The Daily Audio Bible
Today's audio is from the CEV. Switch to the CEV to read along with the audio.
11 Rex autem Salomon adamavit mulieres alienigenas multas, filiam quoque Pharaonis, et Moabitidas, et Ammonitidas, Idumaeas, et Sidonias, et Hethaeas:
2 de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israel: Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras: certissime enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum. His itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore.
3 Fueruntque ei uxores quasi reginae septingentae, et concubinae trecentae: et averterunt mulieres cor ejus.
4 Cumque jam esset senex, depravatum est cor ejus per mulieres, ut sequeretur deos alienos: nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus.
5 Sed colebat Salomon Astarthen deam Sidoniorum, et Moloch idolum Ammonitarum.
6 Fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino, et non adimplevit ut sequeretur Dominum sicut David pater ejus.
7 Tunc aedificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte qui est contra Jerusalem, et Moloch idolo filiorum Ammon.
8 Atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis alienigenis, quae adolebant thura, et immolabant diis suis.
9 Igitur iratus est Dominus Salomoni, quod aversa esset mens ejus a Domino Deo Israel, qui apparuerat ei secundo,
10 et praeceperat de verbo hoc ne sequeretur deos alienos: et non custodivit quae mandavit ei Dominus.
11 Dixit itaque Dominus Salomoni: Quia habuisti hoc apud te, et non custodisti pactum meum, et praecepta mea quae mandavi tibi, disrumpens scindam regnum tuum, et dabo illud servo tuo.
12 Verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem tuum: de manu filii tui scindam illud,
13 nec totum regnum auferam, sed tribum unam dabo filio tuo propter David servum meum, et Jerusalem, quam elegi.
14 Suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idumaeum de semine regio, qui erat in Edom.
15 Cum enim esset David in Idumaea, et ascendisset Joab princeps militiae ad sepeliendum eos qui fuerant interfecti, et occidisset omnem masculinum in Idumaea
16 (sex enim mensibus ibi moratus est Joab, et omnis Israel, donec interimeret omne masculinum in Idumaea),
17 fugit Adad ipse, et viri Idumaei de servis patris ejus cum eo, ut ingrederetur AEgyptum: erat autem Adad puer parvulus.
18 Cumque surrexissent de Madian, venerunt in Pharan, tuleruntque secum viros de Pharan, et introierunt AEgyptum ad Pharaonem regem AEgypti: qui dedit ei domum, et cibos constituit, et terram delegavit.
19 Et invenit Adad gratiam coram Pharaone valde, in tantum ut daret ei uxorem sororem uxoris suae germanam Taphnes reginae.
20 Genuitque ei soror Taphnes Genubath filium, et nutrivit eum Taphnes in domo Pharaonis: eratque Genubath habitans apud Pharaonem cum filiis ejus.
21 Cumque audisset Adad in AEgypto dormisse David cum patribus suis, et mortuum esse Joab principem militiae, dixit Pharaoni: Dimitte me, ut vadam in terram meam.
22 Dixitque ei Pharao: Qua enim re apud me indiges, ut quaeras ire ad terram tuam? At ille respondit: Nulla: sed obsecro te ut dimittas me.
23 Suscitavit quoque ei Deus adversarium Razon filium Eliada, qui fugerat Adarezer regem Soba dominum suum:
24 et congregavit contra eum viros, et factus est princeps latronum cum interficeret eos David: abieruntque Damascum, et habitaverunt ibi, et constituerunt eum regem in Damasco:
25 eratque adversarius Israeli cunctis diebus Salomonis: et hoc est malum Adad, et odium contra Israel: regnavitque in Syria.
26 Jeroboam quoque filius Nabat, Ephrathaeus, de Sareda, servus Salomonis, cujus mater erat nomine Sarva, mulier vidua, levavit manum contra regem.
27 Et haec est causa rebellionis adversus eum, quia Salomon aedificavit Mello, et coaequavit voraginem civitatis David patris sui.
28 Erat autem Jeroboam vir fortis et potens: vidensque Salomon adolescentem bonae indolis et industrium, constituerat eum praefectum super tributa universae domus Joseph.
29 Factum est igitur in tempore illo, ut Jeroboam egrederetur de Jerusalem, et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via, opertus pallio novo: erant autem duo tantum in agro.
30 Apprehendensque Ahias pallium suum novum quo coopertus erat, scidit in duodecim partes.
31 Et ait ad Jeroboam: Tolle tibi decem scissuras: haec enim dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem tribus.
32 Porro una tribus remanebit ei propter servum meum David, et Jerusalem civitatem, quam elegi ex omnibus tribubus Israel:
33 eo quod dereliquerit me, et adoraverit Astarthen deam Sidoniorum, et Chamos deum Moab, et Moloch deum filiorum Ammon: et non ambulaverit in viis meis, ut faceret justitiam coram me, et praecepta mea et judicia, sicut David pater ejus.
34 Nec auferam omne regnum de manu ejus, sed ducem ponam eum cunctis diebus vitae suae, propter David servum meum quem elegi, qui custodivit mandata mea et praecepta mea.
35 Auferam autem regnum de manu filii ejus, et dabo tibi decem tribus:
36 filio autem ejus dabo tribum unam, ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Jerusalem civitate, quam elegi ut esset nomen meum ibi.
37 Te autem assumam, et regnabis super omnia quae desiderat anima tua, erisque rex super Israel.
38 Si igitur audieris omnia quae praecepero tibi, et ambulaveris in viis meis, et feceris quod rectum est coram me, custodiens mandata mea et praecepta mea, sicut fecit David servus meus: ero tecum, et aedificabo tibi domum fidelem, quomodo aedificavi David domum: et tradam tibi Israel:
39 et affligam semen David super hoc, verumtamen non cunctis diebus.
40 Voluit ergo Salomon interficere Jeroboam: qui surrexit, et aufugit in AEgyptum ad Sesac regem AEgypti, et fuit in AEgypto usque ad mortem Salomonis.
41 Reliquum autem verborum Salomonis, et omnia quae fecit, et sapientia ejus, ecce universa scripta sunt in libro verborum dierum Salomonis.
42 Dies autem quos regnavit Salomon in Jerusalem super omnem Israel, quadraginta anni sunt.
43 Dormivitque Salomon cum patribus suis, et sepultus est in civitate David patris sui: regnavitque Roboam filius ejus pro eo.
12 Venit autem Roboam in Sichem: illuc enim congregatus erat omnis Israel ad constituendum eum regem.
2 At vero Jeroboam filius Nabat, cum adhuc esset in AEgypto profugus a facie regis Salomonis, audita morte ejus, reversus est de AEgypto.
3 Miseruntque et vocaverunt eum: venit ergo Jeroboam, et omnis multitudo Israel, et locuti sunt ad Roboam, dicentes:
4 Pater tuus durissimum jugum imposuit nobis: tu itaque nunc imminue paululum de imperio patris tui durissimo, et de jugo gravissimo quod imposuit nobis, et serviemus tibi.
5 Qui ait eis: Ite usque ad tertium diem, et revertimini ad me. Cumque abiisset populus,
6 iniit consilium rex Roboam cum senioribus qui assistebant coram Salomone patre ejus cum adhuc viveret, et ait: Quod datis mihi consilium, ut respondeam populo huic?
7 Qui dixerunt ei: Si hodie obedieris populo huic, et servieris, et petitioni eorum cesseris, locutusque fueris ad eos verba lenia, erunt tibi servi cunctis diebus.
8 Qui dereliquit consilium senum, quod dederant ei, et adhibuit adolescentes, qui nutriti fuerant cum eo, et assistebant illi,
9 dixitque ad eos: Quod mihi datis consilium, ut respondeam populo huic, qui dixerunt mihi: Levius fac jugum quod imposuit pater tuus super nos?
10 Et dixerunt ei juvenes qui nutriti fuerant cum eo: Sic loqueris populo huic, qui locuti sunt ad te, dicentes: Pater tuus aggravavit jugum nostrum: tu releva nos. Sic loqueris ad eos: Minimus digitus meus grossior est dorso patris mei.
11 Et nunc pater meus posuit super vos jugum grave, ego autem addam super jugum vestrum: pater meus cecidit vos flagellis, ego autem caedam vos scorpionibus.
12 Venit ergo Jeroboam et omnis populus ad Roboam die tertia, sicut locutus fuerat rex, dicens: Revertimini ad me die tertia.
13 Responditque rex populo dura, derelicto consilio seniorum quod ei dederant,
14 et locutus est eis secundum consilium juvenum, dicens: Pater meus aggravavit jugum vestrum, ego autem addam jugo vestro: pater meus cecidit vos flagellis, ego autem caedam vos scorpionibus.
15 Et non acquievit rex populo: quoniam aversatus fuerat eum Dominus, ut suscitaret verbum suum quod locutus fuerat in manu Ahiae Silonitae, ad Jeroboam filium Nabat.
16 Videns itaque populus quod noluisset eos audire rex, respondit ei dicens: Quae nobis pars in David? vel quae haereditas in filio Isai? vade in tabernacula tua, Israel: nunc vide domum tuam, David. Et abiit Israel in tabernacula sua.
17 Super filios autem Israel, quicumque habitabant in civitatibus Juda, regnavit Roboam.
18 Misit ergo rex Roboam Aduram, qui erat super tributa: et lapidavit eum omnis Israel, et mortuus est. Porro rex Roboam festinus ascendit currum, et fugit in Jerusalem:
19 recessitque Israel a domo David usque in praesentem diem.
9 Saulus autem adhuc spirans minarum et caedis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum,
2 et petiit ab eo epistolas in Damascum ad synagogas: ut si quos invenisset hujus viae viros ac mulieres, vinctos perduceret in Jerusalem.
3 Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco: et subito circumfulsit eum lux de caelo.
4 Et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi: Saule, Saule, quid me persequeris?
5 Qui dixit: Quis es, domine? Et ille: Ego sum Jesus, quem tu persequeris: durum est tibi contra stimulum calcitrare.
6 Et tremens ac stupens dixit: Domine, quid me vis facere?
7 Et Dominus ad eum: Surge, et ingredere civitatem, et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere. Viri autem illi qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti, audientes quidem vocem, neminem autem videntes.
8 Surrexit autem Saulus de terra, apertisque oculis nihil videbat. Ad manus autem illum trahentes, introduxerunt Damascum.
9 Et erat ibi tribus diebus non videns, et non manducavit, neque bibit.
10 Erat autem quidam discipulus Damasci, nomine Ananias: et dixit ad illum in visu Dominus: Anania. At ille ait: Ecce ego, Domine.
11 Et Dominus ad eum: Surge, et vade in vicum qui vocatur Rectus: et quaere in domo Judae Saulum nomine Tarsensem: ecce enim orat.
12 (Et vidit virum Ananiam nomine, introeuntem, et imponentem sibi manus ut visum recipiat.)
13 Respondit autem Ananias: Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala fecerit sanctis tuis in Jerusalem:
14 et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum.
15 Dixit autem ad eum Dominus: Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israel.
16 Ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati.
17 Et abiit Ananias, et introivit in domum: et imponens ei manus, dixit: Saule frater, Dominus misit me Jesus, qui apparuit tibi in via qua veniebas, ut videas, et implearis Spiritu Sancto.
18 Et confestim ceciderunt ab oculis ejus tamquam squamae, et visum recepit: et surgens baptizatus est.
19 Et cum accepisset cibum, confortatus est. Fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot.
20 Et continuo in synagogis praedicabat Jesum, quoniam hic est Filius Dei.
21 Stupebant autem omnes qui audiebant, et dicebant: Nonne hic est qui expugnabat in Jerusalem eos qui invocabant nomen istud: et huc ad hoc venit, ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum?
22 Saulus autem multo magis convalescebat, et confundebat Judaeos qui habitabant Damasci, affirmans quoniam hic est Christus.
23 Cum autem implerentur dies multi, consilium fecerunt in unum Judaei ut eum interficerent.
24 Notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum. Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent.
25 Accipientes autem eum discipuli nocte, per murum dimiserunt eum, submittentes in sporta.
131 Canticum graduum. Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus:
2 sicut juravit Domino; votum vovit Deo Jacob:
3 Si introiero in tabernaculum domus meae; si ascendero in lectum strati mei;
4 si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem,
5 et requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob.
6 Ecce audivimus eam in Ephrata; invenimus eam in campis silvae.
7 Introibimus in tabernaculum ejus; adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus.
8 Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae.
9 Sacerdotes tui induantur justitiam, et sancti tui exsultent.
10 Propter David servum tuum non avertas faciem christi tui.
11 Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eam: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
12 Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea haec quae docebo eos, et filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam.
13 Quoniam elegit Dominus Sion: elegit eam in habitationem sibi.
14 Haec requies mea in saeculum saeculi; hic habitabo, quoniam elegi eam.
15 Viduam ejus benedicens benedicam; pauperes ejus saturabo panibus.
16 Sacerdotes ejus induam salutari, et sancti ejus exsultatione exsultabunt.
17 Illuc producam cornu David; paravi lucernam christo meo.
18 Inimicos ejus induam confusione; super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea.
4 Malus obedit linguae iniquae, et fallax obtemperat labiis mendacibus.
5 Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus, et qui ruina laetatur alterius non erit impunitus.