Iob 18
Biblia Sacra Vulgata
18 Respondens autem Baldad Suhites, dixit:
2 Usque ad quem finem verba jactabitis? intelligite prius, et sic loquamur.
3 Quare reputati sumus ut jumenta, et sorduimus coram vobis?
4 Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo?
5 Nonne lux impii extinguetur, nec splendebit flamma ignis ejus?
6 Lux obtenebrescet in tabernaculo illius, et lucerna quae super eum est extinguetur.
7 Arctabuntur gressus virtutis ejus, et praecipitabit eum consilium suum.
8 Immisit enim in rete pedes suos, et in maculis ejus ambulat.
9 Tenebitur planta illius laqueo, et exardescet contra eum sitis.
10 Abscondita est in terra pedica ejus, et decipula illius super semitam.
11 Undique terrebunt eum formidines, et involvent pedes ejus.
12 Attenuetur fame robur ejus, et inedia invadat costas illius.
13 Devoret pulchritudinem cutis ejus; consumat brachia illius primogenita mors.
14 Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus, et calcet super eum, quasi rex, interitus.
15 Habitent in tabernaculo illius socii ejus qui non est; aspergatur in tabernaculo ejus sulphur.
16 Deorsum radices ejus siccentur: sursum autem atteratur messis ejus.
17 Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen ejus in plateis.
18 Expellet eum de luce in tenebras, et de orbe transferet eum.
19 Non erit semen ejus, neque progenies in populo suo, nec ullae reliquiae in regionibus ejus.
20 In die ejus stupebunt novissimi, et primos invadet horror.
21 Haec sunt ergo tabernacula iniqui, et iste locus ejus qui ignorat Deum.