Ecclesiasticus 11
Biblia Sacra Vulgata
11 Sapientia humiliati exaltabit caput illius, et in medio magnatorum consedere illum faciet.
2 Non laudes virum in specie sua, neque spernas hominem in visu suo.
3 Brevis in volatilibus est apis, et initium dulcoris habet fructus illius.
4 In vestitu ne glorieris umquam, nec in die honoris tui extollaris: quoniam mirabilia opera Altissimi solius, et gloriosa, et absconsa, et invisa opera illius.
5 Multi tyranni sederunt in throno: et insuspicabilis portavit diadema.
6 Multi potentes oppressi sunt valide, et gloriosi traditi sunt in manus alterorum.
7 Priusquam interroges, ne vituperes quemquam: et cum interrogaveris, corripe juste.
8 Priusquam audias, ne respondeas verbum: et in medio sermonum ne adjicias loqui.
9 De ea re quae te non molestat, ne certeris: et in judicio peccantium ne consistas.
10 Fili, ne in multis sint actus tui: et si dives fueris, non eris immunis a delicto. Si enim secutus fueris, non apprehendes: et non effugies, si praecucurreris.
11 Est homo laborans et festinans, et dolens: impius, et tanto magis non abundabit.
12 Est homo marcidus egens recuperatione, plus deficiens virtute, et abundans paupertate:
13 et oculus Dei respexit illum in bono, et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput ejus: et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum.
14 Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas, a Deo sunt:
15 sapientia, et disciplina, et scientia legis, apud Deum: dilectio, et viae bonorum, apud ipsum.
16 Error et tenebrae peccatoribus concreata sunt: qui autem exsultant in malis consenescunt in malo.
17 Datio Dei permanet justis, et profectus illius successus habebit in aeternum.
18 Est qui locupletatur parce agendo, et haec est pars mercedis illius.
19 In eo quod dicit: Inveni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus:
20 et nescit quod tempus praeteriet, et mors appropinquet, et relinquat omnia aliis, et morietur.
21 Sta in testamento tuo, et in illo colloquere, et in opere mandatorum tuorum veterasce.
22 Ne manseris in operibus peccatorum: confide autem in Deo, et mane in loco tuo.
23 Facile est enim in oculis Dei subito honestare pauperem.
24 Benedictio Dei in mercedem justi festinat, et in hora veloci processus illius fructificat.
25 Ne dicas: Quid est mihi opus? et quae erunt mihi ex hoc bona?
26 Ne dicas: Sufficiens mihi sum: et quid ex hoc pessimabor?
27 In die bonorum ne immemor sis malorum, et in die malorum ne immemor sis bonorum:
28 quoniam facile est coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas.
29 Malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae, et in fine hominis denudatio operum illius.
30 Ante mortem ne laudes hominem quemquam: quoniam in filiis suis agnoscitur vir.
31 Non omnem hominem inducas in domum tuam: multae enim sunt insidiae dolosi.
32 Sicut enim eructant praecordia foetentium, et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum: sic et cor superborum, et sicut prospector videns casum proximi sui.
33 Bona enim in mala convertens insidiatur, et in electis imponet maculam.
34 A scintilla una augetur ignis, et ab uno doloso augetur sanguis: homo vero peccator sanguini insidiatur.
35 Attende tibi a pestifero, fabricat enim mala, ne inducat super te subsannationem in perpetuum.
36 Admitte ad te alienigenam: et subvertet te in turbine, et abalienabit te a tuis propriis.