The Daily Audio Bible
Today's audio is from the GNT. Switch to the GNT to read along with the audio.
4 Fecit quoque altare aeneum viginti cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum latitudinis, et decem cubitorum altitudinis.
2 Mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium, rotundum per circuitum: quinque cubitos habebat altitudinis, et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum ejus.
3 Similitudo quoque boum erat subter illud, et decem cubitis quaedam extrinsecus caelaturae, quasi duobus versibus alvum maris circuibant. Boves autem erant fusiles:
4 et ipsum mare super duodecim boves impositum erat, quorum tres respiciebant ad aquilonem, et alii tres ad occidentem: porro tres alii meridiem, et tres qui reliqui erant, orientem, habentes mare superpositum: posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari.
5 Porro vastitas ejus habebat mensuram palmi, et labium illius erat quasi labium calicis, vel repandi lilii: capiebatque tria millia metretas.
6 Fecit quoque conchas decem: et posuit quinque a dextris, et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia quae in holocaustum oblaturi erant: porro in mari sacerdotes lavabantur.
7 Fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua jussa erant fieri: et posuit ea in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris.
8 Necnon et mensas decem: et posuit eas in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris: phialas quoque aureas centum.
9 Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem: et ostia in basilica, quae texit aere.
10 Porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem.
11 Fecit autem Hiram lebetes, et creagras, et phialas: et complevit omne opus regis in domo Dei:
12 hoc est, columnas duas, et epistylia, et capita, et quasi quaedam retiacula, quae capita tegerent super epistylia.
13 Malogranata quoque quadringenta, et retiacula duo ita ut bini ordines malogranatorum singulis retiaculis jungerentur, quae protegerent epistylia, et capita columnarum.
14 Bases etiam fecit, et conchas, quas superposuit basibus:
15 mare unum, boves quoque duodecim sub mari,
16 et lebetes, et creagras, et phialas. Omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater ejus in domo Domini ex aere mundissimo.
17 In regione Jordanis, fudit ea rex in argillosa terra inter Sochot et Saredatha.
18 Erat autem multitudo vasorum innumerabilis, ita ut ignoraretur pondus aeris.
19 Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei, et altare aureum, et mensas, et super eas panes propositionis:
20 candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum juxta ritum ex auro purissimo:
21 et florentia quaedam, et lucernas, et forcipes aureos: omnia de auro mundissimo facta sunt.
22 Thymiateria quoque, et thuribula, et phialas, et mortariola ex auro purissimo. Et ostia caelavit templi interioris, id est, in Sancta sanctorum: et ostia templi forinsecus aurea. Sicque completum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini.
5 Intulit igitur Salomon omnia quae voverat David pater suus: argentum, et aurum, et universa vasa posuit in thesauris domus Dei.
2 Post quae congregavit majores natu Israel, et cunctos principes tribuum, et capita familiarum de filiis Israel in Jerusalem, ut adducerent arcam foederis Domini de civitate David, quae est Sion.
3 Venerunt itaque ad regem omnes viri Israel in die solemni mensis septimi.
4 Cumque venissent cuncti seniorum Israel, portaverunt Levitae arcam,
5 et intulerunt eam, et omnem paraturam tabernaculi. Porro vasa sanctuarii, quae erant in tabernaculo, portaverunt sacerdotes cum Levitis.
6 Rex autem Salomon, et universus coetus Israel, et omnes qui fuerunt congregati ante arcam, immolabant arietes et boves absque ullo numero: tanta enim erat multitudo victimarum.
7 Et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum, id est, ad oraculum templi, in Sancta sanctorum subter alas cherubim:
8 ita ut cherubim expanderent alas suas super locum in quo posita erat arca, et ipsam arcam tegerent cum vectibus suis.
9 Vectium autem quibus portabatur arca, quia paululum longiores erant, capita parebant ante oraculum: si vero quis paululum fuisset extrinsecus, eos videre non poterat. Fuit itaque arca ibi usque in praesentem diem.
10 Nihilque erat aliud in arca, nisi duae tabulae quas posuerat Moyses in Horeb, quando legem dedit Dominus filiis Israel egredientibus ex AEgypto.
11 Egressis autem sacerdotibus de sanctuario (omnes enim sacerdotes qui ibi potuerant inveniri, sanctificati sunt: nec adhuc in illo tempore vices et ministeriorum ordo inter eos divisus erat),
12 tam Levitae quam cantores, id est, et qui sub Asaph erant, et qui sub Eman, et qui sub Idithun, filii et fratres eorum vestiti byssinis, cymbalis, et psalteriis, et citharis concrepabant, stantes ad orientalem plagam altaris: et cum eis sacerdotes centum viginti canentes tubis.
13 Igitur cunctis pariter, et tubis, et voce, et cymbalis, et organis, et diversi generis musicorum concinentibus, et vocem in sublime tollentibus, longe sonitus audiebatur, ita ut cum Dominum laudare coepissent et dicere: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia ejus: impleretur domus Dei nube,
14 nec possent sacerdotes stare et ministrare propter caliginem. Compleverat enim gloria Domini domum Dei.
6 Tunc Salomon ait: Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine:
2 ego autem aedificavi domum nomini ejus, ut habitaret ibi in perpetuum.
3 Et convertit rex faciem suam, et benedixit universae multitudini Israel (nam omnis turba stabat intenta), et ait:
4 Benedictus Dominus Deus Israel, qui quod locutus est David patri meo, opere complevit, dicens:
5 A die qua eduxi populum meum de terra AEgypti, non elegi civitatem de cunctis tribubus Israel ut aedificaretur in ea domus nomini meo, neque elegi quemquam alium virum ut esset dux in populo Israel:
6 sed elegi Jerusalem ut sit nomen meum in ea, et elegi David ut constituerem eum super populum meum Israel.
7 Cumque fuisset voluntatis David patris mei ut aedificaret domum nomini Domini Dei Israel,
8 dixit Dominus ad eum: Quia haec fuit voluntas tua, ut aedificares domum nomini meo, bene quidem fecisti hujuscemodi habere voluntatem:
9 sed non tu aedificabis domum: verum filius tuus, qui egredietur de lumbis tuis, ipse aedificabit domum nomini meo.
10 Complevit ergo Dominus sermonem suum quem locutus fuerat: et ego surrexi pro David patre meo, et sedi super thronum Israel, sicut locutus est Dominus: et aedificavi domum nomini Domini Dei Israel.
11 Et posui in ea arcam in qua est pactum Domini quod pepigit cum filiis Israel.
7 An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor), quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit?
2 Nam quae sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi: si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege viri.
3 Igitur, vivente viro, vocabitur adultera si fuerit cum alio viro: si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, ut non sit adultera si fuerit cum alio viro.
4 Itaque fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi: ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo.
5 Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti.
6 Nunc autem soluti sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae.
7 Quid ergo dicemus? lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces.
8 Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat.
9 Ego autem vivebam sine lege aliquando: sed cum venisset mandatum, peccatum revixit.
10 Ego autem mortuus sum: et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem.
11 Nam peccatum occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit.
12 Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum.
13 Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem: ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum.
17 In finem. Puero Domini David, qui locutus est Domino verba cantici hujus, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul, et dixit:
2 Diligam te, Domine, fortitudo mea.
3 Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum; protector meus, et cornu salutis meae, et susceptor meus.
4 Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.
5 Circumdederunt me dolores mortis, et torrentes iniquitatis conturbaverunt me.
6 Dolores inferni circumdederunt me; praeoccupaverunt me laquei mortis.
7 In tribulatione mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi: et exaudivit de templo sancto suo vocem meam; et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus.
8 Commota est, et contremuit terra; fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt: quoniam iratus est eis.
9 Ascendit fumus in ira ejus, et ignis a facie ejus exarsit; carbones succensi sunt ab eo.
10 Inclinavit caelos, et descendit, et caligo sub pedibus ejus.
11 Et ascendit super cherubim, et volavit; volavit super pennas ventorum.
12 Et posuit tenebras latibulum suum; in circuitu ejus tabernaculum ejus, tenebrosa aqua in nubibus aeris.
13 Prae fulgore in conspectu ejus nubes transierunt; grando et carbones ignis.
14 Et intonuit de caelo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam: grando et carbones ignis.
15 Et misit sagittas suas, et dissipavit eos; fulgura multiplicavit, et conturbavit eos.
16 Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum, ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus irae tuae.
17 Misit de summo, et accepit me; et assumpsit me de aquis multis.
18 Eripuit me de inimicis meis fortissimis, et ab his qui oderunt me. Quoniam confortati sunt super me;
19 praevenerunt me in die afflictionis meae: et factus est Dominus protector meus.
20 Et eduxit me in latitudinem; salvum me fecit, quoniam voluit me,
21 et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi:
22 quia custodivi vias Domini, nec impie gessi a Deo meo;
23 quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo, et justitias ejus non repuli a me.
24 Et ero immaculatus cum eo; et observabo me ab iniquitate mea.
25 Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus.
26 Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris,
27 et cum electo electus eris, et cum perverso perverteris.
28 Quoniam tu populum humilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis.
29 Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine; Deus meus, illumina tenebras meas.
30 Quoniam in te eripiar a tentatione; et in Deo meo transgrediar murum.
31 Deus meus, impolluta via ejus; eloquia Domini igne examinata: protector est omnium sperantium in se.
32 Quoniam quis deus praeter Dominum? aut quis deus praeter Deum nostrum?
33 Deus qui praecinxit me virtute, et posuit immaculatam viam meam;
34 qui perfecit pedes meos tamquam cervorum, et super excelsa statuens me;
35 qui docet manus meas ad praelium. Et posuisti, ut arcum aereum, brachia mea,
36 et dedisti mihi protectionem salutis tuae: et dextera tua suscepit me, et disciplina tua correxit me in finem, et disciplina tua ipsa me docebit.
37 Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea.
38 Persequar inimicos meos, et comprehendam illos; et non convertar donec deficiant.
39 Confringam illos, nec poterunt stare; cadent subtus pedes meos.
40 Et praecinxisti me virtute ad bellum, et supplantasti insurgentes in me subtus me.
41 Et inimicos meos dedisti mihi dorsum, et odientes me disperdidisti.
42 Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret; ad Dominum, nec exaudivit eos.
43 Et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti; ut lutum platearum delebo eos.
44 Eripies me de contradictionibus populi; constitues me in caput gentium.
45 Populus quem non cognovi servivit mihi; in auditu auris obedivit mihi.
46 Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis.
47 Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltetur Deus salutis meae.
48 Deus qui das vindictas mihi, et subdis populos sub me; liberator meus de inimicis meis iracundis.
49 Et ab insurgentibus in me exaltabis me; a viro iniquo eripies me.
50 Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine, et nomini tuo psalmum dicam;
51 magnificans salutes regis ejus, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus usque in saeculum.
22 Homo indigens misericors est, et melior est pauper quam vir mendax.
23 Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima.