Old/New Testament
30 Misit quoque Ezechias ad omnem Israel et Judam: scripsitque epistolas ad Ephraim et Manassen ut venirent ad domum Domini in Jerusalem, et facerent Phase Domino Deo Israel.
2 Inito ergo consilio regis et principum, et universi coetus Jerusalem, decreverunt ut facerent Phase mense secundo.
3 Non enim potuerant facere in tempore suo, quia sacerdotes qui possent sufficere, sanctificati non fuerant, et populus nondum congregatus fuerat in Jerusalem.
4 Placuitque sermo regi, et omni multitudini.
5 Et decreverunt ut mitterent nuntios in universum Israel, de Bersabee usque Dan, ut venirent, et facerent Phase Domino Deo Israel in Jerusalem: multi enim non fecerant sicut lege praescriptum est.
6 Perrexeruntque cursores cum epistolis ex regis imperio, et principum ejus, in universum Israel et Judam, juxta id quod rex jusserat, praedicantes: Filii Israel, revertimini ad Dominum Deum Abraham, et Isaac, et Israel: et revertetur ad reliquias quae effugerunt manum regis Assyriorum.
7 Nolite fieri sicut patres vestri et fratres, qui recesserunt a Domino Deo patrum suorum, qui tradidit eos in interitum, ut ipsi cernitis.
8 Nolite indurare cervices vestras, sicut patres vestri: tradite manus Domino, et venite ad sanctuarium ejus quod sanctificavit in aeternum: servite Domino Deo patrum vestrorum, et avertetur a vobis ira furoris ejus.
9 Si enim vos reversi fueritis ad Dominum, fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis, qui illos duxerunt captivos, et revertentur in terram hanc: pius enim et clemens est Dominus Deus vester, et non avertet faciem suam a vobis, si reversi fueritis ad eum.
10 Igitur cursores pergebant velociter de civitate in civitatem per terram Ephraim et Manasse usque ad Zabulon, illis irridentibus et subsannantibus eos.
11 Attamen quidam viri ex Aser, et Manasse, et Zabulon acquiescentes consilio, venerunt Jerusalem.
12 In Juda vero facta est manus Domini ut daret eis cor unum, ut facerent juxta praeceptum regis et principum verbum Domini.
13 Congregatique sunt in Jerusalem populi multi ut facerent solemnitatem azymorum, in mense secundo:
14 et surgentes destruxerunt altaria quae erant in Jerusalem, atque universa in quibus idolis adolebatur incensum, subvertentes, projecerunt in torrentem Cedron.
15 Immolaverunt autem Phase quartadecima die mensis secundi. Sacerdotes quoque atque Levitae tandem sanctificati, obtulerunt holocausta in domo Domini:
16 steteruntque in ordine suo juxta dispositionem et legem Moysi hominis Dei: sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum,
17 eo quod multa turba sanctificata non esset: et idcirco immolarent Levitae Phase his qui non occurrerant sanctificari Domino.
18 Magna etiam pars populi de Ephraim, et Manasse, et Issachar, et Zabulon, quae sanctificata non fuerat, comedit Phase non juxta quod scriptum est: et oravit pro eis Ezechias, dicens: Dominus bonus propitiabitur
19 cunctis, qui in toto corde requirunt Dominum Deum patrum suorum: et non imputabit eis quod minus sanctificati sunt.
20 Quem exaudivit Dominus, et placatus est populo.
21 Feceruntque filii Israel, qui inventi sunt in Jerusalem, solemnitatem azymorum septem diebus in laetitia magna, laudantes Dominum per singulos dies: Levitae quoque et sacerdotes per organa quae suo officio congruebant.
22 Et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum qui habebant intelligentiam bonam super Domino: et comederunt septem diebus solemnitatis, immolantes victimas pacificorum, et laudantes Dominum Deum patrum suorum.
23 Placuitque universae multitudini ut celebrarent etiam alios dies septem: quod et fecerunt cum ingenti gaudio.
24 Ezechias enim rex Juda praebuerat multitudini mille tauros, et septem millia ovium: principes vero dederant populo tauros mille, et oves decem millia: sanctificata est ergo sacerdotum plurima multitudo.
25 Et hilaritate perfusa omnis turba Juda, tam sacerdotum et Levitarum, quam universae frequentiae quae venerat ex Israel: proselytorum quoque de terra Israel, et habitantium in Juda.
26 Factaque est grandis celebritas in Jerusalem, qualis a diebus Salomonis filii David regis Israel in ea urbe non fuerat.
27 Surrexerunt autem sacerdotes atque Levitae benedicentes populo: et exaudita est vox eorum, pervenitque oratio in habitaculum sanctum caeli.
31 Cumque haec fuissent rite celebrata, egressus est omnis Israel qui inventus fuerat in urbibus Juda, et fregerunt simulacra, succideruntque lucos, demoliti sunt excelsa, et altaria destruxerunt, non solum de universo Juda et Benjamin, sed et de Ephraim quoque et Manasse, donec penitus everterent: reversique sunt omnes filii Israel in possessiones et civitates suas.
2 Ezechias autem constituit turmas sacerdotales et Leviticas per divisiones suas, unumquemque in officio proprio, tam sacerdotum videlicet quam Levitarum, ad holocausta et pacifica, ut ministrarent et confiterentur, canerentque in portis castrorum Domini.
3 Pars autem regis erat, ut de propria ejus substantia offerretur holocaustum, mane semper et vespere: sabbatis quoque, et calendis, et solemnitatibus ceteris, sicut scriptum est in lege Moysi.
4 Praecepit etiam populo habitantium Jerusalem ut darent partes sacerdotibus et Levitis, ut possent vacare legi Domini.
5 Quod cum percrebruisset in auribus multitudinis, plurimas obtulere primitias filii Israel frumenti, vini, et olei: mellis quoque, et omnium quae gignit humus, decimas obtulerunt.
6 Sed et filii Israel et Juda qui habitabant in urbibus Juda, obtulerunt decimas boum et ovium, decimasque sanctorum quae voverant Domino Deo suo: atque universa portantes, fecerunt acervos plurimos.
7 Mense tertio coeperunt acervorum jacere fundamenta, et mense septimo compleverunt eos.
8 Cumque ingressi fuissent Ezechias et principes ejus, viderunt acervos, et benedixerunt Domino ac populo Israel.
9 Interrogavitque Ezechias sacerdotes et Levitas, cur ita jacerent acervi.
10 Respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc, dicens: Ex quo coeperunt offerri primitiae in domo Domini, comedimus, et saturati sumus, et remanserunt plurima, eo quod benedixerit Dominus populo suo: reliquarum autem copia est ista, quam cernis.
11 Praecepit igitur Ezechias ut praepararent horrea in domo Domini. Quod cum fecissent,
12 intulerunt tam primitias quam decimas, et quaecumque voverant, fideliter. Fuit autem praefectus eorum Chonenias Levita, et Semei frater ejus secundus,
13 post quem Jahiel, et Azarias, et Nahath, et Asael, et Jerimoth, Jozabad quoque, et Eliel, et Jesmachias, et Mahath, et Banaias, praepositi sub manibus Choneniae et Semei fratris ejus, ex imperio Ezechiae regis et Azariae pontificis domus Dei, ad quos omnia pertinebant.
14 Core vero filius Jemna Levites, et janitor orientalis portae, praepositus erat iis quae sponte offerebantur Domino, primitiisque et consecratis in Sancta sanctorum.
15 Et sub cura ejus Eden, et Benjamin, Jesue, et Semeias, Amarias quoque, et Sechenias in civitatibus sacerdotum, ut fideliter distribuerent fratribus suis partes, minoribus atque majoribus:
16 exceptis maribus ab annis tribus et supra, cunctis qui ingrediebantur templum Domini, et quidquid per singulos dies conducebat in ministerio, atque observationibus juxta divisiones suas,
17 sacerdotibus per familias, et Levitis a vigesimo anno et supra, per ordines et turmas suas,
18 universaeque multitudini tam uxoribus quam liberis eorum utriusque sexus, fideliter cibi de his quae sanctificata fuerant, praebebantur.
19 Sed et filiorum Aaron per agros, et suburbana urbium singularum, dispositi erant viri, qui partes distribuerent universo sexui masculino de sacerdotibus et Levitis.
20 Fecit ergo Ezechias universa quae diximus in omni Juda: operatusque est bonum et rectum, et verum coram Domino Deo suo,
21 in universa cultura ministerii domus Domini, juxta legem et caeremonias, volens requirere Deum suum in toto corde suo: fecitque, et prosperatus est.
18 Haec cum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli ejus.
2 Sciebat autem et Judas, qui tradebat eum, locum: quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis.
3 Judas ergo cum accepisset cohortem, et a pontificibus et pharisaeis ministros, venit illuc cum laternis, et facibus, et armis.
4 Jesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum, processit, et dixit eis: Quem quaeritis?
5 Responderunt ei: Jesum Nazarenum. Dicit eis Jesus: Ego sum. Stabat autem et Judas, qui tradebat eum, cum ipsis.
6 Ut ergo dixit eis: Ego sum: abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram.
7 Iterum ergo interrogavit eos: Quem quaeritis? Illi autem dixerunt: Jesum Nazarenum.
8 Respondit Jesus: Dixi vobis, quia ego sum: si ergo me quaeritis, sinite hos abire.
9 Ut impleretur sermo, quem dixit: Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam.
10 Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum: et percussit pontificis servum, et abscidit auriculam ejus dexteram. Erat autem nomen servo Malchus.
11 Dixit ergo Jesus Petro: Mitte gladium tuum in vaginam. Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum?
12 Cohors ergo, et tribunus, et ministri Judaeorum comprehenderunt Jesum, et ligaverunt eum.
13 Et adduxerunt eum ad Annam primum: erat enim socer Caiphae, qui erat pontifex anni illius.
14 Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Judaeis: Quia expedit unum hominem mori pro populo.
15 Sequebatur autem Jesum Simon Petrus, et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici, et introivit cum Jesu in atrium pontificis.
16 Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae: et introduxit Petrum.
17 Dicit ergo Petro ancilla ostiaria: Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? Dicit ille: Non sum.
18 Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciebant se: erat autem cum eis et Petrus stans, et calefaciens se.