Old/New Testament
4 Fecit quoque altare aeneum viginti cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum latitudinis, et decem cubitorum altitudinis.
2 Mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium, rotundum per circuitum: quinque cubitos habebat altitudinis, et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum ejus.
3 Similitudo quoque boum erat subter illud, et decem cubitis quaedam extrinsecus caelaturae, quasi duobus versibus alvum maris circuibant. Boves autem erant fusiles:
4 et ipsum mare super duodecim boves impositum erat, quorum tres respiciebant ad aquilonem, et alii tres ad occidentem: porro tres alii meridiem, et tres qui reliqui erant, orientem, habentes mare superpositum: posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari.
5 Porro vastitas ejus habebat mensuram palmi, et labium illius erat quasi labium calicis, vel repandi lilii: capiebatque tria millia metretas.
6 Fecit quoque conchas decem: et posuit quinque a dextris, et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia quae in holocaustum oblaturi erant: porro in mari sacerdotes lavabantur.
7 Fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua jussa erant fieri: et posuit ea in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris.
8 Necnon et mensas decem: et posuit eas in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris: phialas quoque aureas centum.
9 Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem: et ostia in basilica, quae texit aere.
10 Porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem.
11 Fecit autem Hiram lebetes, et creagras, et phialas: et complevit omne opus regis in domo Dei:
12 hoc est, columnas duas, et epistylia, et capita, et quasi quaedam retiacula, quae capita tegerent super epistylia.
13 Malogranata quoque quadringenta, et retiacula duo ita ut bini ordines malogranatorum singulis retiaculis jungerentur, quae protegerent epistylia, et capita columnarum.
14 Bases etiam fecit, et conchas, quas superposuit basibus:
15 mare unum, boves quoque duodecim sub mari,
16 et lebetes, et creagras, et phialas. Omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater ejus in domo Domini ex aere mundissimo.
17 In regione Jordanis, fudit ea rex in argillosa terra inter Sochot et Saredatha.
18 Erat autem multitudo vasorum innumerabilis, ita ut ignoraretur pondus aeris.
19 Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei, et altare aureum, et mensas, et super eas panes propositionis:
20 candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum juxta ritum ex auro purissimo:
21 et florentia quaedam, et lucernas, et forcipes aureos: omnia de auro mundissimo facta sunt.
22 Thymiateria quoque, et thuribula, et phialas, et mortariola ex auro purissimo. Et ostia caelavit templi interioris, id est, in Sancta sanctorum: et ostia templi forinsecus aurea. Sicque completum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini.
5 Intulit igitur Salomon omnia quae voverat David pater suus: argentum, et aurum, et universa vasa posuit in thesauris domus Dei.
2 Post quae congregavit majores natu Israel, et cunctos principes tribuum, et capita familiarum de filiis Israel in Jerusalem, ut adducerent arcam foederis Domini de civitate David, quae est Sion.
3 Venerunt itaque ad regem omnes viri Israel in die solemni mensis septimi.
4 Cumque venissent cuncti seniorum Israel, portaverunt Levitae arcam,
5 et intulerunt eam, et omnem paraturam tabernaculi. Porro vasa sanctuarii, quae erant in tabernaculo, portaverunt sacerdotes cum Levitis.
6 Rex autem Salomon, et universus coetus Israel, et omnes qui fuerunt congregati ante arcam, immolabant arietes et boves absque ullo numero: tanta enim erat multitudo victimarum.
7 Et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum, id est, ad oraculum templi, in Sancta sanctorum subter alas cherubim:
8 ita ut cherubim expanderent alas suas super locum in quo posita erat arca, et ipsam arcam tegerent cum vectibus suis.
9 Vectium autem quibus portabatur arca, quia paululum longiores erant, capita parebant ante oraculum: si vero quis paululum fuisset extrinsecus, eos videre non poterat. Fuit itaque arca ibi usque in praesentem diem.
10 Nihilque erat aliud in arca, nisi duae tabulae quas posuerat Moyses in Horeb, quando legem dedit Dominus filiis Israel egredientibus ex AEgypto.
11 Egressis autem sacerdotibus de sanctuario (omnes enim sacerdotes qui ibi potuerant inveniri, sanctificati sunt: nec adhuc in illo tempore vices et ministeriorum ordo inter eos divisus erat),
12 tam Levitae quam cantores, id est, et qui sub Asaph erant, et qui sub Eman, et qui sub Idithun, filii et fratres eorum vestiti byssinis, cymbalis, et psalteriis, et citharis concrepabant, stantes ad orientalem plagam altaris: et cum eis sacerdotes centum viginti canentes tubis.
13 Igitur cunctis pariter, et tubis, et voce, et cymbalis, et organis, et diversi generis musicorum concinentibus, et vocem in sublime tollentibus, longe sonitus audiebatur, ita ut cum Dominum laudare coepissent et dicere: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia ejus: impleretur domus Dei nube,
14 nec possent sacerdotes stare et ministrare propter caliginem. Compleverat enim gloria Domini domum Dei.
6 Tunc Salomon ait: Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine:
2 ego autem aedificavi domum nomini ejus, ut habitaret ibi in perpetuum.
3 Et convertit rex faciem suam, et benedixit universae multitudini Israel (nam omnis turba stabat intenta), et ait:
4 Benedictus Dominus Deus Israel, qui quod locutus est David patri meo, opere complevit, dicens:
5 A die qua eduxi populum meum de terra AEgypti, non elegi civitatem de cunctis tribubus Israel ut aedificaretur in ea domus nomini meo, neque elegi quemquam alium virum ut esset dux in populo Israel:
6 sed elegi Jerusalem ut sit nomen meum in ea, et elegi David ut constituerem eum super populum meum Israel.
7 Cumque fuisset voluntatis David patris mei ut aedificaret domum nomini Domini Dei Israel,
8 dixit Dominus ad eum: Quia haec fuit voluntas tua, ut aedificares domum nomini meo, bene quidem fecisti hujuscemodi habere voluntatem:
9 sed non tu aedificabis domum: verum filius tuus, qui egredietur de lumbis tuis, ipse aedificabit domum nomini meo.
10 Complevit ergo Dominus sermonem suum quem locutus fuerat: et ego surrexi pro David patre meo, et sedi super thronum Israel, sicut locutus est Dominus: et aedificavi domum nomini Domini Dei Israel.
11 Et posui in ea arcam in qua est pactum Domini quod pepigit cum filiis Israel.
12 Stetit ergo coram altari Domini ex adverso universae multitudinis Israel, et extendit manus suas.
13 Siquidem fecerat Salomon basim aeneam, et posuerat eam in medio basilicae, habentem quinque cubitos longitudinis, et quinque cubitos latitudinis, et tres cubitos altitudinis: stetitque super eam, et deinceps flexis genibus contra universam multitudinem Israel, et palmis in caelum levatis,
14 ait: Domine Deus Israel, non est similis tui deus in caelo et in terra: qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo:
15 qui praestitisti servo tuo David patri meo quaecumque locutus fueras ei: et quae ore promiseras, opere complesti, sicut et praesens tempus probat.
16 Nunc ergo Domine Deus Israel, imple servo tuo patri meo David quaecumque locutus es, dicens: Non deficiet ex te vir coram me, qui sedeat super thronum Israel: ita tamen si custodierint filii tui vias suas, et ambulaverint in lege mea, sicut et tu ambulasti coram me.
17 Et nunc Domine Deus Israel, firmetur sermo tuus quem locutus es servo tuo David.
18 Ergone credibile est ut habitet Deus cum hominibus super terram? si caelum et caeli caelorum non te capiunt, quanto magis domus ista quam aedificavi?
19 Sed ad hoc tantum facta est, ut respicias orationem servi tui, et obsecrationem ejus, Domine Deus meus, et audias preces quas fundit famulus tuus coram te:
20 ut aperias oculos tuos super domum istam diebus ac noctibus, super locum in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum,
21 et exaudires orationem quam servus tuus orat in eo: et exaudias preces famuli tui, et populi tui Israel. Quicumque oraverit in loco isto, exaudi de habitaculo tuo, id est, de caelis, et propitiare.
22 Si peccaverit quispiam in proximum suum, et jurare contra eum paratus venerit, seque maledicto constrinxerit coram altari in domo ista:
23 tu audies de caelo, et facies judicium servorum tuorum, ita ut reddas iniquo viam suam in caput proprium, et ulciscaris justum, retribuens ei secundum justitiam suam.
24 Si superatus fuerit populus tuus Israel ab inimicis (peccabunt enim tibi), et conversi egerint poenitentiam, et obsecraverint nomen tuum, et fuerint deprecati in loco isto,
25 tu exaudies de caelo: et propitiare peccato populi tui Israel, et reduc eos in terram quam dedisti eis, et patribus eorum.
26 Si clauso caelo pluvia non fluxerit propter peccata populi, et deprecati te fuerint in loco isto, et confessi nomini tuo, et conversi a peccatis suis, cum eos afflixeris,
27 exaudi de caelo, Domine, et dimitte peccata servis tuis et populi tui Israel, et doce eos viam bonam, per quam ingrediantur: et da pluviam terrae quam dedisti populo tuo ad possidendum.
28 Fames si orta fuerit in terra, et pestilentia, aerugo, et aurugo, et locusta, et bruchus: et hostes, vastatis regionibus, portas obsederint civitatis, omnisque plaga et infirmitas presserit:
29 si quis de populo tuo Israel fuerit deprecatus, cognoscens plagam et infirmitatem suam, et expanderit manus suas in domo hac,
30 tu exaudies de caelo, de sublimi scilicet habitaculo tuo: et propitiare, et redde unicuique secundum vias suas, quas nosti eum habere in corde suo (tu enim solus nosti corda filiorum hominum):
31 ut timeant te, et ambulent in viis tuis cunctis diebus quibus vivunt super faciem terrae quam dedisti patribus nostris.
32 Externum quoque, qui non est de populo tuo Israel, si venerit de terra longinqua propter nomen tuum magnum, et propter manum tuam robustam, et brachium tuum extentum, et adoraverit in loco isto,
33 tu exaudies de caelo firmissimo habitaculo tuo, et facies cuncta pro quibus invocaverit te ille peregrinus: ut sciant omnes populi terrae nomen tuum, et timeant te sicut populus tuus Israel, et cognoscant quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam aedificavi.
34 Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra adversarios suos per viam in qua miseris eos, adorabunt te contra viam in qua civitas haec est, quam elegisti, et domus quam aedificavi nomini tuo,
35 tu exaudies de caelo preces eorum, et obsecrationem: et ulciscaris.
36 Si autem peccaverint tibi (neque enim est homo qui non peccet), et iratus fueris eis, et tradideris hostibus, et captivos duxerint eos in terram longinquam, vel certe quae juxta est,
37 et conversi in corde suo in terra ad quam captivi ducti fuerant, egerint poenitentiam, et deprecati te fuerint in terra captivitatis suae, dicentes: Peccavimus: inique fecimus, injuste egimus:
38 et reversi fuerint ad te in toto corde suo, et in tota anima sua, in terra captivitatis suae ad quam ducti sunt, adorabunt te contra viam terrae suae, quam dedisti patribus eorum, et urbis quam elegisti, et domus quam aedificavi nomini tuo:
39 tu exaudies de caelo, hoc est, de firmo habitaculo tuo, preces eorum: et facias judicium, et dimittas populo tuo, quamvis peccatori:
40 tu es enim Deus meus: aperiantur, quaeso, oculi tui, et aures tuae intentae sint ad orationem quae fit in loco isto.
41 Nunc igitur consurge, Domine Deus, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuae: sacerdotes tui, Domine Deus, induantur salutem, et sancti tui laetentur in bonis.
42 Domine Deus, ne averteris faciem christi tui: memento misericordiarum David servi tui.
24 Circumdederunt ergo eum Judaei, et dicebant ei: Quousque animam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam.
25 Respondit eis Jesus: Loquor vobis, et non creditis: opera quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me:
26 sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis.
27 Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me:
28 et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.
29 Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est: et nemo potest rapere de manu Patris mei.
30 Ego et Pater unum sumus.
31 Sustulerunt ergo lapides Judaei, ut lapidarent eum.
32 Respondit eis Jesus: Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo: propter quod eorum opus me lapidatis?
33 Responderunt ei Judaei: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum.
34 Respondit eis Jesus: Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi: Dii estis?
35 Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura:
36 quem Pater sanctificavit, et misit in mundum vos dicitis: Quia blasphemas, quia dixi: Filius Dei sum?
37 Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi.
38 Si autem facio: etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre.
39 Quaerebant ergo eum apprehendere: et exivit de manibus eorum.
40 Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi erat Joannes baptizans primum, et mansit illic;
41 et multi venerunt ad eum, et dicebant: Quia Joannes quidem signum fecit nullum.
42 Omnia autem quaecumque dixit Joannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum.