Marcus 9:1-13
Biblia Sacra Vulgata
9 Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis.
2 Et vestimenta ejus facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere.
3 Et apparuit illis Elias cum Moyse: et erant loquentes cum Jesu.
4 Et respondens Petrus, ait Jesu: Rabbi, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliae unum.
5 Non enim sciebat quid diceret: erant enim timore exterriti.
6 Et facta est nubes obumbrans eos: et venit vox de nube, dicens: Hic est Filius meus carissimus: audite illum.
7 Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum.
8 Et descendentibus illis de monte, praecepit illis ne cuiquam quae vidissent, narrarent: nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.
9 Et verbum continuerunt apud se: conquirentes quid esset, cum a mortuis resurrexerit.
10 Et interrogabant eum, dicentes: Quid ergo dicunt pharisaei et scribae, quia Eliam oportet venire primum?
11 Qui respondens, ait illis: Elias cum venerit primo, restituet omnia: et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur.
12 Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quaecumque voluerunt) sicut scriptum est de eo.
13 Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquirentes cum illis.
Read full chapter