversum Israel, circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, quae fecerat malum in conspectu ejus.
14 Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris, incrementa et alumni hominum peccatorum, ut augeretis furorem Domini contra Israel.
15 Quod si nolueritis sequi eum, in solitudine populum derelinquet, et vos causa eritis necis omnium.
16 At illi prope accedentes, dixerunt: Caulas ovium fabricabimus, et stabula jumentorum, parvulis quoque nostris urbes munitas:
17 nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad praelium ante filios Israel, donec introducamus eos ad loca sua. Parvuli nostri, et quidquid habere possumus, erunt in urbibus muratis, propter habitatorum insidias.
18 Non revertemur in domos nostras, usque dum possideant filii Israel haereditatem suam:
19 nec quidquam quaeremus trans Jordanem, quia jam habemus nostram possessionem in orientali ejus plaga.
20 Quibus Moyses ait: Si facitis quod promittitis, expediti pergite coram Domino ad pugnam:
21 et omnis vir bellator armatus Jordanem transeat, donec subvertat Dominus inimicos suos,
22 et subjiciatur ei omnis terra: tunc eritis inculpabiles apud Dominum et apud Israel, et obtinebitis regiones, quas vultis, coram Domino.
23 Sin autem quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Deum: et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos.
24 AEdificate ergo urbes parvulis vestris, et caulas, et stabula ovibus ac jumentis: et quod polliciti estis, implete.
25 Dixeruntque filii Gad et Ruben ad Moysen: Servi tui sumus: faciemus quod jubet dominus noster.
26 Parvulos nostros, et mulieres, et pecora, ac jumenta relinquemus in urbibus Galaad:
27 nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum, sicut tu, domine, loqueris.
28 Praecepit ergo Moyses Eleazaro sacerdoti, et Josue filio Nun, et principibus familiarum per tribus Israel, et dixit ad eos:
29 Si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Jordanem omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit terra subjecta, date eis Galaad in possessionem.
30 Sin autem noluerint transire armati vobiscum in terram Chanaan, inter vos habitandi accipiant loca.
31 Responderuntque filii Gad et filii Ruben: Sicut locutus est Dominus servis suis, ita faciemus:
32 ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan, et possessionem jam suscepisse nos confitemur trans Jordanem.
33 Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben, et dimidiae tribui Manasse filii Joseph, regnum Sehon regis Amorrhaei, et regnum Og regis Basan, et terram eorum cum urbibus suis per circuitum.
34 Igitur exstruxerunt filii Gad, Dibon, et Ataroth, et Aroer,
35 et Etroth, et Sophan, et Jazer, et Jegbaa,
36 et Bethnemra, et Betharan, urbes munitas, et caulas pecoribus suis.
37 Filii vero Ruben aedificaverunt Hesebon, et Eleale, et Cariathaim,
38 et Nabo, et Baalmeon versis nominibus, Sabama quoque: imponentes vocabula urbibus, quas exstruxerunt.
39 Porro filii Machir filii Manasse, perrexerunt in Galaad, et vastaverunt eam interfecto Amorrhaeo habitatore ejus.
40 Dedit ergo Moyses terram Galaad Machir filio Manasse, qui habitavit in ea.
41 Jair autem filius Manasse abiit, et occupavit vicos ejus, quos appellavit Havoth Jair, id est, Villas Jair.
42 Nobe quoque perrexit, et apprehendit Chanath cum viculis suis: vocavitque eam ex nomine suo Nobe.
33 Hae sunt mansiones filiorum Israel, qui egressi sunt de AEgypto per turmas suas in manu Moysi et Aaron,
2 quas descripsit Moyses juxta castrorum loca, quae Domini jussione mutabant.
3 Profecti igitur de Ramesse mense primo, quintadecima die mensis primi, altera die Phase, filii Israel in manu excelsa, videntibus cunctis AEgyptiis,
4 et sepelientibus primogenitos, quos percusserat Dominus (nam et in diis eorum exercuerat ultionem),
5 castrametati sunt in Soccoth.
6 Et de Soccoth venerunt in Etham, quae est in extremis finibus solitudinis.
7 Inde egressi venerunt contra Phihahiroth, quae respicit Beelsephon, et castrametati sunt ante Magdalum.
8 Profectique de Phihahiroth, transierunt per medium mare in solitudinem: et ambulantes tribus diebus per desertum Etham, castrametati sunt in Mara.
9 Profectique de Mara, venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum, et palmae septuaginta: ibique castrametati sunt.
10 Sed et inde egressi, fixerunt tentoria super mare Rubrum. Profectique de mari Rubro,
11 castrametati sunt in deserto Sin.
12 Unde egressi, venerunt in Daphca.
13 Profectique de Daphca, castrametati sunt in Alus.
14 Egressique de Alus, in Raphidim fixere tentoria, ubi populo defuit aqua ad bibendum.
15 Profectique de Raphidim, castrametati sunt in deserto Sinai.
16 Sed et de solitudine Sinai egressi, venerunt ad sepulchra concupiscentiae.
17 Profectique de sepulchris concupiscentiae, castrametati sunt in Haseroth.
18 Et de Haseroth venerunt in Rethma.
19 Profectique de Rethma, castrametati sunt in Remmomphares.
20 Unde egressi venerunt in Lebna.
21 De Lebna castrametati sunt in Ressa.
22 Egressique de Ressa, venerunt in Ceelatha.
23 Unde profecti, castrametati sunt in monte Sepher.
24 Egressi de monte Sepher, venerunt in Arada.
25 Inde proficiscentes, castrametati sunt in Maceloth.
26 Profectique de Maceloth, venerunt in Thahath.
27 De Thahath, castrametati sunt in Thare.
28 Unde egressi, fixere tentoria in Methca.
29 Et de Methca, castrametati sunt in Hesmona.
30 Profectique de Hesmona, venerunt in Moseroth.
31 Et de Moseroth, castrametati sunt in Benejaacan.
32 Profectique de Benejaacan, venerunt in montem Gadgad.
33 Unde profecti, castrametati sunt in Jetebatha.
34 Et de Jetebatha venerunt in Hebrona.
35 Egressique de Hebrona, castrametati sunt in Asiongaber.
36 Inde profecti, venerunt in desertum Sin, haec est Cades.
37 Egressique de Cades, castrametati sunt in monte Hor, in extremis finibus terrae Edom.
38 Ascenditque Aaron sacerdos in montem Hor jubente Domino: et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israel ex AEgypto, mense quinto, prima die mensis,
39 cum esset annorum centum viginti trium.
40 Audivitque Chananaeus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, in terram Chanaan venisse filios Israel.
41 Et profecti de monte Hor, castrametati sunt in Salmona.
42 Unde egressi, venerunt in Phunon.
43 Profectique de Phunon, castrametati sunt in Oboth.
44 Et de Oboth venerunt in Ijeabarim, quae est in finibus Moabitarum.
45 Profectique de Ijeabarim, fixere tentoria in Dibongad.
46 Unde egressi, castrametati sunt in Helmondeblathaim.
47 Egressique de Helmondeblathaim, venerunt ad montes Abarim contra Nabo.
48 Profectique de montibus Abarim, transierunt ad campestria Moab, supra Jordanem, contra Jericho.
49 Ibique castrametati sunt de Bethsimoth usque ad Abelsatim in planioribus locis Moabitarum.
50 Ubi locutus est Dominus ad Moysen:
51 Praecipe filiis Israel, et dic ad eos: Quando transieritis Jordanem, intrantes terram Chanaan,
52 disperdite cunctos habitatores terrae illius: confringite titulos, et statuas comminuite, atque omnia excelsa vastate,
53 mundantes terram, et habitantes in ea. Ego enim dedi vobis illam in possessionem,
54 quam dividetis vobis sorte. Pluribus dabitis latiorem, et paucis angustiorem. Singulis ut sors ceciderit, ita tribuetur haereditas. Per tribus et familias possessio dividetur.
55 Sin autem nolueritis interficere habitatores terrae: qui remanserint, erunt vobis quasi clavi in oculis, et lanceae in lateribus, et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae:
56 et quidquid illis cogitaveram facere, vobis faciam.
34 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
2 Praecipe filiis Israel, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram Chanaan, et in possessionem vobis sorte ceciderit, his finibus terminabitur.
3 Pars meridiana incipiet a solitudine Sin, quae est juxta Edom: et habebit terminos contra orientem mare salsissimum.
4 Qui circuibunt australem plagam per ascensum Scorpionis, ita ut transeant in Senna, et perveniant a meridie usque ad Cadesbarne, unde egredientur confinia ad villam nomine Adar, et tendent usque ad Asemona.
5 Ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem AEgypti, et maris magni littore finietur.
6 Plaga autem occidentalis a mari magno incipiet, et ipso fine claudetur.
7 Porro ad septentrionalem plagam a mari magno termini incipient, pervenientes usque ad montem altissimum,
8 a quo venient in Emath usque ad terminos Sedada:
9 ibuntque confinia usque ad Zephrona, et villam Enan. Hi erunt termini in parte aquilonis.
10 Inde metabuntur fines contra orientalem plagam de villa Enan usque Sephama,
11 et de Sephama descendent termini in Rebla contra fontem Daphnim: inde pervenient contra orientem ad mare Cenereth,
12 et tendent usque ad Jordanem, et ad ultimum salsissimo claudentur mari. Hanc habebitis terram per fines suos in circuitu.
13 Praecepitque Moyses filiis Israel, dicens: Haec erit terra, quam possidebitis sorte, et quam jussit Dominus dari novem tribubus, et dimidiae tribui.
14 Tribus enim filiorum Ruben per familias suas, et tribus filiorum Gad juxta cognationum numerum, media quoque tribus Manasse,
15 id est, duae semis tribus, acceperunt partem suam trans Jordanem contra Jericho ad orientalem plagam.
16 Et ait Dominus ad Moysen:
17 Haec sunt nomina virorum qui terram vobis divident, Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun,
18 et singuli principes de tribubus singulis,
19 quorum ista sunt vocabula. De tribu Juda, Caleb filius Jephone.
20 De tribu Simeon, Samuel filius Ammiud.
21 De tribu Benjamin, Elidad filius Chaselon.
22 De tribu filiorum Dan, Bocci filius Jogli.
23 Filiorum Joseph de tribu Manasse, Hanniel filius Ephod.
24 De tribu Ephraim, Camuel filius Sephthan.
25 De tribu Zabulon, Elisaphan filius Pharnach.
26 De tribu Issachar, dux Phaltiel filius Ozan.
27 De tribu Aser, Ahiud filius Salomi.
28 De tribu Nephthali, Phedael filius Ammiud.
29 Hi sunt, quibus praecepit Dominus ut dividerent filiis Israel terram Chanaan.
30 Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis: Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget.
31 At illi ignorabant verbum: et timebant interrogare eum.
32 Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos: Quid in via tractabatis?
33 At illi tacebant: siquidem in via inter se disputaverunt: quis eorum major esset.
34 Et residens vocavit duodecim, et ait illis: Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister.
35 Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum: quem cum complexus esset, ait illis:
36 Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit: et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui misit me.
37 Respondit illi Joannes, dicens: Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem daemonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum.
38 Jesus autem ait: Nolite prohibere eum: nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me:
39 qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
40 Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo, quia Christi estis: amen dico vobis, non perdet mercedem suam.
41 Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me: bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur.
42 Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem,
43 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
44 Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis,
45 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
46 Quod si oculus tuus scandalizat te, ejice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis,
47 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
48 Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur.
49 Bonum est sal: quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos.