The Daily Audio Bible
Today's audio is from the NLT. Switch to the NLT to read along with the audio.
16 Mense autem primo, quartadecima die mensis, Phase Domini erit,
17 et quintadecima die solemnitas: septem diebus vescentur azymis.
18 Quarum dies prima venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea.
19 Offeretisque incensum holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem:
20 et sacrificia singulorum ex simila quae conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos, et duas decimas per arietem,
21 et decimam decimae per agnos singulos, id est, per septem agnos.
22 Et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis,
23 praeter holocaustum matutinum, quod semper offeretis.
24 Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum.
25 Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis: omne opus servile non facietis in eo.
26 Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea.
27 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem:
28 atque in sacrificiis eorum, similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos, per arietes duas,
29 per agnos decimam decimae, qui simul sunt agni septem. Hircum quoque,
30 qui mactatur pro expiatione: praeter holocaustum sempiternum et liba ejus.
31 Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.
29 Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum.
2 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum de armento unum, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem:
3 et in sacrificiis eorum, similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,
4 unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem:
5 et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem populi,
6 praeter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis: eisdem caeremoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino.
7 Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras: omne opus servile non facietis in ea.
8 Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem:
9 et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,
10 decimam decimae per agnos singulos, qui sunt simul agni septem:
11 et hircum pro peccato, absque his quae offerri pro delicto solent in expiationem, et holocaustum sempiternum, cum sacrificio et libaminibus eorum.
12 Quintadecima vero die mensis septimi, quae vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus.
13 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:
14 et in libamentis eorum, similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim, et duas decimas arieti uno, id est, simul arietibus duobus,
15 et decimam decimae agnis singulis, qui sunt simul agni quatuordecim:
16 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, et sacrificio, et libamine ejus.
17 In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:
18 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis:
19 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus.
20 Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:
21 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis:
22 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus.
23 Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:
24 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis:
25 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
26 Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:
27 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis:
28 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
29 Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:
30 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis:
31 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
32 Die septimo offeretis vitulos septem, et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:
33 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis:
34 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
35 Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis,
36 offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem:
37 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis:
38 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
39 Haec offeretis Domino in solemnitatibus vestris: praeter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis.
23 Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Joseph, qui fuit Heli, qui fuit Mathat,
24 qui fuit Levi, qui fuit Melchi, qui fuit Janne, qui fuit Joseph,
25 qui fuit Mathathiae, qui fuit Amos, qui fuit Nahum, qui fuit Hesli, qui fuit Nagge,
26 qui fuit Mahath, qui fuit Mathathiae, qui fuit Semei, qui fuit Joseph, qui fuit Juda,
27 qui fuit Joanna, qui fuit Resa, qui fuit Zorobabel, qui fuit Salathiel, qui fuit Neri,
28 qui fuit Melchi, qui fuit Addi, qui fuit Cosan, qui fuit Elmadan, qui fuit Her,
29 qui fuit Jesu, qui fuit Eliezer, qui fuit Jorim, qui fuit Mathat, qui fuit Levi,
30 qui fuit Simeon, qui fuit Juda, qui fuit Joseph, qui fuit Jona, qui fuit Eliakim,
31 qui fuit Melea, qui fuit Menna, qui fuit Mathatha, qui fuit Natham, qui fuit David,
32 qui fuit Jesse, qui fuit Obed, qui fuit Booz, qui fuit Salmon, qui fuit Naasson,
33 qui fuit Aminadab, qui fuit Aram, qui fuit Esron, qui fuit Phares, qui fuit Judae,
34 qui fuit Jacob, qui fuit Isaac, qui fuit Abrahae, qui fuit Thare, qui fuit Nachor,
35 qui fuit Sarug, qui fuit Ragau, qui fuit Phaleg, qui fuit Heber, qui fuit Sale,
36 qui fuit Cainan, qui fuit Arphaxad, qui fuit Sem, qui fuit Noe, qui fuit Lamech,
37 qui fuit Methusale, qui fuit Henoch, qui fuit Jared, qui fuit Malaleel, qui fuit Cainan,
38 qui fuit Henos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei.
62 Psalmus David, cum esset in deserto Idumaeae.
2 Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea; quam multipliciter tibi caro mea!
3 In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.
4 Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te.
5 Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas.
6 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum.
7 Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te.
8 Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo.
9 Adhaesit anima mea post te; me suscepit dextera tua.
10 Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam: introibunt in inferiora terrae;
11 tradentur in manus gladii: partes vulpium erunt.
12 Rex vero laetabitur in Deo; laudabuntur omnes qui jurant in eo: quia obstructum est os loquentium iniqua.
18 Impius facit opus instabile, seminanti autem justitiam merces fidelis.
19 Clementia praeparat vitam, et sectatio malorum mortem.