Psalmi 31
Biblia Sacra Vulgata
31 Ipsi David intellectus. Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
2 Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus.
3 Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.
4 Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina.
5 Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei.
6 Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt.
7 Tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.
8 Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris; firmabo super te oculos meos.
9 Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.
10 Multa flagella peccatoris; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
11 Laetamini in Domino, et exsultate, justi; et gloriamini, omnes recti corde.