Old/New Testament
22 Dixitque David: Haec est domus Dei, et hoc altare in holocaustum Israeli.
2 Et praecepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israel, et constituit ex eis latomos ad caedendos lapides et poliendos, ut aedificaretur domus Dei.
3 Ferrum quoque plurimum ad clavos januarum, et ad commissuras atque juncturas, praeparavit David: et aeris pondus innumerabile.
4 Ligna quoque cedrina non poterant aestimari, quae Sidonii et Tyrii deportaverant ad David.
5 Et dixit David: Solomon filius meus puer parvulus est et delicatus: domus autem, quam aedificari volo Domino, talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur: praeparabo ergo ei necessaria. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes praeparavit impensas.
6 Vocavitque Salomonem filium suum, et praecepit ei ut aedificaret domum Domino Deo Israel.
7 Dixitque David ad Salomonem: Fili mi, voluntatis meae fuit ut aedificarem domum nomini Domini Dei mei:
8 sed factus est sermo Domini ad me, dicens: Multum sanguinem effudisti, et plurima bella bellasti: non poteris aedificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me:
9 filius qui nascetur tibi, erit vir quietissimus: faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum: et ob hanc causam Pacificus vocabitur: et pacem et otium dabo in Israel cunctis diebus ejus.
10 Ipse aedificabit domum nomini meo, et ipse erit mihi in filium, et ego ero illi in patrem: firmaboque solium regni ejus super Israel in aeternum.
11 Nunc ergo fili mi, sit Dominus tecum, et prosperare, et aedifica domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te.
12 Det quoque Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israel, et custodire legem Domini Dei tui.
13 Tunc enim proficere poteris, si custodieris mandata et judicia quae praecepit Dominus Moysi ut doceret Israel. Confortare, et viriliter age: ne timeas, neque paveas.
14 Ecce ego in paupertate mea praeparavi impensas domus Domini, auri talenta centum millia, et argenti mille millia talentorum: aeris vero et ferri non est pondus, vincitur enim numerus magnitudine; ligna et lapides praeparavi ad universa impendia.
15 Habes quoque plurimos artifices, latomos, et caementarios, artificesque lignorum, et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos,
16 in auro et argento et aere et ferro, cujus non est numerus. Surge igitur et fac, et erit Dominus tecum.
17 Praecepit quoque David cunctis principibus Israel ut adjuvarent Salomonem filium suum:
18 Cernitis, inquiens, quod Dominus Deus vester vobiscum sit, et dederit vobis requiem per circuitum, et tradiderit omnes inimicos vestros in manus vestras, et subjecta sit terra coram Domino, et coram populo ejus.
19 Praebete igitur corda vestra et animas vestras, ut quaeratis Dominum Deum vestrum: et consurgite, et aedificate sanctuarium Domino Deo, ut introducatur arca foederis Domini, et vasa Domino consecrata, in domum quae aedificatur nomini Domini.
23 Igitur David, senex et plenus dierum, regem constituit Salomonem filium suum super Israel.
2 Et congregavit omnes principes Israel, et sacerdotes atque Levitas.
3 Numeratique sunt Levitae a triginta annis et supra: et inventa sunt triginta octo millia virorum.
4 Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini, viginti quatuor millia: praepositorum autem et judicum, sex millia.
5 Porro quatuor millia janitores, et totidem psaltae, canentes Domino in organis quae fecerat ad canendum.
6 Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet, et Caath, et Merari.
7 Filii Gerson: Leedan, et Semei.
8 Filii Leedan: princeps Jahiel, et Zethan, et Joel, tres.
9 Filii Semei: Salomith, et Hosiel, et Aran, tres: isti principes familiarum Leedan.
10 Porro filii Semei: Leheth, et Ziza, et Jaus, et Baria: isti filii Semei, quatuor.
11 Erat autem Leheth prior, Ziza secundus: porro Jaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia, unaque domo computati sunt.
12 Filii Caath: Amram, et Isaar, Hebron, et Oziel, quatuor.
13 Filii Amram: Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto sanctorum, ipse et filii ejus in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum, ac benediceret nomini ejus in perpetuum.
14 Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi.
15 Filii Moysi: Gersom et Eliezer.
16 Filii Gersom: Subuel primus.
17 Fuerunt autem filii Eliezer: Rohobia primus: et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis.
18 Filii Isaar: Salomith primus.
19 Filii Hebron: Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaam quartus.
20 Filii Oziel: Micha primus, Jesia secundus.
21 Filii Merari: Moholi, et Musi. Filii Moholi: Eleazar et Cis.
22 Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias: acceperuntque eas filii Cis fratres earum.
23 Filii Musi: Moholi, et Eder, et Jerimoth, tres.
24 Hi filii Levi in cognationibus et familiis suis, principes per vices, et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini, a viginti annis et supra.
25 Dixit enim David: Requiem dedit Dominus Deus Israel populo suo, et habitationem Jerusalem usque in aeternum.
26 Nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa ejus ad ministrandum.
27 Juxta praecepta quoque David novissima, supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra.
28 Et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini, in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis, et in sanctuario, et in universis operibus ministerii templi Domini.
29 Sacerdotes autem, super panes propositionis, et ad similae sacrificium, et ad lagana azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram.
30 Levitae vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino: similiterque ad vesperam,
31 tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in sabbatis et calendis et solemnitatibus reliquis juxta numerum et caeremonias uniuscujusque rei, jugiter coram Domino.
32 Et custodiant observationes tabernaculi foederis, et ritum sanctuarii, et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini.
24 Porro filiis Aaron hae partitiones erant. Filii Aaron: Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
2 Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis: sacerdotioque functus est Eleazar, et Ithamar.
3 Et divisit eos David, id est, Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium.
4 Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris, quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est, filiis Eleazar, principes per familias sedecim: et filiis Ithamar per familias et domos suas octo.
5 Porro divisit utrasque inter se familias sortibus: erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar.
6 Descripsitque eos Semeias filius Nathanael scriba Levites, coram rege et principibus, et Sadoc sacerdote, et Ahimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium, et Leviticarum: unam domum, quae ceteris praeerat, Eleazar: et alteram domum, quae sub se habebat ceteros, Ithamar.
7 Exivit autem sors prima Jojarib, secunda Jedei,
8 tertia Harim, quarta Seorim,
9 quinta Melchia, sexta Maiman,
10 septima Accos, octava Abia,
11 nona Jesua, decima Sechenia,
12 undecima Eliasib, duodecima Jacim,
13 tertiadecima Hoppha, decimaquarta Isbaab,
14 decimaquinta Belga, decimasexta Emmer,
15 decimaseptima Hezir, decimaoctava Aphses,
16 decimanona Pheteia, vigesima Hezechiel,
17 vigesima prima Jachin, vigesima secunda Gamul,
18 vigesima tertia Dalaiau, vigesima quarta Maaziau.
19 Hae vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et juxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum, sicut praeceperat Dominus Deus Israel.
20 Porro filiorum Levi qui reliqui fuerant, de filiis Amram erat Subael, et de filiis Subael, Jehedeia.
21 De filiis quoque Rohobiae, princeps Jesias.
22 Isaari vero filius Salemoth, filiusque Salemoth Jahath:
23 filiusque ejus Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaan quartus.
24 Filius Oziel, Micha: filius Micha, Samir.
25 Frater Micha, Jesia: filiusque Jesiae, Zacharias.
26 Filii Merari: Moholi, et Musi. Filius Oziau: Benno.
27 Filius quoque Merari: Oziau, et Soam, et Zachur, et Hebri.
28 Porro Moholi filius, Eleazar, qui non habebat liberos.
29 Filius vero Cis, Jerameel.
30 Filii Musi: Moholi, Eder et Jerimoth: isti filii Levi secundum domos familiarum suarum.
31 Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege, et Sadoc, et Ahimelech, et principibus familiarum sacerdotalium et Leviticarum, tam majores quam minores: omnes sors aequaliter dividebat.
28 Dixit ergo eis Jesus: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec loquor:
29 et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum: quia ego quae placita sunt ei, facio semper.
30 Haec illo loquente, multi crediderunt in eum.
31 Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judaeos: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis,
32 et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.
33 Responderunt ei: Semen Abrahae sumus, et nemini servivimus umquam: quomodo tu dicis: Liberi eritis?
34 Respondit eis Jesus: Amen, amen dico vobis: quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati.
35 Servus autem non manet in domo in aeternum: filius autem manet in aeternum.
36 Si ergo vos filius liberaverit, vere liberi eritis.
37 Scio quia filii Abrahae estis: sed quaeritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis.
38 Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor: et vos quae vidistis apud patrem vestrum, facitis.
39 Responderunt, et dixerunt ei: Pater noster Abraham est. Dicit eis Jesus: Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite.
40 Nunc autem quaeritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo: hoc Abraham non fecit.
41 Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei: Nos ex fornicatione non sumus nati: unum patrem habemus Deum.
42 Dixit ergo eis Jesus: Si Deus pater vester esset, diligeretis utique et me; ego enim ex Deo processi, et veni: neque enim a meipso veni, sed ille me misit.
43 Quare loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum.
44 Vos ex patre diabolo estis: et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit: quia non est veritas in eo: cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus.
45 Ego autem si veritatem dico, non creditis mihi.
46 Quis ex vobis arguet me de peccato? si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi?
47 Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis.
48 Responderunt ergo Judaei, et dixerunt ei: Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et daemonium habes?
49 Respondit Jesus: Ego daemonium non habeo: sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me.
50 Ego autem non quaero gloriam meam: est qui quaerat, et judicet.
51 Amen, amen dico vobis: si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum.
52 Dixerunt ergo Judaei: Nunc cognovimus quia daemonium habes. Abraham mortuus est, et prophetae; et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in aeternum.
53 Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est? et prophetae mortui sunt. Quem teipsum facis?
54 Respondit Jesus: Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est: est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est,
55 et non cognovistis eum: ego autem novi eum. Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem ejus servo.
56 Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum: vidit, et gavisus est.
57 Dixerunt ergo Judaei ad eum: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti?
58 Dixit eis Jesus: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum.
59 Tulerunt ergo lapides, ut jacerent in eum: Jesus autem abscondit se, et exivit de templo.