Genesis 17
Biblia Sacra Vulgata
17 Postquam vero nonaginta et novem annorum esse coeperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum: Ego Deus omnipotens: ambula coram me, et esto perfectus.
2 Ponamque foedus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.
3 Cecidit Abram pronus in faciem.
4 Dixitque ei Deus: Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.
5 Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham: quia patrem multarum gentium constitui te.
6 Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.
7 Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, foedere sempiterno: ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.
8 Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam, eroque Deus eorum.
9 Dixit iterum Deus ad Abraham: Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.
10 Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te: circumcidetur ex vobis omne masculinum:
11 et circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum foederis inter me et vos.
12 Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris: tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra:
13 eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum.
14 Masculus, cujus praeputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo: quia pactum meum irritum fecit.
15 Dixit quoque Deus ad Abraham: Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram.
16 Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum: eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo.
17 Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo: Putasne centenario nascetur filius? et Sara nonagenaria pariet?
18 Dixitque ad Deum: Utinam Ismael vivat coram te.
19 Et ait Deus ad Abraham: Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum, et semini ejus post eum.
20 Super Ismael quoque exaudivi te: ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde: duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.
21 Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.
22 Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.
23 Tulit autem Abraham Ismael filium suum, et omnes vernaculos domus suae, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suae: et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die, sicut praeceperat ei Deus.
24 Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem praeputii sui.
25 Et Ismael filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suae.
26 Eadem die circumcisus est Abraham et Ismael filius ejus:
27 et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenae pariter circumcisi sunt.