The Daily Audio Bible
Today's audio is from the GW. Switch to the GW to read along with the audio.
25 Nadab vero filius Jeroboam regnavit super Israel anno secundo Asa regis Juda: regnavitque super Israel duobus annis.
26 Et fecit quod malum est in conspectu Domini, et ambulavit in viis patris sui, et in peccatis ejus quibus peccare fecit Israel.
27 Insidiatus est autem ei Baasa filius Ahiae de domo Issachar, et percussit eum in Gebbethon, quae est urbs Philisthinorum: siquidem Nadab et omnis Israel obsidebant Gebbethon.
28 Interfecit ergo illum Baasa in anno tertio Asa regis Juda, et regnavit pro eo.
29 Cumque regnasset, percussit omnem domum Jeroboam: non dimisit ne unam quidem animam de semine ejus donec deleret eum, juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiae Silonitis,
30 propter peccata Jeroboam, quae peccaverat, et quibus peccare fecerat Israel: et propter delictum quo irritaverat Dominum Deum Israel.
31 Reliqua autem sermonum Nadab, et omnia quae operatus est, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israel?
32 Fuitque bellum inter Asa, et Baasa regem Israel, cunctis diebus eorum.
33 Anno tertio Asa regis Juda, regnavit Baasa filius Ahiae super omnem Israel in Thersa, viginti quatuor annis.
34 Et fecit malum coram Domino, ambulavitque in via Jeroboam, et in peccatis ejus quibus peccare fecit Israel.
16 Factus est autem sermo Domini ad Jehu filium Hanani contra Baasa, dicens:
2 Pro eo quod exaltavi te de pulvere, et posui te ducem super populum meum Israel, tu autem ambulasti in via Jeroboam, et peccare fecisti populum meum Israel, ut me irritares in peccatis eorum:
3 ecce ego demetam posteriora Baasa, et posteriora domus ejus, et faciam domum tuam sicut domum Jeroboam filii Nabat.
4 Qui mortuus fuerit de Baasa in civitate, comedent eum canes: et qui mortuus fuerit ex eo in regione, comedent eum volucres caeli.
5 Reliqua autem sermonum Baasa, et quaecumque fecit, et praelia ejus, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israel?
6 Dormivit ergo Baasa cum patribus suis, sepultusque est in Thersa: et regnavit Ela filius ejus pro eo.
7 Cum autem in manu Jehu filii Hanani prophetae verbum Domini factum esset contra Baasa, et contra domum ejus, et contra omne malum quod fecerat coram Domino, ad irritandum eum in operibus manuum suarum, ut fieret sicut domus Jeroboam: ob hanc causam occidit eum, hoc est, Jehu filium Hanani prophetam.
8 Anno vigesimo sexto Asa regis Juda, regnavit Ela filius Baasa super Israel in Thersa, duobus annis.
9 Et rebellavit contra eum servus suus Zambri, dux mediae partis equitum: erat autem Ela in Thersa bibens, et temulentus in domo Arsa praefecti Thersa.
10 Irruens ergo Zambri, percussit et occidit eum, anno vigesimo septimo Asa regis Juda, et regnavit pro eo.
11 Cumque regnasset, et sedisset super solium ejus, percussit omnem domum Baasa, et non dereliquit ex ea mingentem ad parietem: et propinquos et amicos ejus.
12 Delevitque Zambri omnem domum Baasa, juxta verbum Domini quod locutus fuerat ad Baasa in manu Jehu prophetae,
13 propter universa peccata Baasa, et peccata Ela filii ejus, qui peccaverunt, et peccare fecerunt Israel, provocantes Dominum Deum Israel in vanitatibus suis.
14 Reliqua autem sermonum Ela, et omnia quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israel?
15 Anno vigesimo septimo Asa regis Juda, regnavit Zambri septem diebus in Thersa: porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem Philisthinorum.
16 Cumque audisset rebellasse Zambri, et occidisse regem, fecit sibi regem omnis Israel Amri, qui erat princeps militiae super Israel in die illa in castris.
17 Ascendit ergo Amri, et omnis Israel cum eo, de Gebbethon, et obsidebant Thersa.
18 Videns autem Zambri quod expugnanda esset civitas, ingressus est palatium, et succendit se cum domo regia: et mortuus est
19 in peccatis suis quae peccaverat, faciens malum coram Domino, et ambulans in via Jeroboam, et in peccato ejus, quo fecit peccare Israel.
20 Reliqua autem sermonum Zambri, et insidiarum ejus, et tyrannidis, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israel?
21 Tunc divisus est populus Israel in duas partes: media pars populi sequebatur Thebni filium Gineth, ut constitueret eum regem: et media pars Amri.
22 Praevaluit autem populus qui erat cum Amri, populo qui sequebatur Thebni filium Gineth: mortuusque est Thebni, et regnavit Amri.
23 Anno trigesimo primo Asa regis Juda, regnavit Amri super Israel, duodecim annis: in Thersa regnavit sex annis.
24 Emitque montem Samariae a Somer duobus talentis argenti: et aedificavit eum, et vocavit nomen civitatis quam exstruxerat, nomine Semer domini montis, Samariam.
25 Fecit autem Amri malum in conspectu Domini, et operatus est nequiter, super omnes qui fuerunt ante eum.
26 Ambulavitque in omni via Jeroboam filii Nabat, et in peccatis ejus quibus peccare fecerat Israel, ut irritaret Dominum Deum Israel in vanitatibus suis.
27 Reliqua autem sermonum Amri, et praelia ejus quae gessit, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israel?
28 Dormivitque Amri cum patribus suis, et sepultus est in Samaria: regnavitque Achab filius ejus pro eo.
29 Achab vero filius Amri regnavit super Israel anno trigesimo octavo Asa regis Juda. Et regnavit Achab filius Amri super Israel in Samaria viginti et duobus annis.
30 Et fecit Achab filius Amri malum in conspectu Domini super omnes qui fuerunt ante eum.
31 Nec suffecit ei ut ambularet in peccatis Jeroboam filii Nabat: insuper duxit uxorem Jezabel filiam Ethbaal regis Sidoniorum. Et abiit, et servivit Baal, et adoravit eum.
32 Et posuit aram Baal in templo Baal, quod aedificaverat in Samaria,
33 et plantavit lucum: et addidit Achab in opere suo, irritans Dominum Deum Israel super omnes reges Israel qui fuerunt ante eum.
34 In diebus ejus aedificavit Hiel de Bethel Jericho: in Abiram primitivo suo fundavit eam, et in Segub novissimo suo posuit portas ejus, juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Josue filii Nun.
17 Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab: Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi juxta oris mei verba.
2 Et factum est verbum Domini ad eum, dicens:
3 Recede hinc, et vade contra orientem, et abscondere in torrente Carith, qui est contra Jordanem,
4 et ibi de torrente bibes: corvisque praecepi ut pascant te ibi.
5 Abiit ergo, et fecit juxta verbum Domini: cumque abiisset, sedit in torrente Carith, qui est contra Jordanem.
6 Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane, similiter panem et carnes vesperi, et bibebat de torrente.
7 Post dies autem siccatus est torrens: non enim pluerat super terram.
8 Factus est ergo sermo Domini ad eum, dicens:
9 Surge, et vade in Sarephta Sidoniorum, et manebis ibi: praecepi enim ibi mulieri viduae ut pascat te.
10 Surrexit, et abiit in Sarephta. Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna, et vocavit eam, dixitque ei: Da mihi paululum aquae in vase ut bibam.
11 Cumque illa pergeret ut afferret, clamavit post tergum ejus, dicens: Affer mihi, obsecro, et buccellam panis in manu tua.
12 Quae respondit: Vivit Dominus Deus tuus, quia non habeo panem, nisi quantum pugillus capere potest farinae in hydria, et paululum olei in lecytho: en colligo duo ligna ut ingrediar et faciam illum mihi et filio meo, ut comedamus, et moriamur.
13 Ad quam Elias ait: Noli timere, sed vade, et fac sicut dixisti: verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum, et affer ad me: tibi autem et filio tuo facies postea.
14 Haec autem dicit Dominus Deus Israel: Hydria farinae non deficiet, nec lecythus olei minuetur, usque ad diem in qua Dominus daturus est pluviam super faciem terrae.
15 Quae abiit, et fecit juxta verbum Eliae: et comedit ipse, et illa, et domus ejus: et ex illa die
16 hydria farinae non defecit, et lecythus olei non est imminutus, juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Eliae.
17 Factum est autem post haec, aegrotavit filius mulieris matrisfamilias, et erat languor fortissimus, ita ut non remaneret in eo halitus.
18 Dixit ergo ad Eliam: Quid mihi et tibi, vir Dei? ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates meae, et interficeres filium meum?
19 Et ait ad eam Elias: Da mihi filium tuum. Tulitque eum de sinu ejus, et portavit in coenaculum ubi ipse manebat, et posuit super lectulum suum.
20 Et clamavit ad Dominum, et dixit: Domine Deus meus, etiam ne viduam apud quam ego utcumque sustentor, afflixisti ut interficeres filium ejus?
21 Et expandit se, atque mensus est super puerum tribus vicibus, et clamavit ad Dominum, et ait: Domine Deus meus, revertatur, obsecro, anima pueri hujus in viscera ejus.
22 Et exaudivit Dominus vocem Eliae: et reversa est anima pueri intra eum, et revixit.
23 Tulitque Elias puerum, et deposuit eum de coenaculo in inferiorem domum, et tradidit matri suae, et ait illi: En vivit filius tuus.
24 Dixitque mulier ad Eliam: Nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est.
24 Altera autem die introivit Caesaream. Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis et necessariis amicis.
25 Et factum est cum introisset Petrus, obvius venit ei Cornelius, et procidens ad pedes ejus adoravit.
26 Petrus vero elevavit eum, dicens: Surge: et ego ipse homo sum.
27 Et loquens cum illo intravit, et invenit multos qui convenerant:
28 dixitque ad illos: Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judaeo conjungi aut accedere ad alienigenam: sed mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem.
29 Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo, quam ob causam accersistis me?
30 Et Cornelius ait: A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait:
31 Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei.
32 Mitte ergo in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus: hic hospitatur in domo Simonis coriarii juxta mare.
33 Confestim ergo misi ad te: et tu benefecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quaecumque tibi praecepta sunt a Domino.
34 Aperiens autem Petrus os suum, dixit: In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus;
35 sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi.
36 Verbum misit Deus filiis Israel, annuntians pacem per Jesum Christum (hic est omnium Dominus).
37 Vos scitis quod factum est verbum per universam Judaeam: incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Joannes,
38 Jesum a Nazareth: quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo.
39 Et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Judaeorum, et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno.
40 Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri,
41 non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo: nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis.
42 Et praecepit nobis praedicare populo, et testificari, quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum.
43 Huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum.
44 Adhuc loquente Petro verba haec, cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum.
45 Et obstupuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est.
46 Audiebant enim illos loquentes linguis, et magnificantes Deum.
47 Tunc respondit Petrus: Numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hi qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos?
48 Et jussit eos baptizari in nomine Domini Jesu Christi. Tunc rogaverunt eum ut maneret apud eos aliquot diebus.
134 Alleluja. Laudate nomen Domini; laudate, servi, Dominum:
2 qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
3 Laudate Dominum, quia bonus Dominus; psallite nomini ejus, quoniam suave.
4 Quoniam Jacob elegit sibi Dominus; Israel in possessionem sibi.
5 Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster prae omnibus diis.
6 Omnia quaecumque voluit Dominus fecit, in caelo, in terra, in mari et in omnibus abyssis.
7 Educens nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam fecit; qui producit ventos de thesauris suis.
8 Qui percussit primogenita AEgypti, ab homine usque ad pecus.
9 Et misit signa et prodigia in medio tui, AEgypte: in Pharaonem, et in omnes servos ejus.
10 Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes:
11 Sehon, regem Amorrhaeorum, et Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan:
12 et dedit terram eorum haereditatem, haereditatem Israel populo suo.
13 Domine, nomen tuum in aeternum; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.
14 Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis deprecabitur.
15 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
16 Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt.
17 Aures habent, et non audient; neque enim est spiritus in ore ipsorum.
18 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
19 Domus Israel, benedicite Domino; domus Aaron, benedicite Domino.
20 Domus Levi, benedicite Domino; qui timetis Dominum, benedicite Domino.
21 Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem.
9 Qui celat delictum quaerit amicitias; qui altero sermone repetit, separat foederatos.
10 Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagae apud stultum.
11 Semper jurgia quaerit malus: angelus autem crudelis mittetur contra eum.