II Samuelis 8
Biblia Sacra Vulgata
8 Factum est autem post haec, percussit David Philisthiim, et humiliavit eos, et tulit David frenum tributi de manu Philisthiim.
2 Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo, coaequans terrae: mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum: factusque est Moab David serviens sub tributo.
3 Et percussit David Adarezer filium Rohob regem Soba, quando profectus est ut dominaretur super flumen Euphraten.
4 Et captis David ex parte ejus mille septingentis equitibus, et viginti millibus peditum, subnervavit omnes jugales curruum: dereliquit autem ex eis centum currus.
5 Venit quoque Syria Damasci, ut praesidium ferret Adarezer regi Soba: et percussit David de Syria viginti duo millia virorum.
6 Et posuit David praesidium in Syria Damasci: factaque est Syria David serviens sub tributo: servavitque Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est.
7 Et tulit David arma aurea quae habebant servi Adarezer, et detulit ea in Jerusalem.
8 Et de Bete et de Beroth, civitatibus Adarezer, tulit rex David aes multum nimis.
9 Audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adarezer,
10 et misit Thou Joram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans, et gratias ageret: eo quod expugnasset Adarezer, et percussisset eum. Hostis quippe erat Thou Adarezer, et in manu ejus erant vasa aurea, et vasa argentea, et vasa aerea:
11 quae et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro quae sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat,
12 de Syria, et Moab, et filiis Ammon, et Philisthiim, et Amalec, et de manubiis Adarezer filii Rohob regis Soba.
13 Fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum, caesis decem et octo millibus:
14 et posuit in Idumaea custodes, statuitque praesidium: et facta est universa Idumaea serviens David, et servavit Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est.
15 Et regnavit David super omnem Israel: faciebat quoque David judicium et justitiam omni populo suo.
16 Joab autem filius Sarviae erat super exercitum: porro Josaphat filius Ahilud erat a commentariis:
17 et Sadoc filius Achitob, et Achimelech filius Abiathar, erant sacerdotes: et Saraias, scriba:
18 Banaias autem filius Jojadae super Cerethi et Phelethi: filii autem David sacerdotes erant.