The Daily Audio Bible
Today's audio is from the GNT. Switch to the GNT to read along with the audio.
11 Filiam vero Pharaonis transtulit de civitate David in domum quam aedificaverat ei. Dixit enim rex: Non habitabit uxor mea in domo David regis Israel, eo quod sanctificata sit: quia ingressa est in eam arca Domini.
12 Tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini, quod exstruxerat ante porticum,
13 ut per singulos dies offerretur in eo juxta praeceptum Moysi in sabbatis et in calendis, et in festis diebus, ter per annum, id est, in solemnitate azymorum, et in solemnitatem hebdomadarum, et in solemnitate tabernaculorum.
14 Et constituit juxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis, et Levitas in ordine suo, ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus juxta ritum uniuscujusque diei, et janitores in divisionibus suis per portam et portam: sic enim praeceperat David homo Dei.
15 Nec praetergressi sunt de mandatis regis tam sacerdotes quam Levitae, ex omnibus quae praeceperat, et in custodiis thesaurorum.
16 Omnes impensas praeparatas habuit Salomon ex eo die quo fundavit domum Domini usque in diem quo perfecit eam.
17 Tunc abiit Salomon in Asiongaber, et in Ailath ad oram maris Rubri, quae est in terra Edom.
18 Misit autem ei Hiram per manus servorum suorum naves, et nautas gnaros maris, et abierunt cum servis Salomonis in Ophir, tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri, et attulerunt ad regem Salomonem.
9 Regina quoque Saba, cum audisset famam Salomonis, venit ut tentaret eum in aenigmatibus in Jerusalem, cum magnis opibus et camelis, qui portabant aromata, et auri plurimum, gemmasque pretiosas. Cumque venisset ad Salomonem, locuta est ei quaecumque erant in corde suo.
2 Et exposuit ei Salomon omnia quae proposuerat: nec quidquam fuit, quod non perspicuum ei fecerit.
3 Quae postquam vidit, sapientiam scilicet Salomonis, et domum quam aedificaverat,
4 necnon et cibaria mensae ejus, et habitacula servorum, et officia ministrorum ejus, et vestimenta eorum, pincernas quoque et vestes eorum, et victimas quas immolabat in domo Domini: non erat prae stupore ultra in ea spiritus.
5 Dixitque ad regem: Verus est sermo quem audieram in terra mea de virtutibus et sapientia tua.
6 Non credebam narrantibus donec ipsa venissem, et vidissent oculi mei, et probassem vix medietatem sapientiae tuae mihi fuisse narratam: vicisti famam virtutibus tuis.
7 Beati viri tui, et beati servi tui, qui assistunt coram te omni tempore, et audiunt sapientiam tuam.
8 Sit Dominus Deus tuus benedictus, qui voluit te ordinare super thronum suum, regem Domini Dei tui. Quia diligit Deus Israel, et vult servare eum in aeternum, idcirco posuit te super eum regem ut facias judicia atque justitiam.
9 Dedit autem regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosissimas: non fuerunt aromata talia, ut haec quae dedit regina Saba regi Salomoni.
10 Sed et servi Hiram cum servis Salomonis attulerunt aurum de Ophir, et ligna thyina, et gemmas pretiosissimas:
11 de quibus fecit rex, de lignis scilicet thyinis, gradus in domo Domini, et in domo regia, citharas quoque, et psalteria cantoribus: numquam visa sunt in terra Juda ligna talia.
12 Rex autem Salomon dedit reginae Saba cuncta quae voluit, et quae postulavit, et multo plura quam attulerat ad eum: quae reversa abiit in terram suam cum servis suis.
13 Erat autem pondus auri quod afferebatur Salomoni per singulos annos, sexcenta sexaginta sex talenta auri,
14 excepta ea summa quam legati diversarum gentium et negotiatores afferre consueverant, omnesque reges Arabiae, et satrapae terrarum, qui comportabant aurum et argentum Salomoni.
15 Fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas de summa sexcentorum aureorum, qui in singulis hastis expendebantur:
16 trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum, quibus tegebantur singula scuta: posuitque ea rex in armentario, quod erat consitum nemore.
17 Fecit quoque rex solium eburneum grande, et vestivit illud auro mundissimo.
18 Sex quoque gradus, quibus ascendebatur ad solium, et scabellum aureum, et brachiola duo altrinsecus, et duos leones stantes juxta brachiola,
19 sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex utraque parte: non fuit tale solium in universis regnis.
20 Omnia quoque vasa convivii regis erant aurea, et vasa domus saltus Libani ex auro purissimo. Argentum enim in diebus illis pro nihilo reputabatur.
21 Siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram, semel in annis tribus: et deferebant inde aurum, et argentum, et ebur, et simias, et pavos.
22 Magnificatus est igitur Salomon super omnes reges terrae prae divitiis et gloria.
23 Omnesque reges terrarum desiderabant videre faciem Salomonis, ut audirent sapientiam quam dederat Deus in corde ejus:
24 et deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, et vestes, et arma, et aromata, equos, et mulos, per singulos annos.
25 Habuit quoque Salomon quadraginta millia equorum in stabulis, et curruum equitumque duodecim millia: constituitque eos in urbibus quadrigarum, et ubi erat rex in Jerusalem.
26 Exercuit etiam potestatem super cunctos reges a flumine Euphrate usque ad terram Philisthinorum, et usque ad terminos AEgypti.
27 Tantamque copiam praebuit argenti in Jerusalem quasi lapidum: et cedrorum tantam multitudinem velut sycomororum quae gignuntur in campestribus.
28 Adducebantur autem ei equi de AEgypto, cunctisque regionibus.
29 Reliqua autem operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetae, et in libris Ahiae Silonitis, in visione quoque Addo videntis contra Jeroboam filium Nabat.
30 Regnavit autem Salomon in Jerusalem super omnem Israel quadraginta annis.
31 Dormivitque cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David: regnavitque Roboam filius ejus pro eo.
10 Profectus est autem Roboam in Sichem: illuc enim cunctus Israel convenerat ut constituerent eum regem.
2 Quod cum audisset Jeroboam filius Nabat, qui erat in AEgypto (fugerat quippe illuc ante Salomonem), statim reversus est.
3 Vocaveruntque eum, et venit cum universo Israel: et locuti sunt ad Roboam, dicentes:
4 Pater tuus durissimo jugo nos pressit: tu leviora impera patre tuo, qui nobis imposuit gravem servitutem, et paululum de onere subleva, ut serviamus tibi.
5 Qui ait: Post tres dies revertimini ad me. Cumque abiisset populus,
6 iniit consilium cum senibus qui steterant coram patre ejus Salomone dum adhuc viveret, dicens: Quid datis consilii ut respondeam populo?
7 Qui dixerunt ei: Si placueris populo huic, et leniveris eos verbis clementibus, servient tibi omni tempore.
8 At ille reliquit consilium senum, et cum juvenibus tractare coepit, qui cum eo nutriti fuerant, et erant in comitatu illius.
9 Dixitque ad eos: Quid vobis videtur? vel respondere quid debeo populo huic, qui dixit mihi: Subleva jugum quod imposuit nobis pater tuus?
10 At illi responderunt ut juvenes, et nutriti cum eo in deliciis, atque dixerunt: Sic loqueris populo qui dixit tibi: Pater tuus aggravavit jugum nostrum, tu subleva: et sic respondebis ei: Minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei.
11 Pater meus imposuit vobis grave jugum, et ego majus pondus apponam; pater meus cecidit vos flagellis, ego vero caedam vos scorpionibus.
12 Venit ergo Jeroboam et universus populus ad Roboam die tertio, sicut praeceperat eis.
13 Responditque rex dura, derelicto consilio seniorum:
14 locutusque est juxta juvenum voluntatem: Pater meus grave vobis imposuit jugum, quod ego gravius faciam; pater meus cecidit vos flagellis, ego vero caedam vos scorpionibus.
15 Et non acquievit populi precibus: erat enim voluntatis Dei ut compleretur sermo ejus quem locutus fuerat per manum Ahiae Silonitis ad Jeroboam filium Nabat.
16 Populus autem universus rege duriora dicente, sic locutus est ad eum: Non est nobis pars in David, neque haereditas in filio Isai. Revertere in tabernacula tua, Israel; tu autem pasce domum tuam David. Et abiit Israel in tabernacula sua.
17 Super filios autem Israel qui habitabant in civitatibus Juda, regnavit Roboam.
18 Misitque rex Roboam Aduram, qui praeerat tributis, et lapidaverunt eum filii Israel, et mortuus est: porro rex Roboam currum festinavit ascendere, et fugit in Jerusalem.
19 Recessitque Israel a domo David, usque ad diem hanc.
9 Vos autem in carne non estis, sed in spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus.
10 Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem.
11 Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis.
12 Ergo fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus.
13 Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.
14 Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei.
15 Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba (Pater).
16 Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei.
17 Si autem filii, et haeredes: haeredes, quidem Dei, cohaeredes autem Christi: si tamen compatimur ut et conglorificemur.
18 Existimo enim quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis.
19 Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat.
20 Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe:
21 quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei.
22 Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc.
23 Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes: et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri.
24 Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quae videtur, non est spes: nam quod videt quis, quid sperat?
25 Si autem quod non videmus, speramus: per patientiam exspectamus.
26 Qui affligit patrem, et fugat matrem, ignominiosus est et infelix.