The Daily Audio Bible
Today's audio is from the NLT. Switch to the NLT to read along with the audio.
52 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
53 Istis dividetur terra juxta numerum vocabulorum in possessiones suas.
54 Pluribus majorem partem dabis, et paucioribus minorem: singulis, sicut nunc recensiti sunt, tradetur possessio:
55 ita dumtaxat ut sors terram tribubus dividat et familiis.
56 Quidquid sorte contigerit, hoc vel plures accipiant, vel pauciores.
57 Hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas: Gerson, a quo familia Gersonitarum: Caath, a quo familia Caathitarum: Merari, a quo familia Meraritarum.
58 Hae sunt familiae Levi: familia Lobni, familia Hebroni, familia Moholi, familia Musi, familia Core. At vero Caath genuit Amram:
59 qui habuit uxorem Jochabed filiam Levi, quae nata est ei in AEgypto. Haec genuit Amram viro suo filios, Aaron, et Moysen, et Mariam sororem eorum.
60 De Aaron orti sunt Nadab et Abiu, et Eleazar et Ithamar:
61 quorum Nadab et Abiu mortui sunt, cum obtulissent ignem alienum coram Domino.
62 Fueruntque omnes qui numerati sunt, viginti tria millia generis masculini ab uno mense et supra: quia non sunt recensiti inter filios Israel, nec eis cum ceteris data possessio est.
63 Hic est numerus filiorum Israel, qui descripti sunt a Moyse et Eleazaro sacerdote, in campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho:
64 inter quos, nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Moyse et Aaron in deserto Sinai:
65 praedixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine. Nullusque remansit ex eis, nisi Caleb filius Jephone, et Josue filius Nun.
27 Accesserunt autem filiae Salphaad, filii Hepher, filii Galaad, filii Machir, filii Manasse, qui fuit filius Joseph: quarum sunt nomina, Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa.
2 Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi foederis, atque dixerunt:
3 Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quae concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est: hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium? date nobis possessionem inter cognatos patris nostri.
4 Retulitque Moyses causam earum ad judicium Domini.
5 Qui dixit ad eum:
6 Justam rem postulant filiae Salphaad: da eis possessionem inter cognatos patris sui, et ei in haereditatem succedant.
7 Ad filios autem Israel loqueris haec:
8 Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam ejus transibit haereditas.
9 Si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos.
10 Quod si et fratres non fuerint, dabitis haereditatem fratribus patris ejus.
11 Sin autem nec patruos habuerit, dabitur haereditas his qui ei proximi sunt. Eritque hoc filiis Israel sanctum lege perpetua, sicut praecepit Dominus Moysi.
12 Dixit quoque Dominus ad Moysen: Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israel.
13 Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron:
14 quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas. Hae sunt aquae contradictionis in Cades deserti Sin.
15 Cui respondit Moyses:
16 Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc:
17 et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introducere: ne sit populus Domini sicut oves absque pastore.
18 Dixitque Dominus ad eum: Tolle Josue filium Nun, virum in quo est spiritus, et pone manum tuam super eum.
19 Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine:
20 et dabis ei praecepta cunctis videntibus, et partem gloriae tuae, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israel.
21 Pro hoc, si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus egredietur et ingredietur ipse, et omnes filii Israel cum eo, et cetera multitudo.
22 Fecit Moyses ut praeceperat Dominus: cumque tulisset Josue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi.
23 Et impositis capiti ejus manibus, cuncta replicavit quae mandaverat Dominus.
28 Dixit quoque Dominus ad Moysen:
2 Praecipe filiis Israel, et dices ad eos: Oblationem meam et panes, et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua.
3 Haec sunt sacrificia quae offerre debetis: agnos anniculos immaculatos duos quotidie in holocaustum sempiternum:
4 unum offeretis mane, et alterum ad vesperum:
5 decimam partem ephi similae, quae conspersa sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin.
6 Holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini.
7 Et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini.
8 Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam juxta omnem ritum sacrificii matutini, et libamentorum ejus, oblationem suavissimi odoris Domino.
9 Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos, et duas decimas similae oleo conspersae in sacrificio, et liba:
10 quae rite funduntur per singula sabbata in holocaustum sempiternum.
11 In calendis autem offeretis holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos,
12 et tres decimas similae oleo conspersae in sacrificio per singulos vitulos: et duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietes:
13 et decimam decimae similae ex oleo in sacrificio per agnos singulos: holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino.
14 Libamenta autem vini, quae per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt: media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt.
15 Hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis.
3 Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Judaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre ejus tetrarcha Ituraeae, et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha,
2 sub principibus sacerdotum Anna et Caipha: factum est verbum Domini super Joannem, Zachariae filium, in deserto.
3 Et venit in omnem regionem Jordanis, praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum,
4 sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini; rectas facite semitas ejus:
5 omnis vallis implebitur, et omnis mons, et collis humiliabitur: et erunt prava in directa, et aspera in vias planas:
6 et videbit omnis caro salutare Dei.
7 Dicebat ergo ad turbas quae exibant ut baptizarentur ab ipso: Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira?
8 Facite ergo fructus dignos poenitentiae, et ne coeperitis dicere: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae.
9 Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
10 Et interrogabant eum turbae, dicentes: Quid ergo faciemus?
11 Respondens autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti: et qui habet escas, similiter faciat.
12 Venerunt autem et publicani ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: Magister, quid faciemus?
13 At ille dixit ad eos: Nihil amplius, quam quod constitutum est vobis, faciatis.
14 Interrogabant autem eum et milites, dicentes: Quid faciemus et nos? Et ait illis: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis: et contenti estote stipendiis vestris.
15 Existimante autem populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Joanne, ne forte ipse esset Christus,
16 respondit Joannes, dicens omnibus: Ego quidem aqua baptizo vos: veniet autem fortior me, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni:
17 cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili.
18 Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populo.
19 Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui, et de omnibus malis quae fecit Herodes,
20 adjecit et hoc super omnia, et inclusit Joannem in carcere.
21 Factum est autem cum baptizaretur omnis populus, et Jesu baptizato, et orante, apertum est caelum:
22 et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum: et vox de caelo facta est: Tu es filius meus dilectus, in te complacui mihi.
61 In finem, pro Idithun. Psalmus David.
2 Nonne Deo subjecta erit anima mea? ab ipso enim salutare meum.
3 Nam et ipse Deus meus et salutaris meus; susceptor meus, non movebor amplius.
4 Quousque irruitis in hominem? interficitis universi vos, tamquam parieti inclinato et maceriae depulsae.
5 Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere; cucurri in siti: ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant.
6 Verumtamen Deo subjecta esto, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea:
7 quia ipse Deus meus et salvator meus, adjutor meus, non emigrabo.
8 In Deo salutare meum et gloria mea; Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est.
9 Sperate in eo, omnis congregatio populi; effundite coram illo corda vestra: Deus adjutor noster in aeternum.
10 Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum.
11 Nolite sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere; divitiae si affluant, nolite cor apponere.
12 Semel locutus est Deus; duo haec audivi: quia potestas Dei est,
13 et tibi, Domine, misericordia: quia tu reddes unicuique juxta opera sua.
16 Mulier gratiosa inveniet gloriam, et robusti habebunt divitias.
17 Benefacit animae suae vir misericors; qui autem crudelis est, etiam propinquos abjicit.