The Daily Audio Bible
Today's audio is from the GW. Switch to the GW to read along with the audio.
6 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
2 Loquere ad filios Israel, et dices ad eos: Vir, sive mulier, cum fecerint votum ut sanctificentur, et se voluerint Domino consecrare:
3 a vino, et omni quod inebriare potest, abstinebunt. Acetum ex vino, et ex qualibet alia potione, et quidquid de uva exprimitur, non bibent: uvas recentes siccasque non comedent
4 cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur: quidquid ex vinea esse potest, ab uva passa usque ad acinum non comedent.
5 Omni tempore separationis suae novacula non transibit per caput ejus usque ad completum diem, quo Domino consecratur. Sanctus erit, crescente caesarie capitis ejus.
6 Omni tempore consecrationis suae, super mortuum non ingredietur,
7 nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur, quia consecratio Dei sui super caput ejus est.
8 Omnibus diebus separationis suae sanctus erit Domino.
9 Sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo, polluetur caput consecrationis ejus: quod radet illico in eadem die purgationis suae, et rursum septima.
10 In octava autem die offeret duos turtures, vel duos pullos columbae sacerdoti in introitu foederis testimonii.
11 Facietque sacerdos unum pro peccato, et alterum in holocaustum, et deprecabitur pro eo, quia peccavit super mortuo: sanctificabitque caput ejus in die illo:
12 et consecrabit Domino dies separationis illius, offerens agnum anniculum pro peccato: ita tamen ut dies priores irriti fiant, quoniam polluta est sanctificatio ejus.
13 Ista est lex consecrationis. Cum dies, quos ex voto decreverat, complebuntur, adducet eum ad ostium tabernaculi foederis,
14 et offeret oblationes ejus Domino, agnum anniculum immaculatum in holocaustum, et ovem anniculam immaculatam pro peccato, et arietem immaculatum, hostiam pacificam,
15 canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sint oleo, et lagana absque fermento uncta oleo, ac libamina singulorum:
16 quae offeret sacerdos coram Domino, et faciet tam pro peccato, quam in holocaustum.
17 Arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino, offerens simul canistrum azymorum, et libamenta quae ex more debentur.
18 Tunc radetur nazaraeus ante ostium tabernaculi foederis caesarie consecrationis suae: tolletque capillos ejus, et ponet super ignem, qui est suppositus sacrificio pacificorum:
19 et armum coctum arietis, tortamque absque fermento unam de canistro, et laganum azymum unum, et tradet in manus nazaraei, postquam rasum fuerit caput ejus.
20 Susceptaque rursum ab eo, elevabit in conspectu Domini: et sanctificata sacerdotis erunt, sicut pectusculum, quod separari jussum est, et femur. Post haec, potest bibere nazaraeus vinum.
21 Ista est lex nazaraei, cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suae, exceptis his, quae invenerit manus ejus: juxta quod mente devoverat, ita faciet ad perfectionem sanctificationis suae.
22 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
23 Loquere Aaron et filiis ejus: Sic benedicetis filiis Israel, et dicetis eis:
24 Benedicat tibi Dominus, et custodiat te.
25 Ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui.
26 Convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem.
27 Invocabuntque nomen meum super filios Israel, et ego benedicam eis.
7 Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus:
2 obtulerunt principes Israel et capita familiarum, qui erant per singulas tribus, praefectique eorum, qui numerati fuerant,
3 munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces, et unum bovem singuli, obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi.
4 Ait autem Dominus ad Moysen:
5 Suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi, et trades ea Levitis juxta ordinem ministerii sui.
6 Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis.
7 Duo plaustra et quatuor boves dedit filiis Gerson, juxta id quod habebant necessarium.
8 Quatuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum, sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.
9 Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves: quia in sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris.
10 Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem suam ante altare.
11 Dixitque Dominus ad Moysen: Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris.
12 Primo die obtulit oblationem suam Nahasson filius Aminadab de tribu Juda:
13 fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium:
14 mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso:
15 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
16 hircumque pro peccato:
17 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec est oblatio Nahasson filii Aminadab.
18 Secundo die obtulit Nathanael filius Suar, dux de tribu Issachar,
19 acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium:
20 mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso:
21 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
22 hircumque pro peccato:
23 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Nathanael filii Suar.
24 Tertio die princeps filiorum Zabulon, Eliab filius Helon,
25 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium:
26 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
27 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
28 hircumque pro peccato:
29 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec est oblatio Eliab filii Helon.
30 Die quarto princeps filiorum Ruben, Elisur filius Sedeur,
31 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
32 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
33 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
34 hircumque pro peccato:
35 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Elisur filii Sedeur.
36 Die quinto princeps filiorum Simeon, Salamiel filius Surisaddai,
37 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
38 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
39 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
40 hircumque pro peccato:
41 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai.
42 Die sexto princeps filiorum Gad, Eliasaph filius Duel,
43 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
44 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
45 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
46 hircumque pro peccato:
47 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Eliasaph filii Duel.
48 Die septimo princeps filiorum Ephraim, Elisama filius Ammiud,
49 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
50 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
51 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
52 hircumque pro peccato:
53 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Elisama filii Ammiud.
54 Die octavo, princeps filiorum Manasse, Gamaliel filius Phadassur,
55 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
56 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
57 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
58 hircumque pro peccato:
59 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur.
60 Die nono princeps filiorum Benjamin, Abidan filius Gedeonis,
61 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
62 et mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
63 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
64 hircumque pro peccato:
65 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis.
66 Die decimo princeps filiorum Dan, Ahiezer filius Ammisaddai,
67 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
68 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
69 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
70 hircumque pro peccato:
71 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Ahiezer filii Ammisaddai.
72 Die undecimo princeps filiorum Aser, Phegiel filius Ochran,
73 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
74 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
75 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
76 hircumque pro peccato:
77 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Phegiel filii Ochran.
78 Die duodecimo princeps filiorum Nephthali, Ahira filius Enan,
79 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila oleo conspersa in sacrificum:
80 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
81 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
82 hircumque pro peccato:
83 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Ahira filii Enan.
84 Haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israel, in die qua consecratum est: acetabula argentea duodecim: phialae argenteae duodecim: mortariola aurea duodecim:
85 ita ut centum triginta siclos argenti haberet unum acetabulum, et septuaginta siclos haberet una phiala: id est, in commune vasorum omnium ex argento sicli duo millia quadringenti, pondere sanctuarii:
86 mortariola aurea duodecim plena incenso, denos siclos appendentia pondere sanctuarii: id est, simul auri sicli centum viginti:
87 boves de armento in holocaustum duodecim, arietes duodecim, agni anniculi duodecim, et libamenta eorum: hirci duodecim pro peccato.
88 In hostias pacificorum, boves viginti quatuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta, agni anniculi sexaginta. Haec oblata sunt in dedicatione altaris, quando unctum est.
89 Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum foederis, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei.
38 Et dicebat eis in doctrina sua: Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro,
39 et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in coenis:
40 qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis: hi accipient prolixius judicium.
41 Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret aes in gazophylacium, et multi divites jactabant multa.
42 Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est quadrans,
43 et convocans discipulos suos, ait illis: Amen dico vobis, quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium.
44 Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt: haec vero de penuria sua omnia quae habuit misit totum victum suum.
13 Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis: Magister, aspice quales lapides, et quales structurae.
2 Et respondens Jesus, ait illi: Vides has omnes magnas aedificationes? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.
3 Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas:
4 Dic nobis, quando ista fient? et quod signum erit, quando haec omnia incipient consummari?
5 Et respondens Jesus coepit dicere illis: Videte ne quis vos seducat:
6 multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et multos seducent.
7 Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis: oportet enim haec fieri: sed nondum finis.
8 Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terraemotus per loca, et fames. Initium dolorum haec.
9 Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante praesides et reges stabitis propter me, in testimonium illis.
10 Et in omnes gentes primum oportet praedicari Evangelium.
11 Et cum duxerint vos tradentes, nolite praecogitare quid loquamini: sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Sanctus.
12 Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos.
13 Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.
49 Psalmus Asaph. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.
2 Ex Sion species decoris ejus:
3 Deus manifeste veniet; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus exardescet; et in circuitu ejus tempestas valida.
4 Advocabit caelum desursum, et terram, discernere populum suum.
5 Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia.
6 Et annuntiabunt caeli justitiam ejus, quoniam Deus judex est.
7 Audi, populus meus, et loquar; Israel, et testificabor tibi: Deus, Deus tuus ego sum.
8 Non in sacrificiis tuis arguam te; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.
9 Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos:
10 quoniam meae sunt omnes ferae silvarum, jumenta in montibus, et boves.
11 Cognovi omnia volatilia caeli, et pulchritudo agri mecum est.
12 Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terrae et plenitudo ejus.
13 Numquid manducabo carnes taurorum? aut sanguinem hircorum potabo?
14 Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua.
15 Et invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me.
16 Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? et assumis testamentum meum per os tuum?
17 Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum.
18 Si videbas furem, currebas cum eo; et cum adulteris portionem tuam ponebas.
19 Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos.
20 Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum.
21 Haec fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis: arguam te, et statuam contra faciem tuam.
22 Intelligite haec, qui obliviscimini Deum, nequando rapiat, et non sit qui eripiat.
23 Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter quo ostendam illi salutare Dei.
27 Timor Domini apponet dies, et anni impiorum breviabuntur.
28 Exspectatio justorum laetitia, spes autem impiorum peribit.