Sapientia 9
Biblia Sacra Vulgata
9 Deus patrum meorum, et Domine misericordiae, qui fecisti omnia verbo tuo,
2 et sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturae quae a te facta est,
3 ut disponat orbem terrarum in aequitate et justitia, et in directione cordis judicium judicet:
4 da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam, et noli me reprobare a pueris tuis:
5 quoniam servus tuus sum ego, et filius ancillae tuae; homo infirmus, et exigui temporis, et minor ad intellectum judicii et legum.
6 Nam etsi quis erit consummatus inter filios hominum, si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur.
7 Tu elegisti me regem populo tuo, et judicem filiorum tuorum et filiarum:
8 et dixisti me aedificare templum in monte sancto tuo, et in civitate habitationis tuae altare: similitudinem tabernaculi sancti tui quod praeparasti ab initio.
9 Et tecum sapientia tua, quae novit opera tua, quae et affuit tunc cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid esset placitum oculis tuis, et quid directum in praeceptis tuis.
10 Mitte illam de caelis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuae, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te:
11 scit enim illa omnia, et intelligit, et deducet me in operibus meis sobrie, et custodiet me in sua potentia.
12 Et erunt accepta opera mea, et disponam populum tuum juste, et ero dignus sedium patris mei.
13 Quis enim hominum poterit scire consilium Dei? aut quis poterit cogitare quid velit Deus?
14 Cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae;
15 corpus enim quod corrumpitur aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem.
16 Et difficile aestimamus quae in terra sunt, et quae in prospectu sunt invenimus cum labore: quae autem in caelis sunt, quis investigabit?
17 Sensum autem tuum, quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis,
18 et sic correctae sint semitae eorum qui sunt in terris, et quae tibi placent didicerint homines?
19 Nam per sapientiam sanati sunt quicumque placuerunt tibi, Domine, a principio.