Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Old/New Testament

Each day includes a passage from both the Old Testament and New Testament.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Exodus 7-8

Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce constitui te Deum Pharaonis: et Aaron frater tuus erit propheta tuus.

Tu loqueris ei omnia quae mando tibi: et ille loquetur ad Pharaonem, ut dimittat filios Israel de terra sua.

Sed ego indurabo cor ejus, et multiplicabo signa et ostenta mea in terra AEgypti,

et non audiet vos: immittamque manum meam super AEgyptum, et educam exercitum et populum meum filios Israel de terra AEgypti per judicia maxima.

Et scient AEgyptii quia ego sum Dominus qui extenderim manum meam super AEgyptum, et eduxerim filios Israel de medio eorum.

Fecit itaque Moyses et Aaron sicut praeceperat Dominus: ita egerunt.

Erat autem Moyses octoginta annorum, et Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad Pharaonem.

Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron:

Cum dixerit vobis Pharao, Ostendite signa: dices ad Aaron: Tolle virgam tuam, et projice eam coram Pharaone, ac vertetur in colubrum.

10 Ingressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut praeceperat Dominus: tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis ejus, quae versa est in colubrum.

11 Vocavit autem Pharao sapientes et maleficos: et fecerunt etiam ipsi per incantationes aegyptiacas et arcana quaedam similiter.

12 Projeceruntque singuli virgas suas, quae versae sunt in dracones: sed devoravit virga Aaron virgas eorum.

13 Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut praeceperat Dominus.

14 Dixit autem Dominus ad Moysen: Ingravatum est cor Pharaonis: non vult dimittere populum.

15 Vade ad eum mane, ecce egredietur ad aquas: et stabis in occursum ejus super ripam fluminis: et virgam quae conversa est in draconem, tolles in manu tua.

16 Dicesque ad eum: Dominus Deus Hebraeorum misit me ad te, dicens: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto: et usque ad praesens audire noluisti.

17 Haec igitur dicit Dominus: In hoc scies quod sim Dominus: ecce percutiam virga, quae in manu mea est, aquam fluminis, et vertetur in sanguinem.

18 Pisces quoque, qui sunt in fluvio, morientur, et computrescent aquae, et affligentur AEgyptii bibentes aquam fluminis.

19 Dixit quoque Dominus ad Moysen: Dic ad Aaron: Tolle virgam tuam, et extende manum tuam super aquas AEgypti, et super fluvios eorum, et rivos ac paludes, et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem: et sit cruor in omni terra AEgypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis.

20 Feceruntque Moyses et Aaron sicut praeceperat Dominus: et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharaone et servis ejus: quae versa est in sanguinem.

21 Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt: computruitque fluvius, et non poterant AEgyptii bibere aquam fluminis, et fuit sanguis in tota terra AEgypti.

22 Feceruntque similiter malefici AEgyptiorum incantationibus suis: et induratum est cor Pharaonis, nec audivit eos, sicut praeceperat Dominus.

23 Avertitque se, et ingressus est domum suam, nec apposuit cor etiam hac vice.

24 Foderunt autem omnes AEgyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent: non enim poterant bibere de aqua fluminis.

25 Impletique sunt septem dies, postquam percussit Dominus fluvium.

Dixit quoque Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem, et dices ad eum: Haec dicit Dominus: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi:

sin autem nolueris dimittere, ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis,

et ebulliet fluvius ranas: quae ascendent, et ingredientur domum tuam, et cubiculum lectuli tui, et super stratum tuum, et in domos servorum tuorum, et in populum tuum, et in furnos tuos, et in reliquias ciborum tuorum:

et ad te, et ad populum tuum, et ad omnes servos tuos intrabunt ranae.

Dixitque Dominus ad Moysen: Dic ad Aaron: Extende manum tuam super fluvios ac super rivos et paludes, et educ ranas super terram AEgypti.

Et extendit Aaron manum super aquas AEgypti, et ascenderunt ranae, operueruntque terram AEgypti.

Fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter, eduxeruntque ranas super terram AEgypti.

Vocavit autem Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis: Orate Dominum ut auferat ranas a me et a populo meo, et dimittam populum ut sacrificet Domino.

Dixitque Moyses ad Pharaonem: Constitue mihi quando deprecer pro te, et pro servis tuis, et pro populo tuo, ut abigantur ranae a te, et a domo tua, et a servis tuis, et a populo tuo: et tantum in flumine remaneant.

10 Qui respondit: Cras. At ille: Juxta, inquit, verbum tuum faciam: ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster.

11 Et recedent ranae a te, et a domo tua, et a servis tuis, et a populo tuo: et tantum in flumine remanebunt.

12 Egressique sunt Moyses et Aaron a Pharaone: et clamavit Moyses ad Dominum pro sponsione ranarum quam condixerat Pharaoni.

13 Fecitque Dominus juxta verbum Moysi: et mortuae sunt ranae de domibus, et de villis, et de agris.

14 Congregaveruntque eas in immensos aggeres, et computruit terra.

15 Videns autem Pharao quod data esset requies, ingravavit cor suum, et non audivit eos, sicut praeceperat Dominus.

16 Dixitque Dominus ad Moysen: Loquere ad Aaron: Extende virgam tuam, et percute pulverem terrae: et sint sciniphes in universa terra AEgypti.

17 Feceruntque ita. Et extendit Aaron manum, virgam tenens: percussitque pulverem terrae, et facti sunt sciniphes in hominibus, et in jumentis: omnis pulvis terrae versus est in sciniphes per totam terram AEgypti.

18 Feceruntque similiter malefici incantationibus suis, ut educerent sciniphes, et non potuerunt: erantque sciniphes tam in hominibus quam in jumentis.

19 Et dixerunt malefici ad Pharaonem: Digitus Dei est hic; induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos sicut praeceperat Dominus.

20 Dixit quoque Dominus ad Moysen: Consurge diluculo, et sta coram Pharaone: egredietur enim ad aquas: et dices ad eum: Haec dicit Dominus: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.

21 Quod si non dimiseris eum, ecce ego immittam in te, et in servos tuos, et in populum tuum, et in domos tuas, omne genus muscarum: et implebuntur domus AEgyptiorum muscis diversi generis, et universa terra in qua fuerint.

22 Faciamque mirabilem in die illa terram Gessen, in qua populus meus est, ut non sint ibi muscae: et scias quoniam ego Dominus in medio terrae.

23 Ponamque divisionem inter populum meum et populum tuum: cras erit signum istud.

24 Fecitque Dominus ita. Et venit musca gravissima in domos Pharaonis et servorum ejus, et in omnem terram AEgypti: corruptaque est terra ab hujuscemodi muscis.

25 Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et ait eis: Ite et sacrificate Deo vestro in terra hac.

26 Et ait Moyses: Non potest ita fieri: abominationes enim AEgyptiorum immolabimus Domino Deo nostro: quod si mactaverimus ea quae colunt AEgyptii coram eis, lapidibus nos obruent.

27 Viam trium dierum pergemus in solitudinem: et sacrificabimus Domino Deo nostro, sicut praecepit nobis.

28 Dixitque Pharao: Ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto: verumtamen longius ne abeatis, rogate pro me.

29 At ait Moyses: Egressus a te, orabo Dominum: et recedet musca a Pharaone, et a servis suis, et a populo ejus cras: verumtamen noli ultra fallere, ut non dimittas populum sacrificare Domino.

30 Egressusque Moyses a Pharaone, oravit Dominum.

31 Qui fecit juxta verbum illius, et abstulit muscas a Pharaone, et a servis suis, et a populo ejus: non superfuit ne una quidem.

32 Et ingravatum est cor Pharaonis, ita ut nec hac quidem vice dimitteret populum.

Matthaeus 15:1-20

15 Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis scribae et pharisaei, dicentes:

Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas cum panem manducant.

Ipse autem respondens ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Nam Deus dixit:

Honora patrem, et matrem: et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.

Vos autem dicitis: Quicumque dixerit patri, vel matri: Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit:

et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam: et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.

Hypocritae, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens:

Populus hic labiis me honorat: cor autem eorum longe est a me.

Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum.

10 Et convocatis ad se turbis, dixit eis: Audite, et intelligite.

11 Non quod intrat in os, coinquinat hominem: sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.

12 Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei: Scis quia pharisaei audito verbo hoc, scandalizati sunt?

13 At ille respondens ait: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus caelestis, eradicabitur.

14 Sinite illos: caeci sunt, et duces caecorum; caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt.

15 Respondens autem Petrus dixit ei: Edissere nobis parabolam istam.

16 At ille dixit: Adhuc et vos sine intellectu estis?

17 Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur?

18 Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem:

19 de corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae:

20 haec sunt, quae coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.