Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

The Daily Audio Bible

This reading plan is provided by Brian Hardin from Daily Audio Bible.
Duration: 731 days

Today's audio is from the CSB. Switch to the CSB to read along with the audio.

Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
I Paralipomenon 12:19-14:17

19 Porro de Manasse transfugerunt ad David, quando veniebat cum Philisthiim adversus Saul ut pugnaret: et non dimicavit cum eis, quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum, dicentes: Periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul.

20 Quando igitur reversus est in Siceleg, transfugerunt ad eum de Manasse, Ednas, et Jozabad, et Jedihel, et Michael, et Ednas, et Jozabad, et Eliu, et Salathi, principes millium in Manasse.

21 Hi praebuerunt auxilium David adversus latrunculos: omnes enim erant viri fortissimi, et facti sunt principes in exercitu.

22 Sed et per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum ei, usque dum fieret grandis numerus, quasi exercitus Dei.

23 Iste quoque est numerus principum exercitus qui venerunt ad David cum esset in Hebron, ut transferrent regnum Saul ad eum, juxta verbum Domini.

24 Filii Juda portantes clypeum et hastam, sex millia octingenti expediti ad praelium.

25 De filiis Simeon virorum fortissimorum ad pugnandum, septem millia centum.

26 De filiis Levi, quatuor millia sexcenti.

27 Jojoda quoque princeps de stirpe Aaron, et cum eo tria millia septingenti.

28 Sadoc etiam puer egregiae indolis, et domus patris ejus, principes viginti duo.

29 De filiis autem Benjamin fratribus Saul, tria millia: magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul.

30 Porro de filiis Ephraim viginti millia octingenti, fortissimi robore, viri nominati in cognationibus suis.

31 Et ex dimidia tribu Manasse, decem et octo millia, singuli per nomina sua, venerunt ut constituerent regem David.

32 De filiis quoque Issachar viri eruditi, qui noverant singula tempora ad praecipiendum quid facere deberet Israel, principes ducenti: omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur.

33 Porro de Zabulon qui egrediebantur ad praelium, et stabant in acie instructi armis bellicis, quinquaginta millia venerunt in auxilium, non in corde duplici.

34 Et de Nephthali, principes mille, et cum eis instructi clypeo et hasta, triginta et septem millia.

35 De Dan etiam praeparati ad praelium, viginti octo millia sexcenti.

36 Et de Aser egredientes ad pugnam, et in acie provocantes, quadraginta millia.

37 Trans Jordanem autem de filiis Ruben, et de Gad, et dimidia parte tribus Manasse, instructi armis bellicis, centum viginti millia.

38 Omnes isti viri bellatores expediti ad pugnandum, corde perfecto venerunt in Hebron, ut constituerent regem David super universum Israel: sed et omnes reliqui ex Israel uno corde erant, ut rex fieret David.

39 Fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et bibentes: praeparaverant enim eis fratres sui.

40 Sed et qui juxta eos erant, usque ad Issachar, et Zabulon, et Nephthali, afferebant panes in asinis, et camelis, et mulis, et bobus ad vescendum: farinam, palathas, uvam passam, vinum, oleum, boves, arietes ad omnem copiam: gaudium quippe erat in Israel.

13 Iniit autem consilium David cum tribunis, et centurionibus, et universis principibus,

et ait ad omnem coetum Israel: Si placet vobis, et a Domino Deo nostro egreditur sermo quem loquor, mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israel, et ad sacerdotes et Levitas qui habitant in suburbanis urbium, ut congregentur ad nos,

et reducamus arcam Dei nostri ad nos: non enim requisivimus eam in diebus Saul.

Et respondit universa multitudo ut ita fieret: placuerat enim sermo omni populo.

Congregavit ergo David cunctum Israel, a Sihor AEgypti usque dum ingrediaris Emath, ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim.

Et ascendit David, et omnis vir Israel, ad collem Cariathiarim, qui est in Juda, ut afferret inde arcam Domini Dei sedentis super cherubim, ubi invocatum est nomen ejus.

Imposueruntque arcam Dei super plaustrum novum, de domo Abinadab: Oza autem, et frater ejus minabant plaustrum.

Porro David, et universus Israel, ludebant coram Deo omni virtute in canticis, et in citharis, et psalteriis, et tympanis, et cymbalis, et tubis.

Cum autem pervenisset ad aream Chidon, tetendit Oza manum suam, ut sustentaret arcam: bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam.

10 Iratus est itaque Dominus contra Ozam, et percussit eum, eo quod tetigisset arcam: et mortuus est ibi coram Domino.

11 Contristatusque est David, eo quod divisisset Dominus Ozam: vocavitque locum illum Divisio Ozae, usque in praesentem diem.

12 Et timuit Deum tunc temporis, dicens: Quomodo possum ad me introducere arcam Dei?

13 et ob hanc causam non adduxit eam ad se, hoc est, in civitatem David, sed avertit in domum Obededom Gethaei.

14 Mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus: et benedixit Dominus domui ejus, et omnibus quae habebat.

14 Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices parietum, lignorumque, ut aedificarent ei domum.

Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israel, et sublevatum esset regnum suum super populum ejus Israel.

Accepit quoque David alias uxores in Jerusalem, genuitque filios et filias.

Et haec nomina eorum, qui nati sunt ei in Jerusalem: Samua, et Sobab, Nathan, et Salomon,

Jebahar, et Elisua, et Eliphalet,

Noga quoque, et Napheg, et Japhia,

Elisama, et Baaliada, et Eliphalet.

Audientes autem Philisthiim eo quod unctus esset David regem super universum Israel, ascenderunt omnes ut quaererent eum: quod cum audisset David, egressus est obviam eis.

Porro Philisthiim venientes, diffusi sunt in valle Raphaim.

10 Consuluitque David Dominum, dicens: Si ascendam ad Philisthaeos, et si trades eos in manu mea? Et dixit ei Dominus: Ascende, et tradam eos in manu tua.

11 Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David, et dixit: Divisit Deus inimicos meos per manum meam, sicut dividuntur aquae: et idcirco vocatum est nomen illius loci Baalpharasim.

12 Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David jussit exuri.

13 Alia etiam vice Philisthiim irruerunt, et diffusi sunt in valle.

14 Consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus: Non ascendas post eos: recede ab eis, et venies contra illos ex adverso pyrorum.

15 Cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc egredieris ad bellum: egressus est enim Deus ante te, ut percutiat castra Philisthiim.

16 Fecit ergo David sicut praeceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum, de Gabaon usque Gazera.

17 Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem ejus super omnes gentes.

Romanos 1:1-17

Paulus, servus Jesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei,

quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis

de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem,

qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri:

per quem accepimus gratiam, et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine ejus,

in quibus estis et vos vocati Jesu Christi:

omnibus qui sunt Romae, dilectis Dei, vocatis sanctis. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.

Primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis: quia fides vestra annuntiatur in universo mundo.

Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri facio

10 semper in orationibus meis: obsecrans, si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos.

11 Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar vobis gratiae spiritualis ad confirmandos vos:

12 id est, simul consolari in vobis per eam quae invicem est, fidem vestram atque meam.

13 Nolo autem vos ignorare fratres: quia saepe proposui venire ad vos (et prohibitus sum usque adhuc) ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris gentibus.

14 Graecis ac barbaris, sapientibus, et insipientibus debitor sum:

15 ita (quod in me) promptum est et vobis, qui Romae estis, evangelizare.

16 Non enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judaeo primum, et Graeco.

17 Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem: sicut scriptum est: Justus autem ex fide vivit.

Psalmi 9:13-20

13 quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est; non est oblitus clamorem pauperum.

14 Miserere mei, Domine: vide humilitatem meam de inimicis meis,

15 qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion:

16 exultabo in salutari tuo. Infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt; in laqueo isto quem absconderunt comprehensus est pes eorum.

17 Cognoscetur Dominus judicia faciens; in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.

18 Convertantur peccatores in infernum, omnes gentes quae obliviscuntur Deum.

19 Quoniam non in finem oblivio erit pauperis; patientia pauperum non peribit in finem.

20 Exsurge, Domine; non confortetur homo: judicentur gentes in conspectu tuo.

Proverbia 19:4-5

Divitiae addunt amicos plurimos; a paupere autem et hi quos habuit separantur.

Testis falsus non erit impunitus, et qui mendacia loquitur non effugiet.