Old/New Testament
4 Quibus transgressis, dixit Dominus ad Josue:
2 Elige duodecim viros singulos per singulas tribus:
3 et praecipe eis ut tollant de medio Jordanis alveo, ubi steterunt pedes sacerdotum, duodecim durissimos lapides, quos ponetis in loco castrorum, ubi fixeritis hac nocte tentoria.
4 Vocavitque Josue duodecim viros, quos elegerat de filiis Israel, singulos de singulis tribubus,
5 et ait ad eos: Ite ante arcam Domini Dei vestri ad Jordanis medium, et portate inde singuli singulos lapides in humeris vestris, juxta numerum filiorum Israel,
6 ut sit signum inter vos: et quando interrogaverint vos filii vestri cras, dicentes: Quid sibi volunt isti lapides?
7 respondebitis eis: Defecerunt aquae Jordanis ante arcam foederis Domini, cum transiret eum: idcirco positi sunt lapides isti in monimentum filiorum Israel usque in aeternum.
8 Fecerunt ergo filii Israel sicut praecepit eis Josue, portantes de medio Jordanis alveo duodecim lapides, ut Dominus ei imperarat, juxta numerum filiorum Israel, usque ad locum in quo castrametati sunt, ibique posuerunt eos.
9 Alios quoque duodecim lapides posuit Josue in medio Jordanis alveo, ubi steterunt sacerdotes qui portabant arcam foederis: et sunt ibi usque in praesentem diem.
10 Sacerdotes autem qui portabant arcam, stabant in Jordanis medio, donec omnia complerentur, quae Josue, ut loqueretur ad populum, praeceperat Dominus, et dixerat ei Moyses. Festinavitque populus, et transiit.
11 Cumque transissent omnes, transivit et arca Domini, sacerdotesque pergebant ante populum.
12 Filii quoque Ruben, et Gad, et dimidia tribus Manasse, armati praecedebant filios Israel, sicut eis praeceperat Moyses:
13 et quadraginta pugnatorum millia per turmas, et cuneos, incedebant per plana atque campestria urbis Jericho.
14 In die illo magnificavit Dominus Josue coram omni Israel, ut timerent eum, sicut timuerant Moysen, dum adviveret.
15 Dixitque ad eum:
16 Praecipe sacerdotibus, qui portant arcam foederis, ut ascendant de Jordane.
17 Qui praecepit eis, dicens: Ascendite de Jordane.
18 Cumque ascendissent portantes arcam foederis Domini, et siccam humum calcare coepissent, reversae sunt aquae in alveum suum, et fluebant sicut ante consueverant.
19 Populus autem ascendit de Jordane decimo die mensis primi, et castrametati sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis Jericho.
20 Duodecim quoque lapides, quos de Jordanis alveo sumpserant, posuit Josue in Galgalis,
21 et dixit ad filios Israel: Quando interrogaverint filii vestri cras patres suos, et dixerint eis: Quid sibi volunt lapides isti?
22 docebitis eos, atque dicetis: Per arentem alveum transivit Israel Jordanem istum,
23 siccante Domino Deo vestro aquas ejus in conspectu vestro, donec transiretis,
24 sicut fecerat prius in mari Rubro, quod siccavit donec transiremus:
25 ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum, ut et vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore.
5 Postquam ergo audierunt omnes reges Amorrhaeorum, qui habitabant trans Jordanem ad occidentalem plagam, et cuncti reges Chanaan, qui propinqua possidebant magni maris loca, quod siccasset Dominus fluenta Jordanis coram filiis Israel donec transirent, dissolutum est cor eorum, et non remansit in eis spiritus, timentium introitum filiorum Israel.
2 Eo tempore ait Dominus ad Josue: Fac tibi cultros lapideos, et circumcide secundo filios Israel.
3 Fecit quod jusserat Dominus, et circumcidit filios Israel in colle praeputiorum.
4 Haec autem causa est secundae circumcisionis: omnis populus, qui egressus est de AEgypto generis masculini, universi bellatores viri, mortui sunt in deserto per longissimos viae circuitus,
5 qui omnes circumcisi erant. Populus autem qui natus est in deserto,
6 per quadraginta annos itineris latissimae solitudinis incircumcisus fuit: donec consumerentur qui non audierant vocem Domini, et quibus ante juraverat ut non ostenderet eis terram lacte et melle manantem.
7 Horum filii in locum successerunt patrum, et circumcisi sunt a Josue: quia sicut nati fuerant, in praeputio erant, nec eos in via aliquis circumciderat.
8 Postquam autem omnes circumcisi sunt, manserunt in eodem castrorum loco, donec sanarentur.
9 Dixitque Dominus ad Josue: Hodie abstuli opprobrium AEgypti a vobis. Vocatumque est nomen loci illius Galgala, usque in praesentem diem.
10 Manseruntque filii Israel in Galgalis, et fecerunt Phase quartadecima die mensis ad vesperum in campestribus Jericho:
11 et comederunt de frugibus terrae die altero, azymos panes, et polentam ejusdem anni.
12 Defecitque manna postquam comederunt de frugibus terrae, nec usi sunt ultra cibo illo filii Israel, sed comederunt de frugibus praesentis anni terrae Chanaan.
13 Cum autem esset Josue in agro urbis Jericho, levavit oculos, et vidit virum stantem contra se, evaginatum tenentem gladium: perrexitque ad eum, et ait: Noster es, an adversariorum?
14 Qui respondit: Nequaquam: sed sum princeps exercitus Domini, et nunc venio.
15 Cecidit Josue pronus in terram, et adorans ait: Quid dominus meus loquitur ad servum suum?
16 Solve, inquit, calceamentum tuum de pedibus tuis: locus enim, in quo stas, sanctus est. Fecitque Josue ut sibi fuerat imperatum.
6 Jericho autem clausa erat atque munita, timore filiorum Israel, et nullus egredi audebat aut ingredi.
2 Dixitque Dominus ad Josue: Ecce dedi in manu tua Jericho, et regem ejus, omnesque fortes viros.
3 Circuite urbem cuncti bellatores semel per diem: sic facietis sex diebus.
4 Septimo autem die, sacerdotes tollant septem buccinas, quarum usus est in jubilaeo, et praecedant arcam foederis: septiesque circuibitis civitatem, et sacerdotes clangent buccinis.
5 Cumque insonuerit vox tubae longior atque concisior, et in auribus vestris increpuerit, conclamabit omnis populus vociferatione maxima, et muri funditus corruent civitatis, ingredienturque singuli per locum contra quem steterint.
6 Vocavit ergo Josue filius Nun sacerdotes, et dixit ad eos: Tollite arcam foederis: et septem alii sacerdotes tollant septem jubilaeorum buccinas, et incedant ante arcam Domini.
7 Ad populum quoque ait: Ite, et circuite civitatem, armati, praecedentes arcam Domini.
8 Cumque Josue verba finisset, et septem sacerdotes septem buccinis clangerent ante arcam foederis Domini,
9 omnisque praecederet armatus exercitus, reliquum vulgus arcam sequebatur, ac buccinis omnia concrepabant.
10 Praeceperat autem Josue populo, dicens: Non clamabitis, nec audietur vox vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egredietur, donec veniat dies in quo dicam vobis: Clamate, et vociferamini.
11 Circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem, et reversa in castra mansit ibi.
12 Igitur Josue de nocte consurgente, tulerunt sacerdotes arcam Domini,
13 et septem ex eis septem buccinas, quarum in jubilaeo usus est: praecedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes: et armatus populus ibat ante eos, vulgus autem reliquum sequebatur arcam, et buccinis personabat.
14 Circuieruntque civitatem secundo die semel, et reversi sunt in castra. Sic fecerunt sex diebus.
15 Dies autem septimo, diluculo consurgentes, circuierunt urbem, sicut dispositum erat, septies.
16 Cumque septimo circuitu clangerent buccinis sacerdotes, dixit Josue ad omnem Israel: Vociferamini: tradidit enim vobis Dominus civitatem.
17 Sitque civitas haec anathema, et omnia quae in ea sunt, Domino: sola Rahab meretrix vivat, cum universis qui cum ea in domo sunt: abscondit enim nuntios quos direximus.
18 Vos autem cavete ne de his, quae praecepta sunt, quippiam contingatis, et sitis praevaricationis rei, et omnia castra Israel sub peccato sint atque turbentur.
19 Quidquid autem auri et argenti fuerit, et vasorum aeneorum ac ferri, Domino consecretur, repositum in thesauris ejus.
20 Igitur omni populo vociferante, et clangentibus tubis, postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri illico corruerunt: et ascendit unusquisque per locum qui contra se erat: ceperuntque civitatem,
21 et interfecerunt omnia quae erant in ea, a viro usque ad mulierem, ab infante usque ad senem. Boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt.
22 Duobus autem viris, qui exploratores missi fuerant, dixit Josue: Ingredimini domum mulieris meretricis, et producite eam, et omnia quae illius sunt, sicut illi juramento firmastis.
23 Ingressique juvenes eduxerunt Rahab, et parentes ejus, fratres quoque, et cunctam supellectilem ac cognationem illius, et extra castra Israel manere fecerunt.
24 Urbem autem, et omnia quae erant in ea, succenderunt, absque auro et argento, et vasis aeneis, ac ferro, quae in aerarium Domini consecrarunt.
25 Rahab vero meretricem, et domum patris ejus, et omnia quae habebat, fecit Josue vivere, et habitaverunt in medio Israel, usque in praesentem diem: eo quod absconderit nuntios, quos miserat ut explorarent Jericho. In tempore illo, imprecatus est Josue, dicens:
26 Maledictus vir coram Domino, qui suscitaverit et aedificaverit civitatem Jericho. In primogenito suo fundamenta illius jaciat, et in novissimo liberorum ponat portas ejus.
27 Fuit ergo Dominus cum Josue, et nomen ejus vulgatum est in omni terra.
1 Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quae in nobis completae sunt, rerum:
2 sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis:
3 visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile,
4 ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem.
5 Fuit in diebus Herodis, regis Judaeae, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth.
6 Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela.
7 Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis.
8 Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum,
9 secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini:
10 et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi.
11 Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi.
12 Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum.
13 Ait autem ad illum angelus: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua: et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem:
14 et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt:
15 erit enim magnus coram Domino: et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae:
16 et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum:
17 et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae: ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam.
18 Et dixit Zacharias ad angelum: Unde hoc sciam? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis.
19 Et respondens angelus dixit ei: Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum: et missus sum loqui ad te, et haec tibi evangelizare.
20 Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo.